IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Circa solutionem secundi docet quod beati habebunt illas sensationes, qui nihil habent imperfectionis comitantis. De visu docent August. 22. civit. 30. Chrysost. epist. 5. ad Theodorum, Greg. 8. mor. 27. alias 31. qui etiam dicunt videre beatos usque ad interna viscera, aliorum corpora ; et in hac visione, prout ad Christi corpus terminatur? praecipuam corporis beatitudinem consistere, docent Cyprian. serm. de Nativit. Christ. et August. de spir. et anima cap. 4. et in manual. cap. 26. De auditu idem tenent communiter Theologi cum Doctore hic, et D. Thom. dist. 44. quaest. 2. art. 2. et constat ex conversatione Christi post resurrectionem cum Apostolis ; docet August. in id Psalm. 149. exultabunt sancti, Laurent. Just. de discipl. et perfect. Mon. cap. 23. licet D. Bonavent. hic art. 3. quaest. 1. dubitet. De odoratu nihil est certum ; tamen August. seu actor lib. de Spir. et anima c. 58. idem asserit, quod de visu et auditu, cumque constet corpora varia Sanctorum sepulta, suavem odorem saepius emisisse, id concedendum est corporibus gloriosis. De gustu Doctor hic dubitat, et de tactu non loquitur. Tamen auctus horum competere beatis tenent Anselm, de similit. cap. 57. et Laurent. Just. de disciplina et perfect. c. 23. et colligitur ex Propero, lib. 1. de vita contempl, cap, 4. Ad tertium, quod ait esse simpliciter naturale, quod aqua sit sursum, ne detur vacuum, intelligit esse naturale respectu universi, non respectu aquae, ut constat ex ratione, quam subdit, et intento solutionis. Et quia 3. dist. 27. num. 13. expresse docet aquam non inclinari sursum, ne detur vacuum, quia ejus forma est naturalis determinata ; ad deorsum per hoc facile concorda apparentem contradictionem inter haec duo loca.
(m) Ad rationes principales. Ad primam, si concedatur auctoritas Gregorii, quae tamen non videtur necessaria, quare enim non posset i palpari caelum a digito ibi existente, hoc modo intelligendo palpationem, quod illud corpus subtiliter resisteret tractui;licet non immutando per aliquam qualitatem sensibilem sibi derelictam, utpote, nec ut durum, nec ut molle, nec ut calidum, nec ut frigidum, etc. Quod autem palpatur secundum aliquam qualitatem sensibilem immutando tactum, bene est corruptibile, sibi derelictum, et ita non plus sequitur, nisi quod illud corpus, si non praeservaretur a Deo, esset passibile passione corruptiva. (n) Ad secundum dicitur, quod omnes sensus beati erunt in actu suo. Ratio est ad hoc, quia quaelibet sensatio est propria perfectio sensitivi. Tamen non video necessitatem, quod sensus pertinentes ad nutritionem tunc sint in actibus suis, cum tunc nutritio non sit necessaria, quia non erit corpus animale, id est, indigens alimentis. Aliqui tamen bene possunt poni in actibus suis, quorum actus non requirunt imperfectionem concomitantem, sicut visus et auditus, qui sunt magis spirituales ; de visu nullus dubitat, nec de auditu, si est ibi sonus et possibilis multiplicari, et immutare auditum.
Cum arguitur quod talis immutatio non est sine immutatione reali corruptiva, nego, quia aliquando est major immutatio intentionalis, et minor realis, et e converso, ut dictum est alias in isto 4 dist. 44. quaest. 3.
Ad probationem, excellens sensibile, etc. concedo quod nunc concurrunt illae duae immutationes simul, quia activum est potens agere utraque actione, et passivum vel idem, vel conjunctim est, vel receptivum utriusque actionis ; et ideo nunc utraque actio simul est in eodem passo, vel in utroque passo, similiter conjuncto, licet quandoque una major, et alia minor, secundum dispositionem passi ad hanc vel illam: tunc autem non praeservabit Deus organa sensuum ab una passione eorum, quia non est ad perfectionem eorum sic praeservari ; praeservabit autem totum corpus ab alia actione, quia hoc est ad bene esse, quod corpus meruit mediante anima, vel anima ipsi corpori, vel totum ipsi corpori principalius per animam.
