In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum corpus beati per dotem subtilitatis possit simul esse cum alio corpore ?
D. Thom. in addit.quaest. 83. art. 1. et A. d. 44. quaest. 2. art. 2. D. Bonavent hic 2. p. art. 3. quaest, 1, Ricliard. art. 4. quaest. 5. Duranti. dist. 44. quaest. 6. Palud. quaest. 3. Suar. 3. part. tom. 2. disp. 48. sect. 5.
(a) Utrum corpus beati per dotem subtilitatis possit simul esse cum alio corpore? Videtur quod non, primo, quod non est ibi subtilitas, quia corpus subtile est, quod habet pauciores partes materiae sub eadem, vel majori quantitate: sed corpus gloriosum habet aequalem materiam sub aequali quantitate, sicut prius: ergo, etc. Et quod non possit esse cum alio in eodem loco per dotem subtilitatis, arguitur sic : Per dotem non potest unum corpus esse in duobus locis ; ergo nec duo in uno. Antecedens est manifestum, consequentia etiam patet.
Praeterea, quae uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem; sed si unum corpus erit cum alio corpore in eodem loco, erunt ambo eidem eadem: ergo tunc non erunt duo. Minor probatur,dimensiones illius corporis non possunt esse diversae a dimensionibus loci, patet 4. Phys. i mo sunt eaedem simpliciter: et dimensiones alterius corporis erunt eaedem eodem modo dimensionibus loci; ergo inter se sunt idem.
Praeterea, quae magis conveniunt, magis videntur posse esse simul;sed duo corpora gloriosa magis conveniunt quam gloriosum cum non glorioso, et tamen non ponitur quod simul sunt per dotem subtilitatis; ergo nec ista. Contra, Damascenus lib. 4. cap. ult. et fundatur super illud Joannis quod januis clausis intravit Jesus; ergo duo corpora fuerunt simul: et sic etiam in partu Virginis, et in exitu Christi de tumulo. Praeterea, Caelum est corpus indivisibile, sed beatorum corpora transeunt per ipsum, et post resurrectionem poterunt moveri ad omnem situm inferius et superius: neque hic oportet propter hoc ponere semper miraculum: ergo, etc.