IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(h) Dico ergo quod causa impassibilita tis, etc. Proponit conclusionem propriam, nempe impassibilitatem corporis gloriosi esse ex divina voluntate non eo agente causae secundae corruptivae, sicut supra dixit permanentiam beatitudinis esse ex divina voluntate permanenter agente ad ejus conservationem. Eum sequuntur Tartareus, et reliqui nostrae scholae hic. Ovandus propositione 14. Angles in suis floribus art, 5. difficultate. 1. concl. 2. Nicolaus de Nisa tract. 7. part. 3. portione 3. quaest. 2. concl. 3. et reliqui in hac dist. Major quaest. 17. Durandus quaest. 4. Gabriel quaest. 2. art. 2. conclus. 5. 6.7. Probabilem docet Salas 1. 2. tract. 2 . disput. 14. Palacius dist. 44. disp. 2. Fundamentum conclusionis sumitur ex dictis, quia hic modus est facilior, et salvat quidquid per se requiritur ad dolem hanc impassibilitatis, et subsistit ad perfectiorem causam, magisque connaturalem et minorem involvit repugnantiam: ergo caeteris est praeferendus. Antecedens probatur quod sit facilior patet ex dictis, et quia omnes concedunt nullam involvere repugnantiam, quia Deus hoc modo potest tribuere impassibilitatem proximam, sicut in camino ignis tribus pueris tribuit impassibilitatem, et pluribus etiam Martyribus, ut legitur in actis suae confessionis, quibus ignis et alia tormenta non nocuerunt. Quod autem aliqui affirmant per formam illam infusam concessam fuisse impassibilitatem pueris in fornace, nullo fundamento asseritur, maxime si dicatur illa forma fluere ex beatitudine animae, tanquam effectus ejus. Beatitudo autem non fuit collata pueris ; ergo neque aliqua forma per se sequens beatitudinem, nisi dicatur Deum aliter non posse tribuere talem impassibilitatem nisi mediante illa forma, quod nequit dici. Probatur etiam antecedens quoad secundum membrum, quia dato quod impassibilitas conveniat corpori glorioso ex radice beatitudinis, et ex meritis, et sit intrinseca et supernaturalis, salvatur totum requisitum ad dotem. Quod autem hic modus salvet totum hoc i collective probatur; Primo, competit ei ex radice beatitudinis, tum quia impassibilitas tribuitur corpori propter beatitudinem, et ut aptetur tanquam subjectum idoneum animae beatae, atque ipsi debitum. Impassibilitas autem tollens passionem contrariam et corruptivam corporis, et dolorem consequentem quod debetur beatitudini permanenti, et ad finem beatitudinis ordinatur; unde autem et a quanam causa physica oriatur haec impassibilitas, per accidens est, modo sequatur ad beatitudinem, quia illa forma quam statuunt alii, non habet rationem doti aut perfectionis, quae ad propositum facit, nisi ut effective aut formaliter, aut, ut alii volunt, materialiter expellit omnem passionem, et per hoc tribuat impassibilitatem: ergo undecumque insit impassibilitas intrinsece corpori, perinde est, modo salvetur effectus praeten sus et salvetur dos, ut inhaereat corpori per modum subjecti, reddens ipsum incapax passionis. Quod etiam ex meritis tribuatur haec impassibilitas, satis per se constat. Quod sit etiam supernaturalis, perinde constat, quia a nullo agente creato haberi potest viribus naturae, neque ab agente primo, nisi ut supra vires naturae agit specialiter. Quod tertium est in illo antecedente, nempe impassibilitatem subsistere ad perfectiorem causam, et magis connaturalem, probatur, quia causa impassibilitatis, ut assignatur per formam intrinsecam, reddit causam omnino dubiam, et non probatam, et, ut nos putamus, involventem repugnantiam ad hunc effectum. Quod sit dubia, satis patet ex variis modis philosophandi adversariorum, quorum aliqui putant suum effectum ei convenire efficienter, alii formaliter, alii, materialiter tantum, et quilibet ex his modis involvit suam difficultatem. Deinde, deficit in probatione, quae neque est ostensiva, neque satis firma. Sed conclusio certa fidei, ut declaratur per rationem, non debet subsitere ad causam dubiam et incertam.
