IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Respondeo et dico, etc. Hanc quaestionem breviter resolvit, et respondet ad argumenta. Dicit primo quod corpora beatorum erunt clara ; claritas enim erit quaedam refulgentia, et addit super lucem et colorem perfectionem illam, quae est esse manifestativum sui; erunt ergo corpora beatorum clara, quae habebunt colorem cum refulgentia secundum diversum gradum complexionis et meritorum ; et hunc modum claritatis dicit esse planum, hoc est sine controversia.
An praeterea sint corpora beatorum lucida ?
Ad hanc difficultatem respondet Doctor bis verbis : Si autem corpus beati sit capax lucis, et non tantum coloris, placet mihi quod ponatur ibi. Talem autem colorem, scilicet ultra perfectionem complexionis suae cum refulgentia talem esse dolem claritatis voco.
Hinc aliqui interpretantur Doctorem negasse corpora gloriosa lucida. Sed melius Bassolis in hac dist. quaest. 3. et Nicolaus de Nyssa tract. 7. part. 3. proportione 3. q. 4. dicunt eum non negasse esse lucida, sed potius affirmasse, si sit hoc possibile, ut patet etiam in paragrapho sequenti. Et ideo, inquit, magis videtur possibile, quod corpus beati sit lucidum et coloratum, quam quod sit lucidum et luminosum; et tunc potest dici, quod color et lux secundum se non repugnant, nec ex parte sensitivi, sed ex parte agentis, et idco simul ab agente creato non possunt induci, etc. Et infra : Ad aliud, inquit, patet responsio ad dicta, quod corpora beatorum erunt colorata, et si lux in eis possit recipi, placet mihi quod dicantur lucida: et tunc oportet dicere quod lux et color absolute non repugnant, nisi per comparationem ad actionem agentis creati Hinc ergo optionem faciens affirmandi corpora gloriosa esse lucida, et solvens rationem naturalem, quae opponi posset, non est in sententia negativa, sed asserit quod certum est ; aliud vero non probat ostensive esse possibile, sed solvit rationem, qua opponi posset repugnantia ; unde sublata repugnantia placet ei sententia affirmativa, quae docet corpora illa esse lucida. Ratio autem difficultatis est circa possibilitatem, primum naturalis; tum quia corpora lucida de facto non sunt colorata, et quia lux vindicat sibi diversum subjectum de facto: neque actione naturae possit produci in subjecto colorato et mixto, sed in simplici: ergo si salvari potest claritas sine luce, non debet involvi haec difficultas mysterio. Quamvis autem Scripturae dicant fulgere beatos, sicut Sol fulget, et sicut splendor firmamenti, et sicut stellae, intelligi potest metaphorice de splendore in anima, vel de charitate in pulchritudine.
Quod si dicas verba Scripturae intelligenda esse proprie.
Respondetur id verum esse, si materia patiatur: in proposito autem non ita contingit, quia acidens corporis simplicis nequit communicari corpori mixto; quod habet qualitates natura sua diversas. Deinde, oritur difficultas ex causa hujus lucis in corpore glorioso, quia aliqui dicunt redundare ex beatitudine animae; quod videtur repugnare physice loquendo, quasi beatitudo esset causa productiva illius lucis physice. Alii vero dicunt a Deo supernaturaliter produci, quod etiam petit probationem, si ita sit producibilis. Hinc Doctor non determinat quaestionem obscuram de possibilitate, sed hac data asserit affirmativam, et solvit rationem in contrarium, supponens ab agente creato non posse produci lucem in colorato, possibile tamen esse Deo; et assignat quamdam convenientiam in subjecto, quod sit corpus densum et terminatum. Unde Durandus in 4. d. 44. q. 8. docet negativam esse forte probabiliorem, quia non habet difficultatem: affirmativam vero esse difficillimam, et sola divina potentia possibilem.
