IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia asserens subtilitatem esse qualitatem, qua beatus possit alia corpora penetrare, probatur late quinque rationibus, et explicatur, quomodo per virtutem activam illius qualitatis fiat penetratio.
(h) Quia illae rationes non concludunt, ut videtur, et quia secundum Theologiam oportet ponere duo corpora posse esse simul, ideo dicunt aliqui, quod sic. Sed quidam dicunt hoc modo, quod corpus subtile gloriosum virtute formae creatae alicujus, scilicet subtilitatis, potest esse cum alio corpore non glorioso, vel non subtili. Hoc probatur, cujuscumque dotis corporis gloriosi est aliquis effectus proprius ; sed dotis subtilitatis non videtur esse alius effectus, nisi penetrare aliud corpus, et facere se simul cum eo ; sed haec est forma creata, et datur corporibus gloriosis: ergo possunt se facere cum alio corpore non subtili, penetrando ipsum.
Praeterea, quod possit esse per virtutem creatam,probatur : Christus inquantum Deus posset facere, quod corpus gloriosum posset sivae quantitate, nec tamen conquia quantjd corpus gloriosum distingrfacere cum glorioso, sed bet conceditur quod posset se fajere cum non glorioso ; ergo non est tantum per potentiam divinam, sed per aliquid, quod est in eo ; hoc non videtur esse, nisi dos subtilitatis: ergo, etc.
Praeterea, si subtilitas non esset ratio corpori essendi cum alio corpore, tunc corpus post resurrectionem esset in onus animae; anima autem quantum est ex se, potest esse cum quocumque corpore. Et si corpus non posset esse similiter, jam esset sibi in onus, quia non posset cum ipso, quod posset sine ipso, quod est contra Augustinum 22. de Civit. Dei.
Praeterea, sicut Deus potest facere illud corpus pro nunc cum alio corpore, ita potest ipsum conservare per aliquod tempus, et perpetuo ; ergo a simili poterit sibi dare aliquam formam, per quam sit cum illo alio corpore, et per quam perpetuo conveniat sibi esse cum alio pro libito voluntatis suae. Praeterea, magis videtur de corporibus gloriosis, quod per subtilitatem suam possent se facere cum alio corpore, quam de aliis non gloriosis ; sed aliqua corpora inveniuntur, quae possunt se facere cum alio corpore, ut ignis cum ferro, et vinum similiter cum pane: ignis enim in ferro oportet quod vere sit, quia ferrum ignitum habet propriam actionem ignis et ferri ;unde si est acutum, comburit et scindit. Nec potest dici quod .sit ibi in aliena materia, quia duae formae substantiales specificae non possunt simul perficere materiam eamdem. Quod etiam vinum sit vere cum pane, patet, quia vera est humiditas in pane; sed humiditas non potest separari a proprio subjecto ut patet per Philosophum se-eundo de Anima, de humido aquae et aeris, licet minus sit sensibile in aere, unde semper quando comprimuntur digiti in aere vel in aqua secundum eum, intercipitur aqua vel aer inter digitos, quod patet, quia manet humiditas, quae non separatur ab eis ; ergo multo magis hoc possunt corpora gloriosa.
Modus ponendi est iste : Subtile est aptum ad penetrare, unde in lib. 2. de generatione dicitur, quod subtile est, quod est repletivum partium: aliquid enim potest dici penetrativum tripliciter, vel quia habet figuram acutam aptam ad penetrandum: alio modo propter materiae parvitatem, ut sunt corpora rara: tertio modo per virtutem activam aliquam in eis; et illo tertio modo est subtilitas in proposito in corporibus gloriosis.