E contra, refundendo hanc impassibilitatem in primam causam, nihil incerti involvit apud Theologos, qui perfectam rationem omnipotentiae in Deo statuunt, per quam potest agere ad conservationem effectus a se producti uniformiter et immutabiliter, et suspendere concursum necessarium et requisitum ex parte causae corruptivae effectus, et perinde necessario sequitur impassibilitas et incorruptio ejus: ergo hoc statuendo, veritas haec subsistit ad certiorem et perfectiorem causam.
Quod vero sit magis connaturalis etiam effectui, probalur, quia magis connaturale est effectui conservari ab ea causa, a qua solum produci potest, et de facto producitur, ut ab ea recipiat conservationem, a qua et ipsum esse; ed a solo Deo corpus fuit formatum et reductum ad temperamentum requisitum ad animam beatam, ne in sua beatitudine retardetur ab aliquo impedimento ex parte corporis: ergo sic ipsi est magis connaturale, ut tam beatitudo quam perfectio accessoria quam a Deo producente recepit immediate agente, ab eodem etiam conservetur. Deinde, hic ipse effectus videtur ex dictis necessario exigere virtutem et influxum solius Dei, ut complete habeatur, et in perfecto gradu, quia ipsi soli subjecta est causa tam intrinseca quam extrinseca corruptiva corporis, sicut et ipsum corpus gloriosum quoad se, et quoad temperamentum, in quo producitur ad effectum perfectae beatitudinis a solo Deo, et supponitur formae praetensae, si daretur. Deinde, quidquid sit de potentiis rationalibus, quibus ex modo quo ipsae influunt in suam beatitudinem, magis connaturale est elevari per habitum, ut formam permanentem, qua possit attingere objectum, eliciendo ipsam operationem, in qua consistit beatitudo illarum. Corpus gloriosum non exigit connaturali debito proxime aut remote talem qualitatem, per quam redderetur impassibile, quia si illa qualitas hoc munus praestet effective, nulla est virtus naturalis, etiam inchoata, in corpore, quae ad eumdem effectum aliquo modo ordinetur, imo magis ex principiis intrinsecis ordinatur ad contrarium.
Quod si dicatur illa qualitas formaliter aut materialiter praestare illud munus, nequit ostendi connaturalitas ulla in corpore in ordine ad ipsam ; ergo magis connaturale est corpori recipere hunc effectum a Deo causa efficiente, cui perfecte subditur quoad esse et conservationem, quam ab illa forma ad quam nullum dicit ordinem per se, et essentialem in ratione entis aut effectus. Deinde, illa impassibilitas est perfectior aut completior, ut provenire potest a Deo, quam ut praestari posset a forma, quia impassibilitas, in quantum dicit aliquid positivum perfectius habetur per conservationem permanentem Dei seu actionem continuatam, qua produxit corpus in tali temperamento, et ad finem etiam perpetuandi corpus in illo eodem esse, quae actio est identificata termino, ac proinde ipsi magis intrinseca quam actio quaecumque proviniens a forma accidentali. Actio autem illa Dei permanens superat ab intrinseco omne corruptivum corporis, quia causa superiore perfecte, et in actu secundo determinata ad effectum, nulla virtus inferior potest agere ad ejus corruptionem, et hoc ipso quod Deus determinate semper agat ad conservationem effectus in esse, suspenditur omnis concursus ejus ad corruptionem talis effectus necessarius, sine quo concursu nulla causa secunda est in potestate proxima ad agendum in subjectum. Sic ergo influxus ille Dei intrinsecus et idenlificatus effectui realiter dat causam formalem positivam et intrinsecam impassibilitatis, atque adeo magis per se quam forma accidentalis, dat ex consequenti causam privativam, qua haec actio suspendit ex natura sua, et prout procedit a divina voluntate omnem actionem causae corruptivae. et concursum ad eam, et sic tollit potentiam proximam causae secundae ad corruptionem corporis gloriosi, ergo perfectius et completius habetur impassibilitas ex vi hujus actionis, quam per formam praetensain, quae sicut non includit virtutem causae creatae corruptiva?, sic non subigit ejus actionem, nisi vel mere resistendo, vel reagendo ad oppositum ; tollere autem passionem in causa et effectu magis repugnat passioni, quam tollere eam in solo effectu.
