In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
( m ) Ad rationes principales. Ad primam, etc. Hoc fuit ex Gregorios uper illis Joann. 20. infer digitum, etc. Corrumpi necesse est quod palpatur, etc. Corpus gloriosum Christi palpabile est: ergo corruptibile. Respondet intelligendum esse de palpabili inferente passionem, non vero de ea quae non infert passionem, licet aliquam resistentiam ex quantitate, quae est sensibile commune.
Dices quod sensibile commune non habeat actum sine proprio: ergo, etc.
Respondetur, ut patet ex sequenti, quod immutatio intentionalis, quae non est corruptiva, non repugnat corpori glorioso.
(n) Ad secundum, etc. Hoc fuit, quod si corpus gloriosum sit impassibile, non poterit sentire aliquod sensibile, quia omne sensitivum potest corrumpi per excellens sensibile; ergo. Respondet secundum aliquos in statu gloriae fore omnes sensus in suo actu. Dicit tamen pon videri necessarium, ut illi sensus sint in actu, qui ordinantur praecise ad nutritionem, quae cessabit in illo statu. Vide circa haec Scholium praemissum, et modernos, maxime Lusi Ianum lib. 4. in tertio tom. de beatitudine, ubi copiose agit de singulis potentiis sensitivis, et eorum actibus in corpore glorioso: negat Doctor in glorioso corpore fore passionem laesivam a sensibili excedente.
(o) Ad tertium, etc. Hoc fuit, quod nullum violentum sit perpetuum ; sed corpus gloriosum habet in se quatuor elementa, quae praeter unum sunt extra locum naturalem, ad quem inclinantur: ergo in statu violento. Respondet in naturali dari quosdam gradus, ita ut id quod est secundum inclinationem totius, sit magis naturale, et secundum majorem et perfectiorem inclinationem naturae, quam illud quod est secundum inclinationem partis. Proinde, corpus gloriosum constans elementis (modo in illo sunt formaliter, quod ipse alias negat ) magis est secundum perfectionem naturae, et oppositum magis violentum naturae, quam sit conservatio corporis: deinde, illa propositio: Nullum violentum est perpetuum, etc. non est necessaria apud Theologos, qui id fieri divina potentia concedunt, sed apud Philosophum ex errore suo peculiari de necessitate causae primae in agendo est necessaria, quia diceret omni potentiae passivae correspondere aliquam activam, quae necessario reducit passivam in actum.
(p) Ad aliud de primo caeli, etc. Hoc fuit quartum in ordine, quod est argumentum Philosophi contra Platonem. Vide responsionem in textu.