IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Tertio videndum est de illa virlute,etc. In hoc tertio articulo resolvit id quod manifestum est, nempe dari in homine et animali virtutem progressivam, seu ad motum progressivum: de quo Philosophus agit in lib. de motu animalium, et experientia est notum. Aliud vero quod non est ita est manifum ex actibus, quos hie experimur, est: An in anima sit virtus motiva totius corporis primo, et non progressivo tantum, quatenus non movet partem unam alia quiescente, ut contingit in progressu, sed quatenus mediante illa virtute totum hominem movet primo, et secundum omnes suas partes, sicut moveretur ab Angelo.
Qua in re Durandus in 4. d. 44. quaest. 7. tenet negativam, dicens oppositum esse inopinabile et fictitium. Paludanus ibidem quaest. 4. docet hanc esse probabilem, eamque tenet Occham in 4. quaest. 5. supplementum Gabrielis dist. 44. q. 2.
Affirmativa est Doctoris in textu ; eam tenet supra d. 10. q. 7. quem sequitur Suarez in 3. p. tom. 2. disput. 48. sect. 5. Salas 1. 2. tract. 2. disput. 14. sect. 18. Angles de bealitud. art. 5. Bassolis hic quaest. 2. Conimbricen. in tractatu de anima separata disp. 6. art. 3. estque communior in Scholis: quam docent discipuli Doctoris et Abulensis in cap. 17. Matth. quaest. 126. et Palacius in 4. dist. 44. disput. 4. Lusitanus in 3. tom. de beat. lib. 5. quaest. 5. art. 2. Probat Doctor a ratione investigandam esse hanc potentiam, quamvis experientia non innotescat. Primo, dicit inconveniens esse quod anima non posset seipsam movere ad locum . distantiam, quia etiam corpus seipsum virtute naturali ab intrinseco movere potest. Secunda ratio est desumpta a termino, quia nempe est adeo imperfectus, ut in virtute activa cujuslibet teneatur corporis: ergo sicut corpus movere posset, et se, et aliud sibi conjunctum, ita et anima, quae definitive potest esse in loco, potest et corpus movere si est separata, non organice, quia in eo statu anima caret organis.
Confirmatur, quia non repugnat ipsi talis motus et virtus, qua spiritualis est, quia sic repugnaret Angelo, non qua imperfecta est, quia principium motus connaturalis convenit corpori, quod imperfectius est anima. Tandem anima gloriosa suum corpus sic movebit, quia ambulabunt et non deficient, etc. quod denotat motum illum non fore progressivum, quasi scintillae in arundineto discurrent, etc. Sap. 3. Hae rationes Doctoris, quibus conformandis contra Durandum nunc insisto; id tantum insinuaverim probari posse animam seipsam movere, et aliud a se simili medio, ex quo probari potest motus progressivus a priori, et ex indigentia naturae animalis, et ex appetitu absentis cogniti, quia similis etiam est in anima separata, vel esse potest naturaliter desiderium absentis loci, ad quem proinde seipsam movere potest, ne sit inutilis appetitus ille in natura. Deinde, in anima separata potest esse oeconomia et communicatio, et dispositio politica, quae exigunt principium hujus motus, quo repellere posset, quae displicent, et acquirere quae conveniunt, saltem in entibus inferioribus, Quod si anima seipsam movere potest, eodem modo aliud corpus et proprium movere potest, ac proinde corpus gloriosum, quia illud apium est magis moveri, et unio ad ipsum non impedit motum, neque derogat perfectioni connaturali animae, quia si in beato manebunt potentiae etiam organicae, a fortiori in eo manebunt potentiae connaturales animae, et spirituales, et maxime quae faciunt ad perfectionem, non erunt otiosae.
Objicit Durandus quod pars movens debet distingui a mota, quia nihil a seipso moveri potest.
