IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Istae rationes concluderent, etc. Dicit has rationes concludere Philosophis, qui naturalem discursum et virtutem causarum tantum cognoverunt. Hinc rejicitur sententia eorum, quos insinuat Ahulensis in cap. 17. Matth. quaest. 119. qui dixerunt duo corpora esse simul viribus naturae, quam rejicit Richardus in hac d. art. 4. quaest. 5. eamque impugnant Philosophi cum Aristotele in 4. Phys. cap. 3. text. 27. nam et experientia et ratio est in oppositum.
(d) Quomodo saluabunt Theologi, etc. Penetratio corporum, ut dicit, necessario salvanda est Theologis: adducit autem quorumdam sententiam, quam ipse vocat fictionem. Hi dicunt, quod anima beata habet potestatem plenam sui corporis, et ideo potest corpus suum ad quamcumque figuram et quantitatem reducere ; et sic per corpora porosa potest transire, et in eis esse. Sed illi, inquit, si volunt dicere quod non potest corpus gloriosum esse simul cum alio corpore, quam subintrando poros, magis debent dicere consequenter, quod non potest esse cum alio, nisi quia illud ei cedit, sicut aer cedit sagittae, et ita corpora alia erunt penetrabilia a corpore glorioso, quatenus divina virtus ea dividit, et consequenter quotiescumque moventur beati localiter, Deus ipsis dividit caelum vel alia corpora ; hoc enim consequenter dicendum est, si non possunt aliter esse cum alio corpore, quia et ipsi pori non sunt vacui; ergo ut sint in poris, expellitur id quod alias in poris fuit: quod si re lenta figura et dimensione naturali velint moveri, lunc non possint nisi dividendo corpus oppositum .
(e) Contra, fide tenemus. Hanc sententiam satis indicat non esse tutam in fide per hoc argumentum; quod etiam indicant Suarez et alii, qui dicunt eam praebere occasionem errandi. Probat ergo Doctor oppositum, quia fide tenemus, inquit, quod Christus natus est de Maria Virgine, et remanserunt integra claustra Virginis: oportuit ergo corpus Christi fuisse simul oiim partibus alterius corporis: ergo tunc
fuerunt duo corpora simul. Antecedens est omnium Patrum, et fuse tractatur in materia de Incarnatione. Deinde, Christus surrexit clauso sepulchro, intravit ad discipulos januis clausis ; ergo tunc fuit simul cum alio corpore. Deinde, corpora beatorum sunt simul cum caelo empyreo.
Respondet Durandus partum Virginis fuisse miraculosum, non quod exierit cum penetratione, sed. per solam dilatationem membrorum, ut via naturalis, quae est discontinua, daret locum corpori Christi, ut sine divisione aut fractione claustri virginalis posset exire, quod etiam contingeret in statu innocentiae, ita ut sit miraculum in natura lapsa, non autem in natura integra. Solutio haec est satis temeraria, quia inde sequeretur quod nativitas et medus nativitatis Christi non fuerit singularis, quia non haberet aliud miraculum aut supernaluralitatem, quam id quod naturaliter fieret in statu innocentiae, dato quod ita fieret. Unde falsa essent verba Sophronii in epistola lecta in sexta synodo act. 11. illum partum asserit fuisse ex maximis miraculis divinae virtutis. Videantur Patres. Aliud exemplum adductum, nempe quod Christus sepulcro clauso exierit in sua Resurrectione, est communis traditio Ecclesiae, quam docet Nazianz. in trialogo, Augustin. sermone 138. de tempore, Hieronym. epistola 15. Hebdibiam, Justinus Martyr. q. 117. ad gentes, Chrysostomus homil. 50. in Matth. Bernardus serm. 1 . de Resurrectione, et alii, ut patet ex interpret. in Matth. 28.
Tertium exemplum de ingressu ad discipulos januis clausis, est Scripturae, eamque sic exponunt Patres, quos frequenter citat Suarez in 2. tom. disput. 6. ad 3. part. et Maldonatus in Joanne. 20. Durandus respondet primo Christum ingressum januis clausis, non per januas, sed per fenestras aut alium locum patentem. Hanc solutionem Calvinus assumpsit pro fundamento plurium errorum ; est futilis illusio Scripturae, quae hanc emphasim exprimit ad declarandum miraculum, et ita Patres intelligunt et aliqui interpretes. Dicit deinde, si per januas fuerit ingressus,eas aperuisse, et mox clausisse. Deinde dicit, si per januas fuerit ingressus, mutasse figuram, ut per rimam aliquam transierit apertam. Tandem respondet Christum divina virtute se posuisse in medio dispulorum januis clausis, non transeundo per loca intermedia: merito Sotus appellat has responsiones cavillationes. Videantur praefati auctores, qui doctissime et acriter has evasiones impugnant: Doctor autem illam fictionem, ut ipsi vocant, impugnat quatenus dicit in potestate animae gloriosae esse mutare figuram, minuere quantitatem, primo ex dote impassibilitatis :
Nec valet, inquit, ista fictio de parvitate, quia nullum corpus impassibile recipit passionem sibi disconvenientem ; sed corpora gloriosa sunt impassibilia, ergo non recipiunt tales passiones. Rarefactio autem et condensatio sunt passiones disconvenienles corpori glorioso, quia causantur a passione, scilicet reali: ergo, etc. Confirmari potest ex iis, quae dicta sunt de resurrectione corporum cum omni integritale eorum quae ad veritatem et perfectionem naturae faciunt, permansura in eodem statu ex Apostolo, in quo immutantur a corruptione in corruptionem, ab ignobilitate ad gloriam.
