IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Quarto videndum est, etc. De principio, per quod agilitas competit corpori beati, variae sunt senlentiae Doctorum. Prima est quam hic citat Doctor provenire scilicet a qualitate, qua corpus redditur agile, sed varie sentiunt de hac qualitate. Aliqui apud D. Thomam 3. part. quaest. 57. art. 3. et in 4. d. 44. q. 2. art. 3. statuunt eam qualitatem esse caelestem, quae in resurrectione corpori beato praedominatur. Alii vero dicunt disponere tantum corpus, ut facilius moveatur a virtute motiva naturali animae, et tolli per eam gravitatem a corpore beati: et haec est sententia, quam hic impugnat Doctor. Alii dicunt esse qualitatem supernaturalem, qua movetur corpus ad quemcumque situm velociter, et sine fatigatione aut resistentia. Haec placet Suario loco supra citato, quam tribuit D. Thomae, D. Bonavenlurae et Richardo, qui tamen illam sententiam non docent, neque qualitatem illam esse activam, sed magis sunt in opinione proxime citata.
Alii docent hunc motum fieri a solo Deo assistente beato; ita supplementum Gabrielis in 4. d. 44. quaest. 2. Alii vero affirmant virtutem supernaturalem per modum concursus communicari animae, quo Deus concurrit cum voluntate Beati secundum potentiam ejus obedientialem, qua Deus utitur ut instrumento motus ad quemcumque sitam. Hanc Suarez probabilem censet sect. 4. quam tribuit Solo; hic autem longe est ab illa opinione, qui docet ex perfecta animatione provenire talem virtutem, sicut dicit simile de impassibilitate: ita disserit in hac d. 4.
art. 7. Alii landem dicunt hunc motum provenire quidem a potentia naturali motiva ipsius animae, non nuda tamen, sed elevata per quamdam qualitatem supernaturalem, quae vires addit, et ad celeritatem motus tam progressivi quam non organici, qui motus secundum subtantiam haberi potest ab ipsis potentiis naturalibus beati, non tamen cum tanta celeritate, nisi adjuvenlur a dicta qualitate. Hanc tenet Lusitanus art. 3. sig. . 3. n. 16. et 28. Hae sunt conjecturae Doctorum in quaestione obscura; sententiam Doctoris infra subjiciemus.
(g) litam opinionem non intelligo, etc. Impugnat sententiam eorum, qui dicunt oriri a quadam qualilate in corpore, qua tollitur ejus gravitas sive a Deo, sive per ipsam qualitatem, non curo. Constat sententia duabus partibus, quarum prima est, auferri gravitatem a corpore beali. Hanc tenet Albertus in 4. d. 44. art. 17. ad primum, D. Bonaventura in hac d. art. 5. quaest. 2. Richardus art. 4. quaest. 7. ad 1. Argentinas quaest. 1. art. 4. Sotus quaest. 4. art. 7. Palacius d. 4. Probabilem hanc senlentiam docet Palud. in 4. d. 44. quaest, 4. art. 1. Durand. quaest. 7. Major in hac dist. quaest. 18. Conimbricenses in 2. de Caelo cap. 5. art. 2.
Contrariam docet hic Doctor, Bassolis quaest. 3. art. 4. Gulielmus a Rubione quaest. 3. art. 2. Suarez supra sect. 4. Abulensis in Matth. cap. 17. quaest. 126. et videtur D. Thomae loco citato in 4. Probat Doctor manere gravitatem in corpore, quia est consequens ad materiam ejus, quae est terra ; ergo inconveniens est sicut dominatur in eo materia elementi terrae, non manere in eo qualitatem aut proprietatem connaturalem elementi, sicut inconveniens esset dicere quod fiat Sol, aut corpus liquod caeleste. Deinde, quia requiritur illa connaturalis dispositio ut informetur ab anima, cui perinde repugnat informare materiam densam, ut aurum, sicut materiam raram aut levem. Deinde, quia corpus humanum non est capax levitatis, quia quando aliquod determinat sibi unum oppositorum, neque per se, neque per accidens convenit ei oppositum; corpus humanum non est receptivum qualitatis, qua tollatur ab eo gravitas ipsi connaturalis, quam necessario exigit, sicut et materiam ex qua est. Patet praeterea ex dictis alias de resurrectione corporum in sua integrilate, et cum qualitatibus connaturalibus suis, quarum una est gravitas. Fundamentum oppositae sententiae infra solvetur cum Doctore sig. Ad istud, etc.
