IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Animam posse movere non organice. Primo, quia corpus potest, licet non progressivo, tendere in suum locum, et aliud sibi annexum eo trahere. Secundo, hoc non repugnat animae ratione intellectualitatis, alias et Angelo ; nec ratione imperfectionis, quia perfectiores actus ei conveniunt, scilicet velle et intelligere. Tertio, corpora gloriosa sic movebuntur juxta id : Ambulabunt et non deficient, et non nisi ab anima, de quo supra dist. 10. quaest. 7. Ostendit utrumque movendi modum ab una eademque virtute motiva esse posse, licet eadem potentia operativa non posset esse organica, et non organica simul, quod optime explicat.
(d) Tertio videndum est de illa virtute animae motiva, de qua certum est et manifestum quod est ad unum modum movendi corpus: sed quod habet alium modum movendi corpus, non est ita manifestum: est enim virtus in anima ad movendum corpus organice per modum aliarum partium organicarum, sicut patet in motu progressivo, ubi una pars movetur, mota alia per virtutem motivam animae. Sed quod habeat alium modum movendi, aut quod in anima sit virtus alia ad movendum alio modo quam organice, ipsum corpus, non est ita manifestum, nec in homine, nec in aliis animalibus, in quibus manifestum est quod in anima est virtus ad movendum organice corpus, ut mota una parte, quiescat alfa, secundum quod determinatur a Phi losopho in libro de motu animalium) sed in quod anima hominis sit virtus motiva alio modo movendi, non est manifestum.
Sed tamen inquiritur per rationem, scilicet ex conditione animae ; primo quia videtur inconveniens, quod anima in aliquo loco existens non posset se movere de illo, quia sic quantum ad hoc esset imperfectior quam corpus, quod potest moveri de loco, quamvis non libere, nec progressive; et praecipue secundo est inconveniens hoc propter hanc rationem : Illud agens potest in aliquem terminum, quod potest habere in virtute sua activa terminum illum. Sed terminus motus localis non est nisi ubi, et ille terminus est imperfectior termino cujuscumque alterius motus; et ideo nullum est corpus ita imperfectum, quod non habet in virtute istum terminum, et similiter ad niovenduift aliud ad istum terminum, quia lapis trahit secum ad locum suum aliud si sibi conjungatur. Cum ergo anima sit susceptiva istius termini, quia est in loco definitive, et per consequens sibi competit ubi definitive, oportet quod habeat in virtute sua activa istum terminum: ergo anima separata potest se, et aliud corpus movere de loco ad locum, non tamen organice, quia anima non habet organa de se: ergo, etc.
Et confirmatur, si repugnat animae separatae movere se, et aliud corpus, aut hoc esset ex intellectualitate sua, aut propter imperfectionem suam ; non primo modo, quia movere se, et aliud corpus, convenit naturae intellectuali, ut Angelo, qui potest movere se et caelum: nec secundo modo, quia convenit corpori, quod est ens imperfectum. Similiter anima habet in virtute sua formam perfectiorem, scilicet intelligere et velle ; non ergo sibi repugnat ratione imperfectionis.
Praeterea, corpora glorificata post resurrectionem movebuntur ab anima, et non organice, sed totum corpus simul movebitur, non una parte mota, et alia quiescente quia ambulabunt et non deficient ; haec autem motio simul totius corporis non est per organa: ergo in anima est virtus alia quam illa, quae potest movere organice.
(e) Sed estne una et eadem virtus cum alia ? Si esset eadem,tunc posset dici quod anima posset modo movere corpus non organice, nisi esset impedita. Videtur autem quod sit alia virtus, quia videtur quod virtus organica, et non organica sit alia et alia virtus, ut patet in intellectu et sensu,et de appetitu intellectivo et sensitivo; ergo similiter in proposito virtus organica et non organica est alia et alia virtus.
Verumtamen non videtur mihi ponendum, eam aliam virtutem a motiva organice, quia nunquam est ponenda pluralitas sine necessitate: sed non est necesse ponere duplicem virtutem motivam in anima respectu corporis sui movendi: potest enim uterque motus salvari ponendo eamdem virtutem motivam in anima: ergo, etc.
Assumptum declaro sic :Aliqua perfectio potest competere animae secundum se, secundum quam est principium alicujus effectus: non tamen potest ipsum exequi in remotiori, nisi exequatur effectum illum in propinquiori, sicut anima non potest animare partem remotiorem a corde, nec dare sibi vitam organice, nisi det cordi vitam, quo mediante influat vitam in coeteras partes magis distantes, sicut patet per Philosophum in lib. de Animalibus, et hoc est, quia cor est magis dispositum ad susceptionem vitae, qua alia pars. A simili ergo, licet aliqua potentia in anima sit ad causandum motum in corpore, tamen impossibile est, quod causet in parte remotiori minus disposita, nisi causet illum in parte propinquiori magis disposita: et ideo pro aliquo statu in quo pars propinqua est magis disposita quam remotior, non potest anima causare motum in remotiori parte, nisi prius in propinquiori causet motum. Si autem ista eadem virtus possit habere partem remotam ita dispositam, sicut propinquam, potest pro illo statu immediate causare motum in quamlibet partem ; sed exequi motum in parte remotiori mediante propinquiori, est movere organice, aeque autem immediate causare non organice; ergo eadem virtus animae, quae movet organice, potest movere totum corpus non organice pro statu illo, in quo omnes partes erunt aeque dispositae ad recipiendum motum.
