IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Subtilitatem non consistere in divisione corporum, qua beatus volet intrare, probat ex ingressu Christi, virginitate Mariae, et quia corpora beata erunt simul cum caelo empyreo. Ostendit quod beatus non potest figurare suum corpus ad libitum, quia anima non informaret istud sub quacumque figura.
(c) Istae rationes concluderent Philosophis. Sed (d) quomodo salvabunt Theologi, quod duo corpora possunt esse simul, qui hoc habent necessario ponere: est una fictio talis, quod anima beata habet potestatem plenam sui corporis, et ideo potest corpus suum ad quamcumque figuram et quantitatem reducere, et sic per corpora porosa potest corpus tale transire, et in eis esse.
Sed isti, si volunt dicere quod non potest esse simul cum corpore alio, nisi subintrando poros, magis debent dicere consequenter, quod non potest esse cum alio, nisi quia aliud cedit sibi, sicut aer cedit sagittae: sunt ergo pro tanto corpora penetrabilia, quia virtus divina dividit quodcumque corpus, cum quo volunt esse, et tunc secundum hoc oportet consequenter dicere, quod quotiescumque moverentur localiter, toties dividatur eis caelum per potentiam divinam.
(e) Contra, fide tenemus quod Christus natus est de Maria Virgine,et remanserunt integra claustra Virginis: oportuit ergo corpus Christi esse simul cum partibus illius corporis: ergo tunc fuerunt duo corpora simul. Praeterea, Christus resurrexit clauso sepulchro, quod patet per mulieres venientes ad sepulchrum, et dicentes: Quis revolvet nobis lapidem, etc. Prae terea, Christus intravit ad discipulos suos januis clausis: ergo tunc corpus Christi fuit cum alio corpore. Praeterea, corpora beatorum sunt simul cum caelo empyreo.
Nec valet illa fictio de parvitate, quia nullum corpus impassibile recipit passionem sibi disconvenientem: sed corpora gloriosa sunt impassibilia: ergo non recipiunt tales passiones: rarefactio autem et condensatio sunt passiones disconvenientes corpori impassibili, quia causantur a passione, etc.
Praeterea, anima humana requirit corpus, quod perficit, esse organicum ; sed si fieret corpus ita strictum, sicut poneret ista fictio, jam non esset organicum. Unde si non remaneret quantitas et figura corporis humani, quando est in alio corpore, non esset informatum ab anima, quia haec sunt necessaria dispositio ad animationem. Philosophis enim bene non posset efficaciter concludi oppositum: ad rationes tamen eorum potest responderi, et hoc sufficit.
(f) Ad primum argumentum de Boetio de accidentibus, dico quod nulla accidentia faciunt intrinsece individuum: ergo multo minus locus: corpus enim quantum est ex se, posset esse, si locus non esset, et tamen esset individuum ; sed nunc non est corpus sine loco. Ratio est, quia est cum alio corpore et in alio, in quo continetur, sicut etiam patet de ultima sphaera; unde auctoritas Boetii est sic intelligenda, quod facit diversitatem in numero, id est, ostendit nobis diversitatem numeralem, quia faciunt nobis innotescere, et quoad hoc melius facit locus ad innotescentiam quam alia, quia cognitione naturali non possemus illa duo corpora cognoscere, si ipsa essent in uno loco.
(g) Ad secundum dico quod aliqua possunt esse repugnantia dupliciter, vel formaliter vel virtualiter. Virtualiter repugnat causa naturalis, et oppositum sui effectus, verbi gratia, si caelum de hac materia produceret vermem, et si agens fortius superveniret, et induceret in eamdem materiam, formam aliquam oppositam formae vermis, ista virtualiter opponitur caelo vel Soli. Formalis repugnantia est illorum, quae secundum se et suos effectus opponuntur, ut album et nigrum. Sed in proposito inter dimensionem et dimensionem non est repugnantia formalis, quia talis non est nisi quoad idem subjeetum, non autem sunt in eodem subjecto, nec formaliter etiam, quia quanta non repugnant formaliter ; si ergo sunt repugnantia, hoc non est, nisi respectu loci, ex eo, scilicet quod locus est spatium capax corporis. Sed unum corpus replet locum unum, quantum natus est repleri: ergo aliud corpus quoad hoc, opponitur sibi, quia non potest habere effectum illum in illo loco, quia,ut est probatum, est repletivum ejus, quantum natus est repleri.