Secunda pars illius sententiae, seu potior est assertio illa qualitatis, per quam corpus fiat agile. Hanc impugnat Doctor, quia illa qualitas non est caelestis, ut communis etiam tenet: ergo vel elementaris vel mixti; sed nulla talis potest dare corpori agilitatem, ut moveatur ad omnes positiones sursum, deorsum, quaquaversum, quamvis id possunt beati. Deinde, illa qualitas ponitur ad agilitatem respectu loci occupandi, sed omnis forma determinans ad locum, determinat ad certum locum, v. g. ad illud, ad quod inclinatur elementum praedominans in subjecto ; ergo forma sic determinans magis faceret ad fatigationem quam ad agilitatem, quia semper repugnaret ad motum contrarium suae inclinationi determinatae. Unde non video, inquit, quomodo una qualitas posset dare agilitatem ad omne ubi sursum, deorsum, etc. Probat autem illam qualitatem necessario habere inclinationem determinatam, sicut aliae formae habent, quia charitas, quae est perfectissima qualitas activa et superna turalis, habet determinatam inclinationem ad actionem, et universaliter omnis forma, quae inclinat ad motum ; ergo non apparet quomodo illa qualitas potest esse principium motus ad omne ubi, ad quod corpus beati moveri potest.
Ex his facilis est impugnatio aliarum sententiarum, in primis hunc motum fieri a solo Deo, superflue et sine fundamento asseritur, cum potentia motiva non organica animae sit activa respectu ejus; habet ergo actum suum sicut et in Angelo. Similiter, reducere hunc motum in potentiam obedientialem, fit sine fundamento et superflue, cum ejus principium motivum connaturalem inveniatur in beato, cujus virtutem non excedit talis motus. Deinde, superflue additur qualitas supernaturalis ex eodem principio, et quia nequit concipi quomodo qualitas possit esse principium indifferenter movendi ad omnem locum. Quomodo enim moveret ad locum nisi inclinaretur ad ad locum ex specie sua, quae sic determinata est, ita etiam habet determinatam inclinationem, quod patet tam ex aliis formis naturalibus et supernaturalibus cognitis; tum quia inclinatio ad locum respicit aliquem determinatum et non vagum, quia omnis inclinatio est ad certam aliquam speciem. Huc veniunt ea omnia quae in superiori quaestione dicta sunt contra qualitatem illam, in qua aliqui statuunt impassibilitatem corporis gloriosi, ideoque non est plurimum insistendum superfluae probationi. Quod autem dicit Lusitanus, perinde impugnatur, quia celeritas motus ab eo est, a quo est ejus substantia ; si ergo, ut concedit motus ille quoad substantiam haberi potest per virtutem naturalem motivam beati, cur non etiam celeritas? Vel unde constat celeritatem majorem in motu habituros beatos, quam sit illa, quae competit eis ex virtute naturali motiva. Ex Scriptura enim non constat nisi quod erit motus celer, qui per volatum designa tur, et non defectionem, volabunt et non deficient; non constat ex alia parte voluntatem ordinatissimam beatorum velle habere majorem celeritatem motus, quam ipsis ex naturali potentia conveniat, neque ex alio fine divinae providentiae, in illo statu celeritatem ullam majorem requiri; quod si in casu daretur, tunc in concursum divinum magis congrue quam in principium aliquod diversum permanens per modum formae reduceretur, sicut contingit etiam in via perfectionem excedentem effectus extraordinarii reduci in impulsum et adjutorium actuale, et non habituale.
Accedit ultimo quod videatur oppositum esse magis ex sententia antiquorum, quia qui ponebant qualitatem caelestem, intendebant dominium ejus super gravitate corporis, quo motus sursum reddetur facilior, et locus secundum inclinationem illius qualitatis et motus sit naturalis. Qui qualitatem statuunt non activam in corpore, ideo eam asserebant, ut tolleretur resistentia ad motum ex gravitate, vel tolleretur ipsa gravitas. Caeterum referunt motum ipsum in virtute naturalem beati, quia superfluum ipsis videbatur ad illum effectum exigere aliam virtutem.