In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(i) Alii dicunt quod repugnantia, etc. Hic modus est Petri a Tarantasia supra citati, qui cum superiori sententia admittit qualitatem dari corpori glorioso, perquam potest simul esse cum alio corpore in loco; effectum autem hujus refundit in hoc, quod est tollere impedimentum, cui annexa est repugnantia illa duorum corporum in eodem loco; et hanc dicit esse grossitiem seu corpulentiam, quam dicit per dotem auferri corpori glorioso.
Contra hanc sententiam adducit argumenta, quibus eam impugnat D. Thomas in 4. d. 44. q. 2. art. 2. quaestiuncula 2. Primum est, quod corpus gloriorum est sensibile, et spatium in quo est, non est vacuum, sed plenum. Secundum, quod dimensiones non sunt sensibiles, tamen si essent separatae expellerent aliud corpus ab eodem loco: ergo non fundatur repugnantia in accidentibus sensibilibus corporis, sed in dimensionibus, quia sublata gravitate, quae intelligitur per illam corpulentiam, simul cum aliis sensibilibus et manentibus dimensionibus, adhuc maneret repugnantia. Tertium, quia situs non potest separari a dimensiva quantitate, et includitur in ejus definitione, qua dicitur habere partes in toto copulatas termino communi; ergo per dotem non potest separari situs.
Quartum est ex auctoritate Boetii superius citata. Quintum, linea addita lineae secundum quod nata est facere extensionem, facit majus: ergo et corpus.corpori: sed hoc non videtur per dotem tolli, ergo, etc. Sextum, nihil impedit unitatem situs, nisi quod est ratio distincti situs: sed ratio distincti situs est quantitas distincta, quae non tollitur per dotem; ergo, etc.
Has rationes D. Thomae admittit Doctor tanquam concludentes, quantum ad hoc quod probant dotem subtilitatis non auferre a corpore glorioso dimensiones, aut repletionem actualem loci per easdem dimensiones, aut alia accidentia connaturalia, quae recipit corpus gloriosum in sua resurrectione. Unde, nescio undeConimbricenses attribuunt Doctori oppositam sententiam in 4. Physicorum cap. 5. q. 4. art. 2. nisi forte eluserit eos textus Doctoris, quatenus in sequentibus impugnat modum dicendi D. Thomae, et hanc forte impugnationem interpretati fuerint in subsidium primae sententiae, quam ipse rejicit rationibus D. Thomae adductis, quod amplius confirmat in fine paragraphi sequentis.
(k) Dicunt ergo illi, etc. Hic adducit sententiam D. Thomae, quatenus asserit divina virtute fieri distinctionem corporum in eodem loco, quando non diversus est situs. Dicit sanctus Doctor distinctionem sumi a materia sub quantitate diversa in diverso situ: distinctionem, inquam, individualem esse a materia sic signata quantitate, et diverso situ secundum quantitatem diversam.
(1) Contra, haec opinio prima facie, etc. Hanc sententiam impugnat, quia vel manent principia essentialia illorum corporum in uno loco distincta, vel non? Si sic, ergo solus Deus non conservat distinctionem corporum, sed mediantibus suis partibus et causis secundis. Si non, sequuntur contradictoria, nempe Deum conservare distinctionem, et non conservare: conservat ex positione praemissa; non conservat, quia materia et forma unius est materia et forma alterius; ergo non sunt distincta.
Si dicatur Deum conservare illa corpora ut distincta sine distinctione partium, non videtur subsistere, quia nequit conservare totum sine suis partibus: ergo neque distinctas res sine principiis distinctis.
Deinde, vel situs est distinctivum essentiale unius quantitatis ab alia, vel accidentale tantum. Si essentiale, Deus de potentia absoluta nequit conservare quantitatem distinctam ab alia sine situ distincto, sicut neque hominem sine suo essentiali et formali, ut anima. Si est accidentale distinctivum situs, ergo potest Deus conservare corpora ut sunt distincta per causas priores sita absque ipso situ.
Praeterea, quantitas distincta est causa effectiva situs distincti ut distincti; ergo ne detur circulus committi in probatione situs nequit esse causa prima distinguendi quantitatem. Deinde, quantitas diversa corporum in eodem loco manet terminata, et non continuata alteri: ergo diversa. Conveniunt ergo in hoc D. Thomas et
Doctor quod in corpore glorioso in eodem loco cum alio existente maneat quantitas, et dimensiones distinctae, licet situs sit idem in ordine ad locum, quem utrumque corpus ita replet, ut si auferatur aliud, adhuc maneat spatium repletum per corpus existens. Conveniunt etiam in hoc, quod per nullam qualitatem creata fieri possit penetratio illa corporum, sed sola divina virtute. Differunt tantum quantum ad illud principium distinctivum quantitatis: primo, quod ad praesens institutum non facit, sed magis ad modum individualis rei materialis, de quo agitur in 2 d. 3. fusius a Doctore.