Patet ergo, quod non est oppositio vel repugnantia formalis, quia non in eodem subjecto ; nihil enim unum informatur ab eis. Est ergo tantum oppositio virtualis inquantum effectus unius causae, qui est repletio loci, eo modo quo quantitas habet efficaciam vel efficientiam respectu effectus, qui est esse in loco repletive, opponitur alteri causae naturali ; ergo non repugnat corpori esse cum alio corpore, nisi quia est repletivum loci naturaliter quantum aptus natus est impleri, sed quia jam repletum est, non potest ibi esse, quia non esset cum effectu suo, qui naturaliter sequitur esse corporis in loco ; hoc autem non impedit quin per potentiam divinam possit ibi esse, quia Deus potest facere causam natu-- ralem sine suo effectu, sicut calorem potest facere sine calefactione, ut patet in illis tribus pueris, ex Daniele cap. 3.
Similiter potest facere effectum sine tali causa, qui naturaliter non sequitur, nisi ex tali vel tali causa, ut virginem parere sine concipere; parere enim est effectus concipere. Licet ergo sint repugnantes dimensiones quoad hoc, quod duo corpora non possunt esse simul in eodem loco quoad talem virtutem naturalem, tamen non est repugnantia quoad virtutem, quae potest facere causam sine suo effectu naturali, et e converso effectum sine sua causa naturali.
Ad argumentum ergo dicendum, quod dimensio bene est ratio repugnandi duo corpora esse simul virtute naturali ; quae non potest facere causam sine suo effectu naturali, non tamen divina, quae hoc potest, nec est haec repugnantia formalis ; talis enim est inter contraria. Illae autem dimensiones non sunt contrariae, nec sunt in eodem formaliter ; et ideo non sequitur, quod additur ibi in confirmatione, quia si contraria non possunt simul esse in eodem subjecto, quod etiam non possunt esse corpora duo in eodem loco.
Ad aliud dico, quod verum est, quod non invenitur aliud quod sit causa illius repugnantiae nisi dimensio ; qualis autem sit ista repugnantia, dictum est. Ad aliud, quod si duo puncta manentia duo, non possunt esse simul, nisi fiant unum, ergo et divisibilia, scilicet corpora. Dicendum, quod consequentia non valet, quia indivisibilia nullam habent magnitudinem, et ideo fiunt unum simul posita: divisibile autem, licet sit cum alio divisibili, manet tamen magnum: et ideo non valet, si indivisibilia non possunt esse sic, nisi fiant unum, ergo divisibilia.
Alii dicunt aliter, quia possumus loqui de quanto mathematico vel naturali. Si loquamur de mathematico, dicunt quod nec quantitas talis, nec terminus ejus possunt esse distincta ab alio quanto mathematico et termino ejus nisi situ, et ideo si non distinguuntur situ, non distinguuntur, et per consequens efficiuntur una quantitas. Si loquamur de quanto naturali, hoc non oportet, quia licet tales quantitates sint in eodem loco, nec distinguantur situ, distinguuntur tamen subjecto, quae sunt distincta qualitatibus naturalibus.
Hanc solutionem non intelligo. Arguo sic : Linea mathematica non est aliud realiter a linea naturali, licet Mathematicus non tradat scientiam, ut hujus existentis, sed de linea secundum se: sic etiam Naturalis non tradit scientiam de hac rosa existente, sed de rosa secundum se, nec etiam est necessarium ad considerationem Mathematici, quod linea sit in materia, sed solum facit quod sit de consideratione ejus, quod possibilis sit in natura esse; prout tamen consistit realiter, non est nisi illa quae perficit rem naturalem: sic enim vere sunt in naturalibus, et pro tanto dicit Philosophus, quod abstrahentium non est mendacium; non dicit, dividentium, considerat enim Mathematicus, quod est in substantia, non considerando subjectum. Sequitur ergo, si linea naturalis potest distingui a naturali sine distincto situ, quod similiter linea mathematica a linea mathematica, cum sint realiter idem.
Per hoc ad argumenta dico, quod sicut sunt duae lineae naturales, sic similiter sunt duae mathematicae, quoad rem, non tamen quoad considerationem mathematicam; Mathematicus autem consierat omnes lineas ut sunt partes alicujus figurae: omnes autem lineae simul existentes sunt partes unius figurae, ut puta basis unius trianguli, vel tale quid. Et sic est illud verbum Commentatoris glossandum, quod quaecumque in mathematicis sunt simul, sunt unum; quod est verum quoad constitutionem alicujus figurae, tamen in se non sunt unum; non tamen constituunt majus aliquid duae lineae simul, quam una: ideo non accipitur nisi ut una, constituendo figuram. Eodem modo de puncto, qui est cum alio puncto, quod non sunt duo puncta pro tanto, quia non constituunt aliquid majus; indivisibile enim additum indivisibili non facit majus; non tamen sequitur quod sunt unum: et hoc sufficit Philosopho quoad intentionem suam, in6. Phys. tantum enim vult ibi probare, quod non sit ex eis continuum ; et hoc est verum. Similiter in proposito dico de istis duobus corporibus, quod non faciunt majus, ut sunt in loco uno, non tamen sequitur quod sunt unum; ex hoc patet ad aliud de lineis tractis inter duo puncta, etc.