Respondetur negando antecedens cum sua probatione, quia Angeli et anima separata seipsas movent, et gravia et levia seipsa movent ab intrinseco, et aeque primo in motu naturali. Quod vero in motu progressivo non ita contingat, est peculiaris ratio, non petenda ex illo principio falso, sed ex specie mollis, quia una pars non est disposita ad motum, ideoque moveri debet per aliam, quae etiam seipsam movet immediate, quo in statur rationi objectae; est etiam falsa in aliis motibus, quando agens ad sui perfectionem agit, quia potest esse in virtute ad aliquam perfectionem, ad quam etiam est in potentia passiva, ut se habet ignis ad calorem, grave ad esse deorsum potentiae organicae, et non organicae tam cognitivae quam appelitivae ad suos actus elicilos. Principium illud Durandi falsificatur per hoc in sua radice, quia nihil posset movere seipsum, ideo quia nihil est in potentia etactu simul ; quae propositio intellecta de actu in virtute et de potentia receptiva est falsum ; si intelligatur vero de aclu et potentia formali, verum est, sed non facit ad propositum, neque ad illationem illius, quod deducitur, quasi nihil posset seipsum movere, quia, ut constat ex dictis, virtus actus primi.saepe ordinatur ad sui perfectionem in actu secundo.
Objicit secundo Durandus nullam esse in beato virtutem novam motivam, quae non fuit in viatore; sed illa non fuit in viatore, illud, etc.
Respondetur omissis responsionibus aliorum, qui putant in beato accedere ad illam virtutem aliquam elevationem, ut habeat actum, de quo in sequentibus agetur.
Respondeo, inquam, negando minorem, quia illa virtus corporis primo est etiam in homine in hac vita, quamvis usus ejus impediatur. An autem pro semper, et in omnibus, mihi incertum est, quia qui sublevantur in extasi a terra, ut legimus in pluribus Sanctorum Legendis, forte etiam Deus, licet praeter communem legem, cum illa virtute concurrit. Praeterea, forte diceret aliquis quod illi qui de nocte dormientes scandant muros, etiam si moveantur, nisi dicantur moveri ab aliquo spiritu assistente, quia ille motus non est naturalis, neque etiam progressivus, quia non scandunt reptando. Sed quidquid sit de hoc ( quod affirmare non possumus cum fundamento, ob causas occultas) in anima separata ac etiam unita corpori glorioso datur talis virtutis usus, estque ad perfectionem beatorum et animarum beatorum.
Objicitur tertio quod simplex ille motus, quo movetur primo totum, et pars post partem, sit naturalis, et secundum inclinationem et naturam elementi praedominantis: sed agilitas dicit habilitatem movendi secundum animam: anima vero ad solum motum progressivum inclinatur ; ergo agilitas non datur in beatis nisi ad solum motum progressivum.
Respondetur illum motum esse neutrum, et non naturalem, quia in corpore beato non erit inclinatio naturalis secundum dominium elementorum, sed secundum dominium perfectum animae beatae, quae poterit movere sine repugnantia corpus quo libuerit, et cui nullus locus erit inconveniens, aut violentus. Ex quibus patet falsitas minoris et consequentis, nam constituere agilitatem solam quoad motum progressivum non est consentaneum communi sententiae Theologorum.
(e) Sed estne una et eadem virtus, etc. Movet dubium, an virtus primo motiva totius, et illa quae est principium motus progressivi in anima, sit eadem virtus. Ratio dubitandi est, quia si esset eadem virtus modo et in praesenti vita, haberet actum suum, nisi impediretur: si sit diversa, tunc inconveniens est quod potentia organica et non organica sit eadem.
