In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Dotem agilitatis esse intentionem et perfectionem majorem virtutis motivae cum amotione duplicis impedimenti corporis ad motum, et collatione bonorum spirituum vitalium. De hac docte agunt Patres in I. Cor. 15. August. 13. civit. 18. et lib. 20. cap. 18. et epist. 79. Hilar. in id Psalm. 138. Si sumpsero pennas, etc. Vide Simanc. de cathol. institut. cap. 37. num.6.
(h) Respondeo ergo quantum ad istum articulum, et dico quod proportionata agilitas, quae requiritur ad motum beati, potest esse sine supernaturali quocumque addito corpori vel animae; non enim oportet ex parte animae, nisi quod virtus motiva fiat perfectior, et quod resistentia accidentalis ex parte corporis tollatur, et utrumque potest fieri sine supernaturali addito, quia quod modo in anima virtus non est sufficiens ad motum, hoc est, vel quia est impedita a corpore, vel quia in se est diminuta, et cum est separata aut unita corpori glorioso, intenditur, sicut virtus beati visiva intenditur resumpto corpore glorioso, quia, ut videtur, tunc poterit sine difficultate visibile quodcumque videre inspiciendo. Potest ergo potentia motiva in anima intendi ad gradum perfectum, quod sufficiat ad movendum corpus illud sine fatigatione, nec tamen erit nova potentia, sicut nec virtus visiva intensa in beato et non beato, est alia potentia visiva.
Ex parte autem passi, scilicet corporis mobilis, amovebitur duplex impedimentum: Unum ex parfte organorum virtutis motivae, quod est in juncturis et nervis, quo impedimento remoto, fit trahibilitas et applicabilitas major in eis ; et amotio istius impedimenti maxime requiritur ad agilitatem in motu progressivo, ad quem movet potentia motiva organice. Aliud impedimentum est in toto corpore, quod est repletum humoribus grossis et spiritibus, et caput fumositatibus, et multis talibus, quae reddunt hominem pigrum, et quae non pertinent ad veritatem humanae naturae: haec autem amovebuntur, et spiritus boni et subtiles dabuntur corporibus gloriosis, per quae reddetur corpus multum agile ad motum, sicut patet per oppositum de corpore mortuo, quod efficitur gravius, non quia plus de quantitate aut materia apponatur, sed quia spiritus vitales corrumpuntur, et humores grossi inducuntur.
Quinto ex dictis patet responsio ad quaestionem, quod beatus habens suum corpus gloriosum, habebit agilitatem et promptitudinem ad movendum ; quae agilitas non est per aliquam qualitatem supernaturalem corpori superadditam, defluentem ab anima, sed est propter intensionem virtutis motivae ex parte animae, et propter amotionem duplicis impedimenti ex parte corporis, et collationem bonorum spirituum subtilium in corpore.