In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Solvit argumenta allata, et alia quae hic ponit pro sententia ponente agilitatem oriri es qualitate tollente gravitatem, et reddente corpus habile ad omnem motum, et ostendit non obstante gravitate, corpus beati naturaliter quiescere sursum.
(i) Ad illud quod objicitur de Augustino, quod grave pondus auferetur, dico quod corporis pondus aggravans aufertur : Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam ; et ideo hoc pondus aggravans aufertur, non tamen omnino gravitas corporis aufertur ; requiriturenim gravitas ad hoc, quod sit corpus perfectibile ab anima, et non levitas. Unde sicut Philosophus dicit de coelo; quod si esset una stella addita aut amota, non moveretur ab Intelligentia, ita si corpus fieret leve, non esset perfectibile ab anima, nec anima compararetur ad ipsum ut motrix, unde videmus, quod levitas in aliquibus impedit motum.
Quando etiam arguunt, quod si corpus gloriosum esset grave, quiesceret in centro, et violenter esset alibi, ut sursum in caelo: praeterea, si esset grave, tunc anima continue movendo ipsum, fatigaretur.
Ad primum dico,quod quando sunt aliquae potentiae ordinatae, naturalitas potentiae superioris est major, quam potentiae inferioris, ut patet de sensu tactus, qui naturaliter secundum propriam inclinationem delectaretur in sensibili vel tangibili, et similiter gustus, qui tamen in beatis non habent hujusmodi actus, ut gustandi et comedendi; nec tamen sunt ibi violenter sine actibus suis, quia sequuntur inclinationem appetitus superioris, ut voluntatis; sic etiam est cum grave ascendit, ne fiat vacuum, et sicut est in majori mundo, ita in minori. Unde naturalius est corpori perfici ab anima, et quod fiat conveniens perfectibile ejus, et quod moveatur motu competenti animae, quam quod moveatur motu proprio ad centrum ; et ideo secundum inclinationem naturae superioris quiesceret naturaliter, sed secundum quid innaturaliter.
Quando etiam dicitur, quod anima fatigaretur, dico quod non, quia non vincitur, nec est contraria actio a corpore, quae esset cum fatigatione. Et ex hoc sequitur unum corollarium, quod Sancti in patria non habebunt situm in caelo, nisi erectum, non autem sessionis, nam inclinatio partium videtur repugnare agilitati. Sed erectio sive statio videtur esse situs conveniens corpori, inquantum est instrumentum animae, quia tunc magis aptum est, et promptum ad operationem, unde et jacere magis videtur esse situs naturalis corpori humano quam sedere, quod includit curvitatem partium. Et confirmatur per Augustinum in lib. de Symbolo, ubi exponens illum articulum : Sedens ad dexteram Patris, vult quod non debet intelligi de sessione corporali: Stephanus enim vidit Jesum stantem.
(k) Ad primam rationem principalem, dicendum quod aliquid est ita perfectum, quod propter sui perfectionem non recipit ulteriorem perfectionem, sicut Deus; et aliqua sunt ita imperfecta, quod propter sui imperfectionem non possunt recipere perfectionem, sicut accidentia ultima, ut respectus; alia sunt entia media, quae cum perfectione sua sunt in potentia ad perfectionem aliam, et talia sunt omnia entia absoluta citra Deum. Concedo ergo quod illud quod movetur, est in potentia ad ulteriorem perfectionem ; ut ad terminum motus, et quatenus caret illo, est imperfectum, et sic corpus gloriosum, cum non sit ens infinitum, aliquam imperfectionem habet, et movetur ad terminum, per quem terminum acquiritur sibi aliqua perfectio, quatenus per motum conjungitur ad aliquod corpus circa quod operatur, nunc circa unum, nunc circa aliud, laudando beatitudinem et sapientiam in Deo: unde concedo quod ille motus sit alicujus, quod est secundum quid imperfectum. Ad aliam probationem dicendum, quod cessatio motus caeli non est causa cessationis in omnibus aliis motibus, sed dicitur esse primus secundum aliquam praeeminentiam, et non secundum essentialem dependentiam ad ipsum. Ad aliud dicendum, quod non erit tunc tempus, quia non erit aliquis unus motus primus uniformis, nec beati tunc uniformiter movebuntur, sed velociter et agiliter secundum merita sua.
(1) Ad aliud, dicendum quod in instanti resurrectionis, sicut flent corpora gloriosa, et habebunt dotem agilitatis, sic per dotem illam rapientur obviam Christo. Et si portabuntur ab Angelis, vel rapientur in nubibus, non sequetur aliqua imperfectio, vel violentia in corporibus: hoc enim fiet ad re verentiam, non ad supplendam indigentiam, vel imperfectionem virtutis motivae in eis.
Ad aliud dicendum, quod licet beati erunt in determinata approximatione ad Christum, tamen non minuetur eorum beatitudo accidentalis, cum aliquantulum recedunt, quia recedunt secundum libitum suum, sicut modo aliqui habent propinquitatem ad Regem in camera, vel extra in aula.
Ad aliud, dicendum quod beati non habebunt omnem perfectionem accidentalem, et ideo per operationem suam poterunt eam acquirere secundum libertatem voluntatis suae.