IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
D. Thom. in addit. quaest. 85. art. i. et 4. dist. 44. quaest. i. art. 4. Richard. hic art. 4. quaest. 6. D. Bonav. 2. part. art. 2. quaest. i. et 2. Major quaest. 19. Durand. 4. dist. 44. quaest. 8. Snar. 3. part. tom. 2. dist. 48. sess. 2. Soto hic quaest. 4. art. 8.
Utrum corpus gloriosum erit clarum? Videtur quod non. Lucidum occultat illud quod est intra se: sed corpora gloriosa non sic, quia Gregorius 18. Moral. super illud Job : Non aequabitur ei aurum, etc. dicit, quod patebit oculis corporalibus beatorum harmonia interiorum. Et confirmatur ratione, ista harmonia corporis est delectabilis, nam pulchritudo naturae incipit ab intra, e converso pulchritudo artis est tantum extra ; sed beati possunt percipere quodlibet sensibile delectabile ; ergo,etc.
Praeterea, lux et color requirunt determinatam dispositionem contrariam in subjecto: sed corpora gloriosa erunt colorata, per Au gustinum 22. de civit. Dei cap. 19. Pulchritudo corporis est partium congruentia cum quadam coloris suavitate: sed pulchritudo convenit corporibus gloriosis: ergo, etc.
Praeterea, si ibi esset claritas, ergo immutaret visum oculi non gloriosi: sed visibile ab aliquo oculo, si opponitur sibi, necessario videtur: ergo claritas corporis gloriosi necessario videtur, quod apparet esse falsum, sicut patet de Christo, quando apparuit discipulis euntibus in Emmaus, cum tamen corpus Christi esset gloriosum ; igitur, etc.
Contra, Sapientiae 3. dicitur : Fulgebunt justi sicut Sol, etc