Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. Quid enim amplius, fratres, vel salubrius audituri et cognituri estis, quam, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam teipsum? Sed ne putetis haec duo praecepta parva esse: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40) . Quidquid ergo salubriter mente concipitur, vel ore profertur, vel de qualibet divina pagina exsculpitur, non habet finem nisi charitatem. Haec autem 1816 charitas non qualiscumque est. Nam et male viventes irretiuntur sibi societate perditae conscientiae, et dicuntur amare se, nolle discedere ab invicem, suis collocutionibus conciliari, desiderare se absentes, gaudere ad praesentiam suam. Amor iste tartareus est: viscum habet, quo dejiciat in profundum; non pennas, quibus levet in coelum. Quae est autem charitas, ut a caeteris quae appellantur charitates, segregetur et distinguatur? Ea quae charitas dicitur vera Christianorum, a Paulo definita est, atque ita suis quibusdam terminis circumscripta, cum sit divinitate infinita, ut omnino discernatur a caeteris. Finis enim, inquit, praecepti est charitas. Posset hucusque dicere Nam aliis locis ubi tanquam scientibus loquebatur, hucusque dixit: Plenitudo, inquit, legis charitas (Rom. XIII, 10) ; et non dixit qualis charitas. Ideo ibi non dixit, quia dixit alibi: non enim ubique omnia dici aut possunt, aut debent. Ergo hic, Plenitudo legis charitas. Quaerebas forte, quae charitas? qualis charitas? Audis alio loco: Finis praecepti est charitas de corde puro. Jam videte utrum inter se latrones habeant charitatem de puro corde. Purum cor in charitate hoc est, quando diligis hominem secundum Deum; quia et teipsum sic debes diligere, ut non erret regula, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Si enim male te diligis et inutiliter; ita et proximum diligendo, quid ei consulis? Quomodo autem te male diligis? Quomodo innuit Scriptura, quae neminem palpat, et convincit quia non te diligis; imo convincit quia et odisti te: Qui autem, inquit, diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6) . Si ergo diligis iniquitatem, putas quod teipsum diligas? Erras: ita et proximum diligens, ad iniquitatem duces, et dilectio tua laqueus erit dilecti. Charitas ergo de puro corde est quae est secundum Deum, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. 1, 5) . Ista charitas definita ab Apostolo habet duo praecepta; dilectionis Dei, et dilectionis proximi. In nullis Scripturis aliud requiratis, nemo vobis aliud praecipiat. Quidquid obscurum est in Scriptura, haec ibi occulta est: quidquid ibi planum est, haec ibi aperta est. Si nusquam aperta esset, non te pasceret: si nusquam occulta, non te exerceret. Haec charitas clamat de corde puro, de corde talium in his verbis, qualis hic modo orat. Et quis iste sit, cito dixerim: Christus est.