Quod etiam sic se habeat actio Dei conservativa respectu corporis gloriosi, facile potest intelligi ex fine beatitudinis speciali, quo aptatur ipsi corpus semper permanens in eodem temperamento, quod producitur ad semper permanendum; si ergo ex natura actionis potest habere talem permanentiam, non exigitur alia causa diversa. Accedit praeterea quod ex fine universalitatis status sequatur etiam suspensio actionis corruptiva,nam ille status est quietis ; haec autem provenit non ex forma intrinseca rebus creatis, sed a solo divino concursu: dos autem peculiaris impassibilitatis in corpore glorioso debet per idem servata proportione constitui; ergo in productione ejus in tali temperamento et conservatione. Unde, priores modi dicendi supra enumerati, qui hanc impassibilitatem reducunt in statum temperamenti, et conservationem ejus, vel ab anima, vel ab alia forma effective, facilius salvarent dotem hoc modo quam aliter.
Dices, Doctor reducit impassibilitatem in causam extrinsecam, nempe Deum non coagentem ad corruptionem ; ergo non recte reducitur in aliquam causam intrinsecam.
Respondetur Doctorem reducere in causam extrinsecam effectivam illam impassibilitatem, tamen supponit id, quod jam declaratum est, nempe actionem Dei conservativam intrinsecam effectui, quia instantia, quam adducit de securitate beatitudinis, hoc ipsum involvit, sicut ipse declarat quaestione 6. supra allegata, quia permanentiam beatitudinis reducit in perpetuum Dei influxum, et semper permanentem. Idem supponit in praesenti, quia suspensio divini concursus ad corruptionem corporis gloriosi supponit ipsum productum et conservatum ; explicat autem Doctor conclusionem per illud quod sequitur talem influxum, et quod est privativum, quia ipsa impassibilitas sonat privationem passionis recipiendae a causa.
(i) Contra hoc tunc impassibilitas, etc. Objicit contra conclusionem, quod tunc dos non esset aliquid intrinsecum corpori glorioso. Secundo, quia illa assistentia etiam erit in elementis in damnatis et aliis corporibus: ergo non erit aliqua dos specialis corporis gloriosi. Tertio multiplicantur miracula, quia erit contra providentia,qua regit universum, quia ut dicit Augustinus : Sic Deus res quas condidit, administrat, ut eas agere proprios motus sinat, etc. de civitat. libr. 3. cap. 3.
Respondet ad primum, dotem non inesse sponsae, sive accipiatur pro dote propter nuptias recepta a sponso, vel pro dote ad alimenta recepta a patre, licet jus ad dotem sit inlrinsecum. Respondet ergo quod sicut dotatus habet ab intrinseco jus ad dotem, sic beatus ex meritis habet jus ad protectionem illam divinam, qua praeservetur ab omni corruptivo, et illud jus est dos intrinseca.
Explicari potest, quod hoc jussit duplex, nempe morale ex meritis, et hoc explicat Doctor; Physicum ex ipsa beatitudine perfecta, quo exigitur corpus tale et temperatum ex natura beatitudinis, ut est permanens et immutabilis. Haec trahit secum exigentiam impassibilitatis. Dos ergo in recto potest constilui in debito utroque ad bene esse beati, cujus usus consistit in ipsa conservatione actuali corporis tam intrinseca quam extrinseca, quod est bonum, ad quod fundatur jus tam morale quam nalurale. Sumendo ergo dotem, ut comprehendit tam jus quam etiam praeservationem illam ex jure, potest dici dos; et sic non solum includit intrinsecum bonum conservationis et juris,sed etiam extrinsecam privationem, qua tollitur causa quaecumque corruptiva, ut non sit potens proxime ad corruptionem. Hoc modo non praeservantur elementa ex debito proprio, sed ad statum et integritatem universi, neque etiam corpora damnatorum, quae non habent praeservationem a poena et dolore ; neque ex fine debili aut juris acquisiti sibi, sed ex fine justitiae divinae manifestandae, et consequenler in paenam et passionem debitam.
Ex hoc solvitur fundamentum senlentiae oppositae, quod potissimum est ex eo quod dos sit aliquid intrinsecum. Admittimus enim esse intrinsecum quoad jus, et omnem positivum usum juris, nempe ipsam conservationem in effectu per actionem divinam, quae transit in terminum ; quoad vero privativum, quod infert in ordine ad extrinsecum, non inest, quia illa assistentia Dei, qua suspendet actionem extrinseci aut inlrinseci corruplivi, respicit immediate virtutem causarum, quoad hoc suspensam.