Respondet Doctor esse eamdem potentiam, quia superfluum statuere diversam, ubi nulla est necessitas ex parte effectus: uterque autem ille motus salvari potest in ordine ad idem principium et virtutem. Declarat exemplo, quia aliqua perfectio potest competere animae secundum se, quam non potest ut principium ejus communicare remotiori, nisi prius communicet propinquiori: potest enim anima animare partem remotiorem, quantum est ex se, tamen non potest exequi illum effectum vitae in partem remotiorem, nisi prius exequatur in partem propinquam, quia non potest dare vitam parti remotiori, nisi prius det vitam cordi, et mediante corde aliis remotioribus, quia cor est magis dispositum ad recipiendum vitam, quam sint aliae partes remotae a corde. Quod illae partes essent proximae dispositae, daret vitam aeque primo omnibus, ut contingit in formatione et animatione corporis Christi, cujus animae aeque primo dedit vitam omnibus partibus, quae formatae fuerunt in ultima dispositione ad vitam, sicut etiam continget in resurrectione ob similem rationem. Simili ergo modo, licet aliqua potentia in anima sit nata causare motum in corpore, nequit illum causare in parte remotiori indisposita, neque illum movere, nisi mota parte propinquiori disposita; in statu vitae praesentis, ita contingit ut remotior sit indisposita, ac proinde virtus motiva nequeat aliter exequi motum, nisi mediante parte viciniori, et sic movere motu progressivo et organice ; post resurrectionem movebit omnes partes simul, et non organice.
Ad rationem autem difficultatis pro parte negativa positam, respondet quod eadem potentia operativa, actu scilicet immanente,nequeal illa modo esse simul orgae nica et non organica. Repugnantiam hujus docet ex eo quod potentia non possit esse ratio recipiendi primo operationem, quae nata est primo recipi in toto, ut subjecto immediato: nec e contra totum primo seipso recipere operationem, quae primo nata est recipi in potentia, quia id involvit conlradictionem. Operatio autem organica nata recipi in toto, scilicet ex organo et forma constituto ; non organica, quales sunt operationes intellectus et voluntatis, recipitur primo in potentia, et non in toto, nisi ut est potentia.
Potentia autem factiva, quae agit in aliud, potest esse principium agendi tam organice, mediante instrumento corporeo, et non organice, id est, seipsa immediate influente actionem primo in totum; talis est potentia motiva in homine. Hanc dicit esse in se spiritualem et convenientem animae per se, quae duplici illo modo agit ad motum movendo organice et non organice. Reducit autem hunc motum primo in cor, cujus aliquam parlem movet non organice, caeteras vero, et totum organice propter indispositionem earum pro praesenti statu.
Haec solutio summaria Doctoris, quae haeret in his duobus principiis, nempe tollendam esso superfluitatem, ubi potest paucitas sufficere: motum autem illum duplicem ex natura sua non exigere duplicem virtutem, sed omnem ejus differentiam reduci posse ad diversam dispositionem subjecti.
Aliud principium est, quod videtur inconveniens, ut virtus aliqua animae, quae est in hoc statu, careat omni actioni sua: ergo si ponatur eamdem esse virtutem motivam in anima, tollitur hoc inconveniens, quia habet actum saltem imperfectum motus progressivi respectu totius, et actum initiativum motus non organici respectu illius partis cordis primo dispositae ad recipiendum motum non or ganicum, et sicut in motu organico movetur aliqua pars primo, quae disposita est, ita etiam non est inconveniens aliquam partem esse dispositam, ut recipiat primo motum non organicum et initiativum motus organici in aliis partibus.
Hanc sententiam sequitur Bassolis et Salas supra citati, et Herentius ab eodem citatus, et Major in hac dist. quaest. 18. neque etiam videtur plurimum repugnare D. Thomas lib. 2. contra Gentes cap. 82. ubi virtutem quae inest membris, asserit non efficere motum aliter quam dispositive, quem sequitur Ferrariensis ibi, et in lib. 5. de Anima quaest. 18. asserunt enim motum esse ab appetitu effective.
