In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(i) Ad illud quod objicitur, etc. Solvit fundamentum prioris opinionis, quae dicit gravitatem auferendam a corpore glori oso, loco citato in littera alias 22. de Civit. c. 11. et serm. 139. de tempore c. 3. quod praeterea asserunt alii, ut Cyprianus serm. de Resurrectione Christi, cap. 4. Respondet illud verum esse modo jam dicto de gravitate ex indispositione et superfluis.
Respondet similiter ad alia fundamenta, nempe si corpus esset grave, quiesceret in centro, et violente esset sursum ; praeterea, motus fatigaret animam. Respondet ad primum, quod locus ille, qui est secundum inclinationem potentiae superioris, et potiorem totius, sit simplciiter connaturalis corpori: illa est voluntas et inclinatio animae b;atae, quae informat corpus, quod declarat in textu. Ad secundum respondet non fatigari animam, nec vinci, neque esse actionem contrariam motus a corpore ad locum centricum,quia perfecte erit subjectum animae beatae et seeundum propriam inclinationem animae. Hinc deducit corollarium, nempe situm corporum in caelo esse stationem, qui est situs naturalis corporis, et probat id ex Act. 7.
(k) Ad primam rationem principalem, etc. Primum fuit, quod agilitas ponitur propter motum localem, sed ibi non erit, quia omnis motus est imperfectus, quia entis in potentia, et quia non erit motus caeli a quo dependet, neque tempus.
Respondet quod aliquid non est capax perfectionis propter excessum perfectionis, aliquid etiam propter extremam imperfectionem, ut relationes ; alia sunt entia media, ut reliqua creata. Concedit praeterea motum localem involvere imperfectionem potentiae secundum quid, quae perficitur per terminum motus, quo possit beatus se applicare ad aliquod corpus, creatorem laudando. Negat ad hoc esse necessarium motum caeli, aut tempus extrinsecum ; dicit tamen motum beatorum non fore uniformem, sed moturos se velociter et agiliter secundum merita sua.
Ex his verbis ultimis sequitur veritas illius interpretationis superius praemissae, quia si dos correspondet meritis, erit perfectior in eo qui habet plura merita, quamvis alioquin quoad naturalia sit imperfectior quam alius, quem excedit in meritis ; oportet perfectionem dotis excedentem refundi in Dei concursum, ut virtus motiva sit intensior in actu secundo, et non substantialiter.
Hanc ergo intensionem intelligit Doctor supra, et non substantialem.
Dices, si ergo requiritur adjutorium concursus specialis, quid repugnat hoc adjutorium consistere in aliqua qualitate, quae sit permanens per modum actus primi ?
Respondetur ex eo erpugnare, quia nequit ulla talis a Deo creari, quae sit principium movendi ad omnes positiones situs indifferenter ; non ita se habet concursus actualis Dei, qui est semper determinatus ad illam positionem, ad quam se movet voluntas, et applicat potentiam motivam naturalem animae in corpore glorioso.
(1) Ad aliud, etc. Hoc fuit secundum, nempe si daretur talis potentia motiva in anima, non requiri alium motorem ad judicium ; sed hoc est falsum, quia ex Apostolo, electi, qui tunc morientur, rapientur simul in nubibus obviam Christo. Respondet illum raptum non fore ex indigentia, sed ob reverentiam et honorem. Ad alia duo patet ex littera.