In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sententia asserens subtilitate tolli grossitiem corporum, qua remota, corpus beatum potest penetrare alia; hanc, quae videtur
D. Thom. late impugurjoetor. Impugnati etiam quod dicitur hic dationem situs esse a causa secunda, sed solum Deo posse facere quod corpus hoc sit distinom ab illo, cujus materia non est distincta a materia hujus.
(i) Alii dicunt quod repugnantia, quare duo corpora non possunt simul esse in eodem loco,est propter grossitatem quam habent corpora non gloriosa; et ideo illis corporibus cum datur qualitas opposita, scilicet dos subtilitatis, tunc tollitur illa grossities.
Contra, gloriosum corpus est sensibile corpus ; sed fatuum est dicere quod locus, in quo est corpus sensibile, sit vacuus. Vacuum enim (ut patet 4. Physic.) est locus privatus corpore: ergo ubi est corpus gloriosum, ibi est corpus sensibile, et per consequens est locus plenus, nec hoc tollit ab eo gloriam, nec gloria tollit ab eo quin repleat locum: sed corpus replens locum expellit aliud corpus naturaliter ; ergo gloria non tollit quin expellat aliud corpus; ergo, etc.
Praeterea, si dimensiones essent separatae a corporibus, non essent simul cum alio corpore, ut probat Philosophus 4. Physic. Sed illae dimensiones non essent sensibiles, et tamen expellerent aliud corpus: ergo multo magis facit corpus sensibile hoc, et hoc est contra modum ponendi secundum, quia quatumcumque tollatur gravitas, nihilominus remanet corpus naturale sensibile, ut patet de coelo, quod nec est grave, nec leve, vel etiam stella.
Praeterea, ad definitionem dimenae quantitatis pertinet situs, quia quantitas permanens per hoc distinguitur a successiva, quod habet partes in toto ad unum terminum communem copulatas: sed definitio non potest separari a definito ; ergo per dotem non potest separari situs a quantitate: ergo, etc.
Praeterea, ad hoc est auctoritas Boetii allegata. Praeterea, linea addita lineae, secundum quod nata est facere extensionem, facit majus: ergo corpus additum corpori secundum omnem extensionem facit majus; sed hoc non videtur per dotem tolli, dotem dico subtilitatis; ergo, etc. Praeterea, nihil impedit unitatem situs, nisi quod est ratio distincti situs ; sed nihil potest esse ratio distincti situs, nisi quantitas distincta: sed hoc non tollitur per dotem: ergo, etc. (k) Dicunt ergo isti, quod ad hoc quod duo corpora sint simul, requiritur necessario quod habeant distinctum esse, et quod illud esse distinctum servetur vel conservetur eis, quando sunt in eodem loco: esse autem illud dependet a causis suis, et principalius ab essentialibus causis et proximis: sed a Deo dependent omnia, sicut a causa prima, ita quod a causa secunda est distinctio situs, quam requirit diversitas materiae, quae est principium individuationis. Et quia Deus potest conservare rem in esse, cessantibus causis secundis, ut patet per primam propositionem de causis, ideo Deus et solus Deus potest tantum facere quod esse corporis unius maneat distinctum esse alterius corporis, quamvis ejus materia non sit distincta in situ a materia alterius corporis: et ponunt exemplum de Sacramento Altaris, ubi Deus separat accidens a subjecto.
(1) Contra, haec opinio prima facie non est probabilis, quoad hoc quod dicit, quod solus Deus potest facere distinctionem duorum corporum existentium simul in eodem loco, quia vel manent principia essentialia illorum corporum, ut sunt in uno loco distincta, vel non. Si sic, ergo solus Deus non conservat, quia cum causis secundis manentibus et concurrentibus conservat, cujus contrarium dicitur in positione. Si non, sequitur quod Deus conservat et non conservat; conservat secundum te illud esse distinctum eis: non conservat, quia non conservat nisi quod est. Sed materia illius est istius secundum te, et forma illius est forma istius: ergo non sunt distincta: ergo nec conservat ut distincta, et sic ponis contradictoria.
Et si dicas quod Deus potest conservare corpora illa distincta sine distinctione principiorum intrinsecorum illorum, hoc non valet, quia Deus nunquam conservat, nec potest conservare rem sine suis principiis essentialibus, ut hominem sine anima et corpore humano: ergo nec distinctas res potest conservare sine distinctis principiis essentialibus: talia autem sunt materia et forma; ergo, etc.
Praeterea, aut situs est formale et essentiale distinctivum quantitatis, vel accidentale. Si formale et essentiale, ergo Deus de potentia absoluta non potest conservare quantitatem distinctam ab alia sine situ alio: Deus enim nunquam potest effectum causae formalis facere sine ipsa, ut hominem sine anima humana, et album sine albedine, quia est contradictio. Si est accidentalis ratio distinctionis quantitatis, ipse situs, ergo ante illud habuit causam essentialem formalem propriam distinctionis, et tunc Deus conservat illa distincta secundum causas suas priores sine illo, quod est accidentalis ratio: vel si est causalis, tunc conservat causam sine effectu, et hoc est bene possibile. Praeterea, in causis ejusdem ordinis non est circulus: sed distincta quantitas est causa effectiva distinctionis situs, ut ipse accipit in una ratione, contra aliam opinionem; ergo e converso situs non potest esse causa effectiva distinctionis quantitatis.