Hanc sententiam impugnat Conimbricenses, et post eos Lusitanus citans ipsos lib. 5. in 3. tom. quaest. 5. art. 3. sig. 2. quia potentia, quae est in anima, est spiritualis ; quae autem est principium motus progressivi, est in corpore, et materialis ex Philosopho in lib. 2. de anima cap. 3. textu 27. et lib. 23. de anima cap. 9. text. 41. ubi potentias animales dividit in vegeta - tativam, sensitivam, appetitivam, et loco motivam. Secundo, idem patet, quia progressivus, ut omnes docent, non fit nisi praevia cognitione, quod superius admittit Doctor. Potentia autem animalis residet in corpore ex communi Philosophorum placito. Deinde, motus progressivus est organicus ; ergo a potentia organica ; potentiae autem organicae spectant ad animam sensitivam, ut omnes concedunt, sequitur intentum, nempe potentiam loco motivam progressive esse distinctam a motiva spirituaH non progressiva, quae competit animae rationali.
Urgeri potest haec difficultas ulterius, quia motus progressivus sequitur cognitionem phantasticam in bruto: ergo in homine etiam sequi potest sine operatione intellectus aut voluntatis; et confirmatur, quia fit in pueris, amentibus et aliquando dormientibus, in quibus non est usus cognitionis intellectivae. Sed si motus progressivus in homine proveniret a potentia motiva animae, quae esset spiritualis, et non organica, non posset esse ex sola cognitione phantastica, aut sensus, sed necessario supponeret cognitionem intellectivam et actum voluntatis; ergo diversa est progressiva hominis a sua motiva, quae est animae primo. Minor probatur, quia quaecumque potentia spiritualis convenit homini, ut distinguitur a bruto, convenit ei, qua est intellectivus et volitivus, et subordinatur intellectui et voluntati, ut patet etiam de loco motiva in Angelo, et similiter ratione, quia principium hujus motus remotum est cognitio et appetitus ; ergo in substantia spirituali, qua spiritualis est, motus potentiae motivae, quae sic ei competit, debet supponere cognitionem propriam substantiae spiritualis, et consequenter etiam appetitum rationalem. Haec ratio confirmari potest, quia homo, qua habet animam sensitivam, debet habere ejus proprietates inseparabiles, et qua est animal, non differt a bruto; ergo qua anima lest per animam sensitivam, non minus perfecte constituitur in esse sensitivi quam brutum, imo perfectius, sicut in esse animalis excedit perfectione brutum, sed in bruto, anima sensitiva est principium motus progressivi ; ergo etiam in homine ; ergo illa, quae competit ratione sensitivae homini, est alia potentia motiva ab ea quae eidem convenit, qua est rationalis. Hae rationes reddunt mihi difficilem hanc reso-Ultionem Doctoris.
Respondetur tamen, et si affirmativa sic probabilis, tamen negativam etiam satis probabilem esse auctoritate Doctoris et aliorum. Dato enim quod sit potentia motiva, non organica in homine, Philosophus non concederet eam esse sine ullo suo actu;deinde Philosophia docet etiam tollendam esse superfluitatem, si per pauciora veritas salvari potest. Dato ergo ex communiori consensu Scholae potentia motiva non organica, haec potest statui principium utriusque motus: neque est inconveniens, ut potentia motiva hominis sit altioris ordinis, quam sit illa bruti, licet in conceptu generico et abstracto conveniat, nam et in ipsis generibus brutorum potentia progressiva, et modus motus progressivi magis quam specie differunt: alia enim est quadrupedum, alia avium, alia piscium, alia reptilium, licet omnia conveniant in conceptu abstracto et generico sensitivae et motivae organicae. Ho c ipsum declarat a posteriori diversitas instrumentorum et organorum facientium ad motum: ergo in homine sicut est gradus sensitivae genere remoto differens a sensitiva bruti, quia sensitiva hominis est spiritualis et immaterialis, et tota in toto, et tota in qualibet parte: sensitiva bruti e contra materialis, et non tota in qualibet parte, sic etiam non repugnat sensitivam hominis vindicare sibi diversam genere motivam, et in gradu perfectionis excedentem motivam bruti. Accedit quod specie physica diversa sint in ratione formae anima sensitiva tantum quae est bruti, et anima hominis quae est rationalis, et identice sensitiva, ac proinde diversum principium operandi sibi vindicat.
