In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
In quolibet sensitivo esse duos motus ; alterum provenientem ab elemento praedominante, ut descendere in gravi, alterum ab anima, ut progredi. Differunt tripliciter : Primo ratione principiorum diversorum. Secundo, primus motus non sequitur cognitionem, sed appetitum naturalem, et ideo semper est ad unum situm. Secundus, quia sequitur cognitionem, non est semper ad unum situm vel locum. Tertio, mobile a primo motu, non potest se sistere, a secundo sic. Describit agilitatem, ad quam duo requiruntur, scilicet perfectio virtutis motivae, et dispositio corporis, ne motui locali resistat.
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Primum est (b), quod in homine et in quolibet composito sensitivo, est duplex motus : Unus secundum exigentiam elementi praedominantis secundum quantitatem, sicut motus deorsum propter praedominantiam terrae in corpore humano secundum quantitatem: alius est motus non ratione talis elementi praedominantis, sed ratione, qua animatum est, et est motus progressivus.
Differunt autem isti motus secundum tria : Uno modo ex parte principiorum, quia principium unius motus est mixtum per naturam elementi praedominantis: et ideo post mortem, quando maxime illud elementum praedominatur, redditur corpus gravius: principium autem alterius motus est in anima.
Secundo differunt, quia motus qui consequitur animatum ratione corporis, non sequitur cognitionem, sed appetitum naturalem illius corporis, et ideo est ad unum, sicut appetitus naturalis ad unum determinatur. Alius autem motus, qui est ratione animae, sequitur apprehensionem, quae non est semper respectu unius loci et situs, sed nunc respectu unius, nuac respectu alterius; ideo appetitus animalis sequens cognitionem non est respectu unius situs, propter quod ille motus non est semper secundum eumdem situm, nec semper ad eumdem locum. Tertio differunt, quia animalia in illo motu, cujus anima est principium, possunt se sistere per intrinsecum: brutum enim, quamvis non moveatur libere, potest tamen cum alio occurrente apprehenso se sistere: sed in alio motu non potest se sistere, sicut nec elementum praedominans in ipso potest se sistere in motu suo.
(c) Secundo videnda est ratio nominis agilitatis, et dico quod ratio ejus in communi est, quod agilitas est habilitas in aliquo ad prompte movendum se, eo motu cujus principium est anima. Corpus enim agile movet se secundum locum, non motu naturali, cujus principium est elementum praedominans, sed anima, quorum motuum differentia patet ex articulo praecedente ; et quia agilitas non potest esse in aliquo toto ad faciliter movendum se, nisi concurrente virtute motiva et mobili, ideo ad rationem agilitatis in speciali requiritur perfectio virtutis motivae in anima, et congrua dispositio, non repugnans isti motui ex parte corporis. Est ergo in speciali agilitas habilitas in aliquo toto ad prompte movendum se secundum locum ex perfectione virtutis motivae animae, et congrua dispositione corporis.