Et secundum hoc est dicendum, quod est eadem virtus, quae modo movet corpus organice, et post resurrectionem movebit non organice; inconveniens enim est quod homo careat nunc aliqua perfectione secundum totam suam speciem, quae sibi naturaliter congruit, et cum illa virtus, qua anima post resurrectionem movebit corpus, sit sibi naturalis, quia nulla potentia animae tunc dabitur nova, sequitur quod nunc habet illam potentiam, et quod illa virtus sive potentia nunc in vita mortali non impeditur a suo effectu, sed tantum in modo causandi effectum suum.
Exemplum, si ex falsa hypothesi ponatur, quod omnes partes corporis essent aeque dispositae ad recipiendum motum, sive vitam, anima aeque daret esse vitale cuilibet parti, et hoc aeque immediate ; sed quia non sunt aeque dispositae, non potest causare vitam in parte remotiori, nisi prius causet in parte propinquiori, sic in proposito movere organice et non organice.
Sed tunc restat respondere ad instantiam prius factam, quomodo possibile sit, quod eadem potentia motiva sit organica et non organica, cum hoc non conveniat aliis potentiis, nec apprehensivae, nec appetitivae. Praeterea, secundum responsionem dictam, potentia motiva in homine secundum se non est organica, sed per accidens, ut quia pars una modo magis disposita quam alia, ideo magis movet, et prius partem propinquiorem quam remotiorem minus dispositam.
Ad primum, respondeo quod potentia operativa non potest eadem existens esse organica et non organica, quia potentia operativa et organica est illa cujus operatio per se et primo recipitur in toto composito ex organo, et illa potentia et operatio quae sic primo recipitur in toto, contradictio est, quod recipiatur in parte primo, ut quod visio recipiatur in anima separata, et quod anima separata dicatur videns. Unde quando totum est immediatum susceptivum alicujus formae, non una pars mediante alia, tunc impossibile est, quod illa forma recipiatur in altera parte. Non autem sic est, quando totum recipit mediante una parte, ut corpus recipit albedinem mediante superficie; nunc autem potentia operativa recipit suam operationem. Si ergo posset esse non organica, tunc reciperet operationem, quae primo nata est recipi in toto, quod includit contradictionem ; et ideo eadem potentia operativa non potest esse organica et non organica.
Sed de potentia activa, sive factiva non est inconveniens, quod eadem existens sit organica et non organica, quia illa potentia non causat actum informantem se, sed effectum in alio ; ideo non sequitur contradictio, quod sit organica agendo mediante aliquo organo, et non organica agendo immediate per propriam virtutem sine aliquo organo. Nunc autem movere non est operatio, nec causatur in illo necessario, in quo est potentia motiva, et ideo ponitur motiva alterius, et non est potentia operativa, sed est potentia factiva, quae causat motum in alio; et talis potentia potest esse causativa motus in pluribus partibus immediate, si omnes sint aeque dispositae ad receptionem motus, et tunc movet non organice. Si autem non sint omnes aeque dispositae,tunc potest movere unam partem corporis mediante alia, et sic movet organice, et sic anima separata potest movere corpus suum immediate, utpote cadaver, quia non excedit virtutem suam motivam ; et similiter quando est in corpore, potest movere organice, ideo ex parte sui habet virtutem movendi organice et non organice. Patet ergo quare est impossibile de potentia apprehensiva et appetitiva quod eadem potentia sit organica et non organica, quia sunt potentiae operativae: non autem est impossibile de potentia motiva, quae non est operativa, sed factiva.
Ad secundum, dicendum quod actio non potest esse aeque primo totius et partis: et ideo cum anima potest movere per se et primo totum corpus, et partem ejus, ut quando perficiet corpus post resurrectionem, necesse est dicere quod totum compositum ex organo, et potentia motiva animae non primo movet, sed per se, non primo , ipsa autem anima primo: sicut ignis dicitur calefacere per calorem per se, tamen calor primo calefacit, quia calefaceret, si esset separatus, sic totum compositum ex anima et organo dicitur movere, et per se, et denominatur ab actione, quae primo convenit animae, quae moveret aeque primo omnes partes, si essent aeque dispositae ad motum; et similiter cum non sit major ratio, quare in una parte cordis moveat aliam partem quam in alia parte, cum totum cor sit uniforme secundum partes, videtur quod anima primo moveat non organice aliquam partem, et concedo quod accidit animae, quod per unam partem quiescentem moveat aliam. Et ideo dico, quod primo et per se non est organica, potest tamen denominari quaecumque pars alia composita a motu, et dici principium motus denominative, ut cor ex anima et parte illa cordis dicitur per se movere aliam partem.