Quibus positis, respondetur ad argumenta opposita, ad illa quae objicit praefatus auctor, jam respondit ipse Doctor in textu. Quod autem objicit ex sententia Philosophi, admitto illum fuisse in illa sententia, sicut et plerosque Naturales, qui ex effectu et a posteriori per ea, quae vident et reperiuntur iD effectu, procedunt ad cognitionem causae, neque majorem perfectionem causae ut eam cognoscunt ex solo effectu, tribuunt, quam sit necessarium ad positionem effectus: in bruto autem progressivus organicus fit per motivam organicam et materialem, sicut etiam se habet anima bruti; pro sufficienti etiam principio similis motus in homine non discurrunt ad perfectiorem causam, maxime cum executio illius motus fiat per organa. Philosophus ergo non cognovit alium statum, neque animae convenire potentiam motivam, non organicam, aut moveri posse ab intrinseco alio motu quam organico, cujus principium conjecit esse potentiam organicam, eamque statuit facultatem sensitivae. Est et aliud principium ab ipso receptum, exjquo negaret motum organicum provenire a potentia non organica, quia imperfectionem effectus ipse refert in causam: ideoque negat Deum agere immediate seipso sine concursu causae inferioris effectum contingentem sublunarem, ne contingentia et imperfectio effectus redundaret in causam, sic etiam negaret motum progressivum, qui imperfectus est, fieri a potentia motiva non organica, quae non dependeret ab instrumento corporeo, quantum est ex parte sua.
Alii vero sequentes Philosophum eumdem cursum tenuerunt, quantum ad institutum praesens, nisi ubi ratio consentanea fidei, aut ipsa fides obviat, neque secus de motiva disserunt, quam de aliis organicis in homine. Doctor autem ex principiis admissis a Theologis, nempe in anima rationali dari motivam non organicam, atque adeo etiam in homine eamdem esse, reducit in illam utrumque motum juxta principia posita, et ostendit hoc nullam involvere repugnantiam, quia sicut anima aut Angelus assistens corpori animalis potest movere illud motu simili organico, quantum ad progressum, a fortiori anima unita corpori potest exercere omnes suas facultates in corpore juxta modum connaturalem operandi, et prout fert ejus dispositio praesens.
Ad aliam objectionem a nobis praemissam, respondetur potentiam motivam hominis quoad actum perfectum suum supponere intellectum et voluntatem, non vero quoad actum motus progressivi necessario supponere, licet hic etiam ex imperio solius voluntatis provenire possit, etiam repugnante appetitu, ut quando adhibetur in opere difficili et arduo, cui repugnat appetitus ex inclinatione innata potentiam motivam non organice sic subesse appetitui et cognitioni imaginativae, quae fluunt ex eadem radice animae, et subesse, inquam, quoad actum motus progressivi non est inconveniens, quia si esset potentia motiva organica in homine, sic subesset appetitui ex imaginatione, sicut ipse actus progressivus ei subest quantum ad statum et progressum et applicationem potentiae a qua procedit, et quae alioquin non agit ex natura sua, nisi ut applicata per appetitum ex cognitione. Quod ergo hic actus procedat a potentia motiva non organica,non tollit ordinem ejus ad causam remotam, ac proinde potentia non organica eidem subjicitur quoad ipsum actum, ut ab ea procedit.