Quantum ergo ad resolutionem, dicendum est corpora gloriosa fore lucida, et huic non repugnat Doctor. Eam tenent communiter Theologi in hac dist. et dist. 44. hujus, et patet Matth. 13. Pulge-
. bunl justi sicut Sol in regno Patris, etc. Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent, etc. Sap. 3. Qui autem docti fuerint, fulgebunt tanquam splendor firmamenti, etc. Dan. 12. seminatur in ignobilitate, surget in gloria, etc. 1. ad Corinth. 15. quae verba referri debent ad praecedentia : Alia quidem caelestium corporum gloria, alia terrestrium, alia claritas Solis, alia Lunae, etc. Quem locum explicant Patres de gloria claritatis corporum, qui communiter docent hanc veritatem, Cyrillus Hierosolym. Calechesi 18. Lactant. lib. 7. Just. cap. 26. Clemens lib. 1. const. cap. 8. Hieronym. epistola 103. Ruffinus in expositione Symboli, Anselm. in lib. de similitudinibus, cap. 50. et in locum Pauli citatum, sicut et Ambrosius et Theodoretus, Gregorius lib. 18. Moral. cap. 23. Augustin. variis in locis, ut serm. 143. de tempore lib. 22. de civit. cap. ult. Cum ergo interpretationem litteralem Scripturarum praemissarum tradunt Patres non est quod de possibilitate facti, aul de veritate hujus resolutionis dubitetur, et quia magis commendat bonitatem, sapientiam et potentiam Creatoris, et quia magis extollit fructum bonorum operum, cumulum beatitudinis, quam
. praeparavit diligentibus se, et quia sic magis congruum est fini, ut corpus illud in quo Deo praestitum est obsequium servitutis et observantiae legum, et quod inter alia corpora excedit, quia et capax vitae et animae gloriosae, etiam in perfectione et gloria excedat alia quaecumque corpora, sicut et finis creationis ejus excedit finem reliquorum: lux autem maxime facit ad perfectionem corporum, et excessum super aliis obscuris et opacis, quae per has qualitates reddantur ignobiliora. Ratio autem in oppositum est jam soluta a Doctore, nempe coloratum fieri lucidum repugnare virtute agentis creati, non virtute divina. Definitio autem lucidi tradita ab Avicenna, et aliis naturalibus, salvatur in proposito, quia corpora beatorum retinebunt densitatem necessariam ad informationem animae, et lux in eis non impedietur per colorem et refulgentiam ejus.
Dubitatur tamen circa disparitatem illam assignatam inter causas hujus lucis in colorato corpore glorioso, an sit illa lux producta a solo Deo, an ab aliqua causa creata. Prima sententia est eam provenire a beatitudine animae, ita D. Thomas 1. 2. quaest. 4. art. 6. in 3. part. quaest. 45. art. 2. in 4. dist. 44. quaest. 2. art. 4. quaestiuncula 1. et lib. 4. contra Gentes cap. 86. quem sequitur problematice Richardus art. 4. quaest. 6. tenet Abulensis in cap. 17. Matth. q. 127.
Oppositum docet Doctor, nempe a Deo solo fieri, quod item docet Durandus loco citato, Solus in 4. dist. 49. quaest. 4. Angles in flor. de beatit. art. 5. diff. 5. dubio 3. Suarez disp. 48. sect. 2. Salas supra sect. 16. Valentia in 4. tom. disp. 11. quaest. 5. puncto 1. et Richardus supra, Lusilanus lib. 5. de perfeci. corporis gloriosi quaest. 4. art. 6. sig. 2. Probatur, quia non apparet sufficens fundamentum, aut modus quo haec claritas possit redundare physice in corpus ab anima, quia modus quo D. Thomas explicat hanc redundantiam, videtur Metaphoricus, v. g. sicut ex uno vase pleno redundat aqua in aliud subjectum, ita gloria ex anima in corpus. Hic modus non videtur subsistere in similitudine, quia gloria animae est spiritualis, quae non potest redundare formaliter eadem, sicut aqua in corpus materiale ; deinde, gloria corporis seu claritas lucida erit sensibilis et conspicabilis oculis corporeis. Secundus modus redundantiae est, nempe per quamdam emanantiam vel efficientiam, sicut vel proprietas emanat a subjecto, vel terminus actionis ab agente efficienter, ita gloria corporis per modum proprietatis aut effectus sit a gloria animae, Sed neque hic modus etiam sufficiens videtur, quia non est talis connexio inter claritatem animae et corporis, qualis est inter subjectum et proprietatem inseparabilem, si illa intelligatur, quia talis claritas non est in Angelis, quamvis in ipsis beatitudo sit eadem in specie ; neque etiam visio beatifica causat talem effectum in Angelis, aut habet talem virtutem: haec enim claritas corporis est ipsi supernaturaliter data. Unde nulla necessitate refundi potest in beatitudinem essentialem tanquam in causam. Ad producendam hanc qualitatem aliqui statuunt probabiliter Deum uti instrumento corporeo ; sed hoc sine fundamento affirmatur in facto, quidquid sit de possibili. Neque in actionibus propriis Dei fingenda sunt instrumenta sine fundamento, nam usus instrumentorum in via ad aliquos effectus est ad instructionem nostram, et commodum usum, ut contingit in Sacramentis: hic autem talis necessitas non occurrit.