In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(h) Quia illa non concludunt, etc. nempe quas jam solvit positas pro Philosophis. Adducit modum disserendi eorum qui dicunt hanc penetrationem corporum oriri ab aliqua qualitate intrinseca ipsis corporibus gloriosis, quae sit principium effectivum penetrationis. Haec est Richardi hic art. 4. quaest. 4. et 5. est D. Bonavent. art. 6. quaest. I. Petri a Tarantasia in hae distinctione, problemate 4. quaest. 3. Probabilem tenet Palacius hic disput. 3. conclus. 7. Eam in reipsa vel similem defendit Suarez probabilem m 2. tom.
in 3. p. disp. 48. sect. 5. quatenus dicit esse formam intrinsecam, qua ut instrumento Deus utitur ad penetrationem, ei datam intuitu beatitudinis. Esse qualitatem supernaturalem activam penetrationis docet Lusitanus lib. 5. in tertio tomo q. 6. art. 4. sig. 2. et in sequentibus. Hic autem Doctor adducit rationes pro hac sententia quinque : Prima, quia dos supponitur qualitas corporis gloriosi: sed alius ejus effectus in proposito nequit assignari nisi penetrare, ergo, etc.
Secunda, quia Deus potest facere corpus , gloriosum cum alio glorioso simul, hoc negatur beatis, sed tantum facere se simul cum corpore non glorioso; ergo virtute propria id habet.
Tertio, si virtute propria non posset esse cum alio, esset onus et impedimentum animae, quae potest esse cum alio corpore, contra Augustinum.
Quarta, Deus potest facere et conservare corpus gloriosum cum alio simul; ergo dare ei virtutem intrinsecam, qua sic possit fieri cum alio.
Quinta, ignis penetrat ferrum, vinum, panem virtute naturali) ergo a fortiori Deus potest tribuere dotem subtilitatis corpori glorioso, quo aliud penetret in eodem loco. Modus autem declaratur, quod penetratio fiat per subtilitatem ex Philosopho lib. 2. de generat. text. 1. cap. 40. tribus modis contingere potest, nempe ex subtilitate figurae, ex raritate materiae, et ex virtute activa; hoc tertio modo convenit dos subtilitatis corpori glorioso. Ad has rationes respondet Doctor infra sig. Alius est intellectus, etc Primum enim adducit alios modos dicendi.