IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(h) Respondeo ergo quantum ad istum articulum, et dico, etc. Statuit conclusionem propriam, quae est, quod proportionata agilitas, quae est in motu beati, possit esse sine aliquo supernaturali addito, in corpore aut anima, diverso scilicet virtute naturali perfecta animae gloriosae, et a dispositione proportionata in corpore ; probat, quia sufficit ex parte animae, ut virtus motiva sit perfectior, et sine resistentia accidentali ex parte corporis. Utrumque potest fieri sine supernaturali forma et qualitate addita: hoc enim genus supernaturalis tantum hic excludit, non autem aliud, quod per modum perfectionis intrinsecae potest advenire, aut virtuti motivae in sua specie aut dispositioni corporis: ergo illud tantum genus formae supernaturalis,
quod ab aliis asseritur, ab ipso negatur. Probat autem minorem, quia virtus illa in vita mortali ideo non est sufficiens, quia vel impedita a corpore, vel diminuta quoad vires; sed in anima separata, aut unita corpori glorioso intenditur, sicut potentia visiva, quae in eo statu et glorioso sicut erit impassibilis, sic etiam poterit quodcumque luminosum perfecte et sine difficultate aut passione. Illud docet Prosper lib. de vita contemplativa cap. 11. Ibi, i nquit, corporales oculos nihil visibilis creaturae latebit, quia incorruptibilium corporum virtus incorruptibilis erit, ac ita sine comparatione vivitior quam hic fuit, ut ei aliquid visibilium clausum esse non possit, etc. docet et Gregorius quaestione sequenti citandus. Sicut ergo potentia visiva intendi potest ad illum gradum perfectionis, ita et potentia motiva intendi ad gradum perfectum, in quo possit movere corpus gloriosum ad omnes positiones, situs, sine difficultate, sine fatigatione, nec tamen tunc erit potentia motiva diversa, sicut neque potentia visiva erit alia, licet intentior.
Haec resolutio non caret difficultate, quia potentia motiva est substantia et non organica, sicut se habet intellectus et voluntas animae ; ergo nequit intendi in suo gradu entis aut virtutis propriae, nisi aliquod addatur per modum formae, aut concursus supernaturalis. Instantia etiam de visiva non solvit difficultatem, neque probat intentum, quia potentia visiva, ut est substantia, non intenditur, licet ex impassibilitate et purificatione organi, et perfectione qualitatum connaturalium reddatur perfectior, sua tamen virtus connaturalis productiva et receptiva visionis manet eadem, quia substantia non suscepit magis et minus.
Respondetur vel Doctorem loqui hic juxta sententiam eorum, qui statuunt potentias animae esse accidentia, in qua sunt illi, quos supra impugnavit: vel intelligendus est juxta exemplum allatum de potentia visiva, ejusque intensione ex impassibilitate et purificatione organi, non vero intentione substantiali. Quamvis autem in potentia motiva spirituali animae, et non organica non inveniatur modus hic intendendi ipsam, tamen invenitur modus intendendi eam ex non resistentia passi, et ex beatitudine potentiarum intellectualium, quibus subordina tur, in quibus nulla est fatigatio aut distractio, aut difficultas operandi, quin perfecte applicare possint motivam subjectam ad extremum virium suarum ad operandum motum. His annecti potest etiam concursus causae prunae debitus illi statui, et supplens quidquid est defectus ex limitatione virium, quo reddantur potentiae perfecte dispositae ad suum actum perfectum et sufficientes.
Ex parte passi seu corporis amovetur duplex impedimentum: Unum in ordine ad motum progressivum, quod est ex inflexibilitate juncturarum, nervorum, et tumore etiam musculorum, quae impediunt flexibilitatem idoneam ad motum progres sivum. Aliud impedimentum est superfluitas materiae, humorum, spirituum densorum, fumositatum in capite, quae non pertinent ad veritatem naturae; haec ergo amovebuntur, et dabuntur spiritus sub tiles, per quos reddentur apti ad motum. Haec dispositio est requisita ad agilitatem ex parte corporis. Hinc deducit quintum articulum, quae est conclusio prioris, nempe beatos habituros agilitatem ex causis praemissis, non vero ex aliqua supernaturali addita, quae redundet ex anima, et quae sit ab his diversa.