Deinde, sicut ipse intellectus recipit motionem et applicationem ab imaginatione, et voluntas ab appetitu, nullum est inconveniens, ut motiva non organica ab iisdem recipiat applicalionem quoad eum actum,qui ab ipsis ut causis remotis natus est esse: ex quo patet ad rationem concedendo antecedens cum consequentia. Ad confirmationem, concedo majorem, et nego minorem cum sua probatione inquantum supponit praecise per appetitum rationalem applicari motivam potentiam hominis ; quamvis verum sit quod etiam per voluntatem applicari possit, et per eam solam applicatur forte in beatis, quoad motum non organicum. Ad secundam confirmationem, respondetur in primis falsum supponi, nempe potentias sensitivas esse proprietates animae sensitivae, licet ex radice ejus oriantur, vel oriri possint, ut in bruto; sunt enim proprietates totius, quae constant ex anima et corpore, seu mixto, ut organo. Ad salvandas autem proprietates totius in homine sufficit quod ex anima habeat quaecumque principia operandi operationes sibi convenientes, et ad quas ordinatur: hoc autem habet in proposito perfectiori modo, et a perfectiori principio sicut constituitur a perfectiori anima. De his ergo proprietatibus physicis aliter disserendum est, et de proprietatibus metaphysicis, quae consequuntur totum metaphysicum per differentiam sui constitutivam, nam in proprietatibus physicis, quae sunt totius primo, licet ex partibus, non est sic disserendum quasi fluant a sola forma constitutiva ejus, quia hoc est falsum, licet principaliter a radice formae oriantur. Conveniunt enim ex partibus componentibus radicaliter, sequuntur tamen ipsum esse totius substantialis, quod diversum est a partibus. Sicut ergo totum physicum attenditur penes compositionem ex materia et forma physica, et secundum physicam compositionem, ita etiam forma, ut ex radice ejus oriuntur proprietates, consideratur in esse physico et simplici secundum esse reale; qua ratione Concilium Viennense definivit animam rationalem, qua rationalis est, esse formam corporis. Per eam sic sumptam in esse simplici physico tribuitur principium motus homini, perfectiori modo, quam illud habet brutum ab anima sensitiva materiali, quae vulgo ab Animastis appellatur sensitiva tantum, ad differentiam animae rationalis, quae est forma hominis. Et sicut illa particula exciusiva denotat imperfectionem formae, sic etiamax eadem imperfectione ei convenit, ut non possit constituere seipsa totum in ratione principii motus progressivi, sed ex concursu materiae: non ita rationalis, quae sicut potest esse seorsim a materia, ita etiam ei competit habere principium completum sui motus, quem motum communicat toti et materiae prout est capax, et disposita ad motum. Ac proinde superfluit aliud principium motus in homine, quamvis necessarium sit in bruto; Metaphysicus autem comparans utrumque ut conveniunt in esse animalis, abstrahit conceptum communem seclusis imperfectione et perfectione, aliisque differentiis.
Concedo ergo quod ita conveniant in conceptu abstracto, homo et brutum in esse sensitivi, nego tamen principium motus progressivi ejusdem rationis formalis in utroque, aut fluere in homine a conceptu abstracto animae sensitivae, licet ab eadem realiter oriatur, ut est talis forma physica, et specie physica diversa in genere immateriali;in bruto enim conceptus potentiae motivae abstrahitur a toto ; in homine vero abstrahitur a forma sola, qua inadaequate concipitur, ut agit motu progressivo: et negatur consequentia illata: sic enim possumus abstrahere conceptum communem calidi ab igne et aqua, quamvis aliter se habeat calor ad utrumque, quia ut proprietas ad ignem, ut forma violenta ad aquam; in igne procedit a principiis subjecti, in aqua vero a causa extrinseca, quae est consideratio utriusque formae in esse physico in homine: eodem modo dicendum de motu progressivo hominis et bruti posse abstrahi communem conceptum ab utroque, licet supponant diversa principia proxima. Item, de aliis potentiis sensitivis in homine et bruto patet, quia licet aliter et aliter constituantur in bruto, nempe per animam secundum partem,et non secundum se totam, in homine secundum totum esse animae quod facit diversitatem physicam genericam et specificam, tamen hoc non attenditur a Metaphysico, qui de illis agit sub ratione transcendenti et abstracto.