Secundo impugnat, quia anima, ut informet corpus, requirit ut sit organicum, sed si fieret ita strictum, ut possit esse in poro alterius, quantumlibet exiguo: Ut ponit, inquit, illa fictio, jam non esset organicum, quia si non remaneret quantitas et figura corporis humani, non .esset informatum anima rationali, et secundum connaturalem modum existendi, quem nequit immutare beatus.
Quod si instes per exemplum corporis Christi in Eucharistia, quod retinet animam in qualibet parte specierum: hoc nihil juvat, quia etiam retinet quantitatem et figuram in ordine ad se totam, licet careat extensione in ordine ad locum. In proposito nequit beatus non retinere modum connaturalem existendi, et quantitatem et figuram ad hunc necessariam, quae si desineret, desineret etiam anima informare naturaliter corpus ejus, quod ex se non est nata naturaliter informare sine his Subjicit landem Doctor probationem necessariam ex causis naturalibus non suppetere, qua convincerentur Philosophi, ac proinde sufficere respondere eorum rationibus , quas praemisit in priori paragrapho.
(f) Adprimum, etc. Quod fuit ex auctoritate Boetii, intelligendus est quoad diversitatem, ut nobis manifesta sit, quae maxime colligitur ex diversitate loci.
(g) Ad secundum dico, etc. Respondet duplicem esse oppositionem ; aliam formalem, aliam virtualem; illa est forma respective ad idem subjectum ;haec est causae naturalis, respectu ejus, quod est oppositum suo effectui. Dimensiones autem diversorum corporum non repugnant sibi invicem formaliter, sed tantum virtualiter, et quasi effective, quatenus unum corpus implet locum adaequale, quantum naturaliter repleri potest, et facit distare ejus latera; hunc effectum sequitur expulsio et resistentia ad aliud corpus in eodem loco, qui est effectus secundarius corporis locati: hunc autem Deus potest suspendere, inducendo aliud corpus penetralive in eodem loco, quia potest effectum causae efficientis suspendere, manente ipsa causa, sicut suspendit ignem Baby Ionicum, ne pueros incenderet, qui incendit alios. Quamvis ergo ad virtutem causae naturalis sit repugnantia inter duo illa quantum ad locum, quia haec nequit suspendere effectum causae naturalis, tamen non est repugnantia quin possit Deus suspendere talem effectum.
Hunc modum repugnantiae corporum in eodem loco admittunt communiter Theologi,ut D Thomas dist. 44. quaest. 2. art. 2. quaestiunc. 2. Henricus quadi. 9. quaest., ult. et est communissima, ut postea videbitur. Ratio est ex parte corporis moti, quia per motum localem active acquiritur ei locus, vel ipsum acquirit, si ex intrinseca virtute acquirit: ergo locatio passiva ejus erit per modum termini producti: unde Philosophus admittit motum dari ad Praedicamentum ubi, sicut ad quantitatem et qualitatem. Hinc etiam corpus locatum facit distare latera loci. Eodem ergo in genere conservat locum, quo illum acquirit, scilicet efficienter, quia non formaliter aut materialiter cum non respectu ejusdem intrinseci datur repugnantia; resistentia ergo, quam habet corpus locatum ad aliud superveniens, fundatur in virtute activa, vel quasi activa naturali qua acquisivit locum, et facit distare latera ejus, et conservat locum, quamvis alia resistentia eidem competere possit per accidens ob gravitatem, ut facile non sit mobile a loco in quo est.
Ad tertium respondet resistentiam esse ex dimensionibus effective et virtualiter repugnantibus, non autem formaliter, qualis est inter contrarias formas aut incompatibiles in eodem loco ; et per hoc patet ad quartum in ordine.
Ad quintum, negat consequentiam : Divisibilia enim non faciunt majus, duo vero corpora in eodem etiam loco retinent suam quantitatem et magnitudinem. Adducit praeterea responsionem aliorum, qui dicunt duo corpora in eodem loco posita distingui quidem naturaliter, non vero mathematice, quia illa distinctio est per entitatem ; haec vero per situm, qui idem est in illis duobus in eodem loco positis. Hanc rejicit Doctor, quia sicut duo corpora aut duae lineae sunt naturaliter distinctae, ita etiam mathematice, non tamen erunt secundum considerationem mathematicam, quia Mathematicus non considerat lineas nisi in ordine ad figuram, neque diversitatem earum, nisi in ordine ad figuram diversam, quam componunt. Vide textum.