IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Ad primum secundum auctoritatem Gregorii, etc. Primum fuit, quod lucidum occultat illud, quod est intra se; sed corpora gloriosa non sic secundum Gregorium lib 10. Moralium, dicentem cap. 31. quod patebit oculis corporalibus harmonia corporis gloriosi interior. Deinde, quia haec est delectabilis visui, quia pulchritudo naturae incipit ab intra, etc. Hoc argumentum petit illam difficultatem : An scilicet corpora beatorum erunt lucida, et simul luminosa et transparentia, sicut crystallus aut vitrum. In partem negativam magis inclinat Doctor propter repugnantiam corporis lucidi et colorati, quae sunt impervia ad perspicuitatem ; dicit ergo lucem minus repugnare corpori glorioso quam lumen, quod recipitur in perpiscuo ; lux aulem in superficie est corporis lucidi. Eamdem sententiam docet D. Bonavent. in 2. part. hujus distinctionis art. 5. part. 1. Richard. art. 4. quaest. 6. Angles supra dub. 4. Sotus q. 4. art. 8. Abulensis citatus Durand. d. 44. q. 8.
Oppositam sententiam tenet Alens. 3. part. quaest. 22. num. 1. art. 1. D. Thom. in 4. d. 44. quaest. 2. art. 4. quaest. 1. ad 2. Paludan. quaest. 5. art. 2. conchis. 1. Suarez, Salas, Lusitanus art. 3. g 2.
Respondet Doctor ad auctoritatem Gregorii dicens oculum gloriosum videre posse interiora, et foro ipsi perspicua per poros, sicut lynx dicitur a naturalibus videre, quae post parietem sunt;quod pluribus documentis docet Caelius Ro dignius lib.16. cap. 2. Vide plura de hoc ibidem, et Conimbricences, lib. 2. de anima quaest. 9. cap. 2. Abulensis etiam in paradoxo 3. cap. 30. dicit corpus opacum intermedium non prohibere visionem oculi gloriosi, qui proinde, ut erit perspicacissimus, videbit omnia interiora corporis gloriosi per poros ejus. Unde sicut affirmat Rodignius loco citato, nullum est corpus adeo opacum, quin subsit influentiae caelesti, mediante luce et lumine, quod recipitur in meatus et poros ejus ; ita a fortiori, vel lux ipsa corporis gloriosi per omissionem radiorum illuminabit sua interiora, vel certe radii emissi ab oculis gloriosis idem praeabunt. Unde ad hunc effectum non est necessarium corpora illa fore aliter perspicua, aut in modum crystalli apparentia, quamquam neque hoc etiam certo fundamento negare possumus, cum illud affirmare videatur Gregorius et alii, quia non possumus ratione naturali penetrare gradum densitatis et opacitatis requisiae in corpore ad naturalem informationem, et funcliones animae, necessarias et perfectas ; quaestio ergo incerta est.
(c) Ad aliud patet responsio, etc. Hoc fuit secundum et solutum in corpore.
(d) Ad aliud dicitur, etc. Hoc fuit tertium : Si ibi esset claritas, immutaret visum oculi non gloriosi ; sed hoc est falsum, ut de discipulis euntibus in Emmaus, qui non viderunt claritatem Christi, et alias saepe post resurrectionem, quando apparuit Apostolis, licet corpus ejus luerit gloriosum.
Hoc argumentum petit illam difficultatem, an videri possit corpus gloriosum ab oculo non glorioso ? Negat Richardus propter excellentiam visibilis: sed hanc sententiam recte rejicit Doctor dicens in transitu videri posse, licet non permanenter, neque intense. Replica autem sequens cum sua responsione, quae notatur tanquam alius textus, desumpta est ab alia impressione, et recte cohaeret praesenti instituto, inquantum negat immutationem realem per sensibile excellens esse conjunctam immutationi intentionali, quando haec non est permanens, sed transiens, et raptim fit, ut exemplo Apostolorum in transfiguratione Domini praesentium patet. Lusitanus art. 7. sig. 3. dicit hanc claritatem non posse videri ab oculo non glorioso, non quidem remisse, quia nempe est supernaturalis illa qualitas in substantia. Contrarium cum Doctore docet D. Thomas d. 44. quaest. 2. art. 4. Durandus quaest. 8. Paludanus art. 3. q. 3. et communis nostra Schola, Solus hie quaest. 4. art. 8. Pisantius 3. part. q. 85. art. 3. Valentia citatus quaest. 5. puncto primo. Probabiliorem censet Suarez sect. 2. disp. 48. neque oppositum aliquo probabili fundamento asseritur: nam servando proprietatem, si comparatur in Scriptura cum claritate Solis, Lunae, firmamenti, stellarum, recte sequitur eam esse ejusdem speciei. Nec refert quod a solo Deo producatur in corpore et supernaturaliter, nam etiamsi sic produceret claritatem Solis in ligno vel in lapide, esset supernaturalis hoc modo,quia a nulla causa naturali in eo produci posset, neque talem exigit ex se inclinatione, aut principiis intrinsecis, tamen videretur ab oculo non glorioso, qui circa rationem formalem sui objecti natus est versari in quocumque ponatur: eodem modo in proposito de claritate corporis gloriosi, quae nullum alium gradum supernaturalis sibi vindicat, neque facile in genere qualitatis sensibilis et materialis supernaturalitas in substantia fingenda est, et sine fundamento. Responsio ergo Doctoris est vera.
(e) Alii dicunt, etc. Adducit responsionem seu opinionem aliorum, qui dicunt claritatem corporis glorioso non videri nisi quando vult ab oculo non glorioso, quia illa redundat ex anima, cui proinde subjicitur. Est D. Thomae. Hanc non probat Doctor, quae etiam in fundamento suo rejecta est supra, quia illa non fluit ab anima, sed a Deo solo producitur, ac proinde non subes voluntati beati ex propria virtute, neque etiam actio ejus, imo neque actio alicujus qualitatis corporis gloriosi subest imperio suae voluntatis, quod fusius supra probatum est agendo de impassibilitate.
Quod si objicias claritatem Christi non fuisse visam a discipulis euntibus in Emmaus.
Respondet, quod fuit per divinam potentiam. Adjungit praeterea posse dici de beatis claritatem eorum non videri quando volunt, Deo non concurrente ad ejus manifestationem, et sic subest imperio suae voluntatis non mediate,sed immediate. Deinde movet dubium quomodo viderint discipuli Christum in colore et forma peregrini.
Respondet Deum potuisse in eis causare illam speciem sic repraesentantem objectum secundum colorem, quem non habuit, et sic non causat deceptionem aut illusionem, sicut etiam Angelus potest apparere in corpore assumpto, in forma hac vel illa, quae a vidente non discernitur a vera et reali ; sic Christus apparuit discipulis in forma eis competente, et,ut dicit Gregorius tom. 23. in Evangelia quae designabat discipulis statum mentis et fidei vacillantis. De inconvenienti illo, quod Doctor removet, nempe illusionis et deceptionis, plura dici possint quae magis spectant ad tractatum de fide. Pro nunc sufficiant verba Gregorii : Audistis, inquit, charissimi, quia duobus discipulis ambulantibus in via non quidem credentibus, sed tamen de se loquentibus, Dominus apparuit, sed eis speciem, quam recognoscerent, non ostendit;hoc ergo egit foris Dominus in oculis corporeis, quod apud ipsos agebatur intus in oculis cordis, ipsi namque apud semetipsos intus et amabant, et dubitabant;eis autem Dominus,
foris et praesens aderat, et quis esset non ostendebat, etc.