(o) Ad tertium, si negatur elementa esse realiter in mixto, patet responsio. Si autem non negatur, dico quod illud est simpliciter violentum, quod opponitur simpliciter naturali,et magis violentum, quod opponitur perfectiori naturali, et minus, quod minus naturali. Exemplum, aquam esse sursum, ut salvetur plenum in universo, non est simpliciter violentum, imo si tunc descenderet, relicto, vacuo superius, esset simpliciter violentum, et secundum quid naturale, quia natura totius universi magis est principium naturalitatis, quam natura ista particularis, et magis naturale est,quod tali toti convenit, quam quod proprie huic parti. Corpus autem mixtum, et maxime humanum perfectius quoddam est naturale quocumque elementorum ; et ideo quod naturale est illi corpori, hoc est simpliciter magis naturale, quam quod esset naturale unicuique elementorum secundum se. Magis ergo naturale est, quod conservetur corpus hominis, et elementa violenter in eo quam quod violenter dissolvatur corpus hominis, et unumquodque elementum sua naturalitate tendat in suum proprium locum.
Ista autem propositio, nullum violentum perpetuum, non est neces saria Theologis, loquendo de violento contra naturam particularem hujus, quia Deus potest conservare aliquod particulare perpetuo sub opposito ejus, ad quod naturaliter inclinatur. Sed apud Aristotelem erat vera, quia omni potentiae passivae ponit in tota coordinatione causarum activarum correspondere aliquam causam, quae aliquando necessario reduceret eam ad actum: ergo illa potentia naturalis aliquando reduceretur ad actum, et ita violentum sibi oppositum corrumpetur.
(p) Ad aliud de 1. Caeli et mundi, respondeo, quando actus repugnat actui, licet possibilitas ad illum actum stet cum illo, et magis cum possibilitate ad illum, tamen posi sibilitas ad istum non stat cum te necessitate illius, quia si ille est necessarius, iste est impossibilis, quia repugnans necessario est impossibile. Ideo si Plato dixit caelum contingenter se habere ad corrumpi vel deficere, et etiam contingenter ad perpetuo servari a Deo, nihil valet ratio contra ipsum, quod posito possibili sequitur incompossibilitas, quia in talibus, ubi uterque actus est contingens divisim, ex positione possibilis in esse, non surgit nova impossibilitas.
Exemplum, curram cras, possum non currere cras, ponatur in esse, nulla incompossibilitas oritur. Si autem posuit alterum dictorum necessarium esse, vel probetur quod ex possibilitate, quam concedit, sequatur gratia materiae, necessitas, tunc ponendo aliud possibile in esse, non habetur nova incompossibilitas ; sed quae nunc est manifesta inter inesse necessarium, et non esse oppositum, prius fuit inter non esse necessarium et possibile.
Et hoc modo debet exponi ratio Aristotelis ; vel si accipiendo a Platone, si dedit quod caelum necessario perpetuabitur a Deo, et tunc ponere in esse illam, possibile est caelum corrumpi vel desinere, sequitur impossibile, non propter positionem possibilis, quia comparando ad oppositum necessarium, non est nova incompossibilitas: vel si non dedit, probandum est sequi ex dato, quod quidem verum est secundum Philosophum, quia secundum eum nono Metaphysicae, quodcumque sempiternum est necessarium, et ita si potest esse sempiternum, necessarium est sempiternum: et ita Commentator pertractare videtur rationem illam de caelo et mundo, quia natura mutaretur, si de possibili fieret sempiternum, vel duae naturae oppositae simul essent in eodem, quod expositum est dist. 8. 1. quaest. ult.
Aliter probatur sequi ex dato, quia Deus quidquid immediate agit, necessario agit secundum Philosophura: ex hoc procedit in princ. 8. Physic. Et haec secunda probatio concludit aliam necessitatem, quia inevitabilitatis, quam prima, quae concludit aliquam necessitatem intrinsecam. Secundo modo motus coeli est necessarius, non primo modo, 11. Metaphys. utroque modo deducendo necessitatem ex actu, vel possibili dato a Platone. Positio alterius possibilis in esse manifestat positionem esse inconvenientem, quia includentem contradictionem, quia sicut nunc est contradictio actus ad necessitatem, ita prius fuit possibilis ad eamdem, licet minus manifesta.