Explicatur praeterea auctoritas Augustini ad Dioscorum epistola 56. Tam potenti, inquit, natura Deus fecit animam, ut ex ejus plenissima beatitudine, quae in fine temporum sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam, quod est corpus, non beatitudo, quae fruentis et intelligentis est propria, sed plenitudo sanitatis, id est, incorruptionis vigor, etc. Quam auctoritatem recte declarat Doctor, nempe vigorem et sanitatem dari corpori mediante anima, et tanquam praemium laborum, et quia tali anima beata, est animatum, quae ipsam sanitatem, quae versatur in temperamento, exigit in subjecto,
quamvis a Deo tale temperamentum immediate recipit, ut omnes concedunt, et non ab anima, aut ejus beatitudine tanquam a causa physica ; anima enim ante sui unionem supponit corpus sic aptatum, quia tamen in ordine ad animam et propter ipsam datur ut finem et propter merita, quae in corpore habuit, ideo dicitur redundare ab anima tanquam finali causa scilicet, et meritoria. Hinc etiam vigor excludens corruptionem eodem modo redundat ex anima, ut supra explicatum est, qui vigor est quidem intrinsecus corpori animato per sui conservationem in dicto temperamento, ex quo proxime ipse vigor et sanitas est, excludens corruptionem, sive per intrinsecum, sive per extrinsecum agens. Hanc etiam incorruptionem corporum tribuit idem epistola 146. ad Cogentium, divinae virluti,quae praeservavit vestimenta et calceamenta Judaeorum incorrupta quadraginta annis in deserto, et tres pueros in camino ignis. Frustra autem aliqui ex hoc ultimo loco contendunt Augustinum patronum facere prioris sententiae, nam Augustinus nihil aliud intendit, quam incorruptibilitatem corporum possibilem esse a Deo sive extrinsecam suspensionem corruptivi, sive per intrinsecam conservationem ex parte corporis. Valet igitur divina potentia, inquit, de ista visibili atque tractabili natura corporum quibusdam manentibus, auferre, quas voluerit qualitates, ac per hoc valet etiam membra mortalia formae lineamentis manentibus, corruptione vero mortalitatis emortua, stabili vigore firmare ut absit labes, adsit effigies, adsit motio, absit fatigatio, adsit vescendi potestas, absit esuriendi necessitas, etc. Haec conclusio Augustini est ex praemissis, illudque tantum intendit, quod praedictum est, nempe potentiam divinam posse, et ab intrinseco conservare firmitatem et vigorem corporis gloriosi, et ab extrinseco removere corruptionem, suspendendo actionem corruptivi, conservando vigorem et temperamentum corporis in eo statu quo ipsum reparavit, eique univit animam beatam.
(k) Ad tertium, etc. Respondet ad tertiam objectionem praemissam, qua dicitur multiplicari miracula, si Deus non concurrat cum causis naturalibus juxta virtutem earum innatam. Respondet Doctor esse connaturale providentiae ordinariae status quietis, in quo res omnes deductae sunt in terminum sui motus et quietis, non coagere causis corruptivis: nam stabilis quies naturae provenientis ad suum finem id exigit, ut media per motum et corruptionem, quae sunt ad finem cessent fine jam acquisito, qui perfecte acquiritur homine, ad quam caetera ordinantur constituto in termino suae peregrinationis, Deique misericordia et justitia sufficienter declarata per finalem sententiam.
(I) Ad rationes pro tribus positionibus illis, etc. Hae positiones sunt illae, quae reducunt impassibilitatem in animam , beatam, et ejus voluntatem, vel in cessationem motus caeli. Respondet ad primum, quod est ex dominio voluntatis beatae animae in suum corpus, dicit quod sicut illa voluntas non habebit omnipotentiam Creatoris, sic etiam ex proprio imperio non poterit subdere causas naturales, quae dependent tantum a suo creatore, aut destruere ex efficacia sua physica ordinem earum ad subjectum alias capax passionis, ut nata est esse ab illis ; sufficit ergo ut ex assistentia perpetua Dei sic subdatur corpus animae, ut illud fiat circa corpus, quod ipsa anima vult. Ad locum Augustini ad Dioscorum, jam responsum est. Ad tertium, quod fuit de motus caeli cessatione, patet ex littera, et ex impugnatione ejus alias subjecta in corpore.