Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
11. (( vers. 8.)) Ipsam commendans auribus Dei dicat, Domine, Domine. Tu Domine, Domine, id est, tu verissime Domine, non quales domini homines, non quales domini qui emunt saccello; sed qualis Dominus qui emit sanguine. Domine, Domine, virtus salutis meae: id est, qui das vires saluti meae. Quid sibi vult, virtus salutis meae? Conquerebatur de scandalis et insidiis peccatorum, de circumlatrantibus et circuminsidiantibus malignis hominibus vasis diaboli, de superbis invidentibus justis, inter quales necesse est vitam ducere, cum hic vivimus in peregrinatione nostra hac. Talia vero scandala abundantia futura Dominus praedixit, et ait: Abundabit iniquitas, et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Sed adjunxit statim solatium: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13) . Attendit iste, et timuit; et abundantia iniquitatum turbatus respexit spem: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Extendit se perseverare, et vidit longam viam; et quia perseverare magnum est et difficile, ipsum oravit ad perfectionem perseverantiae suae , a quo illi jussum est ut perseveraret. Certe salvus ero, si perseveravero usque in finem; sed perseverantia ad virtutem pertinet, ut merear salutem: tu es virtus salutis meae, tu me facis perseverare, ut perveniam ad salutem. Domine, Domine, virtus salutis meae. Et unde spero quia tu es virtus salutis meae? Obumbrasti super caput meum in die belli. Ecce modo adhuc pugno: pugno foris contra fictos bonos, pugno intus contra concupiscentias meas; quoniam video aliam legem in membris meis, repugnantem 1810A legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25) . Igitur laborans in hoc bello, respexit ad gratiam Dei; et quia jam coeperat aestuare et arescere, tanquam umbram invenit, sub qua viveret: Obrumbrasti super caput meum in die belli; id est, in aestu, ne fatigarer, ne arescerem.