IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad primum putat corpus beatum non futurum perspicuum instar crystalli, tamen oculi beati videre poterunt ejus interna instar lyncis, per poros, qui tunc erunt minores, quam modo. Quod videre poterunt interna, praeter Greg. citatum, id tenent August. 22. civit. 30. Chrys. epist. 5. ad Theodor. D. Thom.in add. quaest. 85. art. 1. Alii putant futura corpora beata pervia. Vide Suar. tom. 2. 3. part. dist. 48. sess. 2. Soto hic quaest. 4. art. 8. Rjchard. artic. 4. quaest. 6. Major. quaest. 19. An vero beatus possit occultare suum corpus, necne, D. Thom. affirmat, Doctor negat id posse fieri imperio voluntatis beati, sed bene Deo denegante concursum,ut videatur ; et hoc modo forte videt oculus beatus interna corporis beati, quando scilicet alius beatus videri vult, non aliter.
(b) Ad primum secundum auctoritatem Gregorii. Videtur quod illa corpora erunt pervia et perspicua, sicut vitrum coloratum, et cum hoc lucida, quod videtur mirabile. Nam secundum Avicennam 6. Naturalium, lumen, lux et color habent diversa receptiva, et minus aliquid potest esse receptivum luminis et lucis, quam lucis et coloris, quia susceptivum lucis est opacum et densum, susceptivum autem luminis est pervium. Unde densior pars orbis est lucida, ut stella, nec potest per eam videri, quod post eam est, imo eclipsat illud, vel aliam stellam; aliae autem partes orbis sunt luminosae ei perspicuae ; et ideo si corpora beatorum sint lucida, non videtur quod sint pervia, nec per illa possit, videri aliquod corpus. Susceptivum autem coloris est densum, quia color non est nisi in perspicuo terminato. Ideo magis videtur possibile, quod corpus beati sit lucidum et coloratum, quam quod sit lucidum et luminosum, et tunc potest dici, quod color et lux secundum se non repugnant, nec ex parte sensitivi, sed ex parte agentis, et ideo simul ab agente creato non possunt induci. Sed partes perspicuae non sunt receptivae lucis, sed tantum luminis, et ideo colorata, et quae habent lucem, non possunt esse perspicua, vel si sint perspicua, et cum hoc, habent lucem, non sunt nisi sicut noctiluca.
Quomodo ergo salvabitur auctoritas Gregorii, non video quod corpus gloriosum possit dici pervium, nisi propter poros, non propter aliquam perspicuitatem, ita quod caro solida beati fiat tanquam crystallus ; tamen in corpore ejus erunt pori, et minores quam modo sint, et tunc oculus beati per suam limpiditatem poterit videre per illos poros, sicut si esset transparens, sicut dicitur quod lynx potest videre per parietem; si autem non sic videat, tunc saltem videbit oculo mentis ea, quae sunt intra in corpore glorioso.
(c) Ad aliud patet responsio per dicta, quod corpora beatorum erunt colorata, et si lux in eis possit recipi, placet mihi, quod dicantur lucida. Et tunc oportet dicere, quod lux et color absolute non repugnant, nisi per comparationem ad actionem agentis causati.
(d) Ad aliud dicitur, quod claritas corporis Christi non potuit videri ab oculo non glorificato propter infirmitatem visus, et excellentiam claritatis ejus ; sed hoc nihil est, quia oculus debilis virtutis potest percipere quodcumque visibile, licet non apprehendat illud ; sicut potest videre Solem, licet non videat sicut aquila actu permanente, potest tamen percipere oculo carnis, licet reverberetur.
Alii textui sic habent:
Si dicas, natura non potest in hanc immutationem intentionalem sine reali, et ita si oculus discipulorum vidisset claritatem illam, intentionaliter immutatus, videtur quod fuisset realiter immutatus, et ita corruptus. Dico quod in reali immutatione non potest sine actu permanente, tamen raptim illa claritas potest immutare visum intentionaliter; unde discipuli in Transfiguratione Christi non potuerunt ferre claritatem corporis gloriosi, scilicet actu permanente. Sed propter hoc non sequitur, quin aliam perceptionem vel immutationem corporalem habuerint, saltem intentionalem, sed si diu staret immutatio intentionalis, haberet cum intentionali realem, et corrumperet.
(c) Alii dicunt, quod beatus potest occultare claritatem corporis sui ex imperio voluntatis animae a qua redundat, et fluit in corpus illa claritas. Sed non video quod aliqua actio naturalis subsit voluntati creatae; nulla enim voluntas creata potest impedire actionem ignis, ne agat in aquam sibi approximatam, potest tamen haec amovere ab invicem, sed hoc non est impedire per actum voluntatis. Et ideo videtur mihi sine assertione, quod nulla qualitas activa, quae est praecise corporis, subsit ipsi animae, sive ejus imperio ; et ideo quicumque beatus, qui habet claritatem, quando est approximatus passo proportionato sibi simpliciter, ut oculo glorificato vel passo aliqualiter proportionato, ut oculo non glorificato, necesse est quantum est ex parte sui, quod immutet.
Quid ergo dicemus? Numquid claritas Christi post resurrectionem non immutavit oculos discipulorum? Dico quod hoc fuit per potentiam divinam, quia Deus est primum agens coagens cuilibet creaturae, et quando ipse non agit, creatura desinit agere; poterit autem fieri, ut ad voluntatem cujuslibet sancti Deus non coagat illi claritati, quando vult beatus, quod sua claritas non videatur, et sic potest dici beatus occultare claritatem suam, non quod hoc fiat immediate a voluntate sua, sed ad imperium voluntatis suae Deus occultat non coagendo claritati.
Sed quomodo tunc Christus ostendit se in forma peregrini, numquid in alio colore, quem ipse habuit? Respondeo quod Deus potest causare visionem in oculo non beato per qualitatem, quae non est illius objecti, et sic potuit causare visionem in oculis dicipulorum de peregrino ipso existente in claritate et colore proprio, non habente in se illam formam aut colorem, nec tamen decipiebat, quia deceptio non est nisi in via morum ; nec tamen etiam fuit illusio, quia certi erant, quod ipse fuerit talis in persona. Ostendit ergo se eis, ut crederent, quod talis erat in persona, et melius hoc fuit quam si vidissent eum in claritate Christi, solum enim eis intendebat ostendere personam suam.