IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Corpus beatum futurum subtile, id est, potens alia corpora penetrare, probat in ratione ad oppos. ex ingressu Christi clausis januis ad discipulos, et ex virginitate et partu Mariae, de quo Chrys. et Theoph. in 1. Cor. 15. Damasc. lib. 3. cap. ult. et lib. 4. cap. 28. Anastas. lib .5. deresur. Anselm. de similit. cap. 58. Lauren. Justin. de perfect. Monast. c. 53. Richard. hic art. 4. quaest. 5. D. Bonavent. in breviloq. part. 7. cap. 7. Suar. 3. part. dist. 48. sect. 1. Et citans alios sup. adducit Doctor fortia argumenta pro Philosophis contra hanc veritatem.
(b) Dicunt quidam, quod per nullam virtutem, nec creatam, nec increatam possunt duo corpora esse simul: quod probant per Boetium 1. de Trin. qui dicit : Differentiam in numero accidentium varietas facit; et sequitur : Tamen locus est semper diversus, quoniam unum duobus nullo modo fingere possumus. Ex hoc arguitur sic : Si varietas loci differentiam in numero facit, contradictio est ,quod duo corpora sint in uno loco.
Praeterea, dimensio est formalis ratio repugnandi duo corpora esse simul, quia secundum Philosophum 4. Phys. dimensiones solum faciunt distare per se, non per passionem,nec per aliquid aliud; tunc sic : Si forma vel ratio repugnandi duo corpora esse simul, est dimensio distincta, tunc manente dimensione, quae est ratio formalis hujus repugnantiae, impossibile est duo corpora esse simul. Et confirmatur, sic se videntur habere duae dimensiones ad essendum in loco, sicut duo accidentia contraria ad subjectum: sed duo accidentia contraria non possunt esse simul in eodem subjecto: ergo nec duo corpora habentia distinctas dimensiones, possunt esse in eodem loco.
Praeterea, quodcumque inducit unum contrariorum, expellit reliquum ; ergo qui movet unum corpus ad locum, expellit reliquum: sed hoc non fieret, si possent esse simul in eodem loco: ergo, etc. Quod autem duo accidentia contraria non possunt esse simul in eodem subjecto per nullam potentiam, patet per Philosophum 4. Metaph. qui dicit, quod eadem ratiohe contradictoria, sicut contraria essent in eodem.
Praeterea, hoc probatur per rationem divisivam i In corpore naturali non sunt nisi ista, scilicet materia et forma, quantitates et qualitates ; sed formalis ratio repugnandi duo corpora esse simul, non est materia, nec forma substantialis, nec qualitates, quia corpus aliquod potest rarefieri vel condensari manente eadem materia et forma, et qualitatibus, mutata sola quantitate; sed corpus condensatum et rarefactum occupat alium et alium locum: ergo, etc.
Praeterea, duo indivisibilia non possunt esse immediata, quia tunc non essent duo, ut patet 6. Physic. ergo a simili potest argui: Si duo corpora essent simul immediata, non remanerent duo: eadem enim ratio, quae est de uno, erit de alio. Praeterea, a puncto uno ad punctum unum non potest trahi, nisi linea una recta: sed si duo corpora essent simul, possent trahi duae rectae lineae ab uno puncto corporis continentis, ad alium punctum ejusdem corporis contenti, quia in duobus corporibus: ergo, etc.