IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Doctoris tria continet : Primum, possibile est duo corpora esse in uno loco ;
hoc patet ex allatis, ratione ad oppos. et num. 4. et Patribus citatis scholio primo, ideoque merito reprehenditur Durand. d. 44. quaest. 6. quem sequitur Palud. quaest. 3. quod defendat, ut probabile, oppositum. Secundum, possibilitas essendi in loco simul cum alio corpore, debetur corpori beato, ut informatur anima, quae id meruit ; hoc constat ex dictis, scholio primo et ratione ad oppositum. Tertium, ista possibitas, id est, subtilitas, non potest esse qualitas ulla ; quod probat tripliciter, et sic erit Dei decretum, de positione corporis beati simul cum alio, quoties beatus id voluerit, sicut in simili dictum est de impassibilitate q. 13. Haec est communior sent. DD. pro qua Suar. 3. part. distinct 48. sect. 5. citat D. Thom. Richard. Capreol. Paludan. et alios, dicens esse communem.
(n) Respondeo ergo ad quaestionem, ubi primo ostendo quod possibile est duo corpora esse simul. Secundo, quod haec possibilitas debetur corpori, ut informatur ab hac anima. Tertio, utrum sit qualitas bsoluta illa possibilitas.
Ad primum dico, quod in corpore glorioso est possibilitas essendi cum alio corpore. Probo, ad simpliciter impossibile non est aliquid in potentia activa: sed ad hoc est potentia, ut fide tenemus de corpore Christi in Nativitate, et in aliis exemplis supra positis; ergo, etc. Sed quomodo ita fit? Dico quod inter quantitatem et quantitatem non est repugnantia formalis, nec inter situm et situm, nec inter ubi et ubi. Probatio, quaecumque formae quantumcumque sint contrariae, si sint in diversis subjectis, non repugnant; sed illa duo ubi sunt in diversis ; ergo non repugnant formaliter. Unde dato quod in hoc corpore sit hoc ubi, et in alio aliud ubi, ista duo ubi non repugnant formaliter, quia ejusdem speciei sunt; nec repugnant respectu corporis, scilicet subjecti, quia hoc ubi est in uno corpore, aliud in alio. Si ergo est impossibilitas, quod illa duo ubi sint in diversis; hoc non est propter repugnantiam quam habent inter se absolute, nec etiam, ut comparata ad subjecta ; ergo oportet quod sit propter comparationem eorum ad eumdem terminum, respectu cujus accipiuntur. Sed nec sic est impossibilitas, quia duos respectus extrinsecos esse in diversis, non ad diversos terminos, non est impossibile, quia nec est impossibile de respectibus intrinsecus advenientibus, ut duos respectus similitudinis esse in diversis ad unum simile.
Praeterea, hoc patet ex hoc quod impossibilitas quanti ad quantum, existendi in eodem loco, non est nisi sicut impossibilitas causae essendi sine suo effectu naturali. Sed cum causa prior sit suo effectu, et omne prius naturaliter Deus posset conservare sine posteriori, non est impossibile quantum esse cum quanto, et quantum esse sine effectu suo, et per consequens potest esse quantitas sive dimensio distincta sine distincto situ, sed erunt duo respectus ejusdem situs, et per consequens duo corpora simul possunt esse.
(o) De secundo dico, quod possibilitas essendi cum alio corpore convenit huic corpori, et debetur, ut ab hac anima informatur, et haec possibilitas est dos subtilitatis. Unde sicut perfectio hujus animae est debitus ordo ad gloriam, sic est perfectio corporis, quod sit cum alio corpore pro libito voluntatis animae beatae ad coagendum illi alteri,
(p) Sed de tertio principali, quid est ista possibilitas? estne aliqua qualitas absoluta? Dico quod non, quia haec possibilitas non est aliud in hoc corpore, nisi ut non repugnet ad coexistendum alteri corpori, talis enim non repugnantia non est qualitas absoluta ; ergo, etc.
Praeterea non videtur quod aliqua qualitas creaturae habeat respectu ubi majorem virtutem quam Angelus ; sed Angelus non potest causare duo ubi respectu ejusdem termini ; ergo nec illa qualitas ;si ergo ponatur, erit frustra.
Praeterea, si erit qualitas aliqua absoluta, vel erit qualitas activa, vel passiva; non passiva, quia tunc per illam corpus gloriosum fleret passibile ; nec activa, quia nec simultas corporum esset actio ejus, nec terminus: non actio, quia suum oppositum magis importat actionem, quae est expellere; nec terminus actionis ejus, quia simultas aliquorum est eorum non mutua expulsio, unde dicit carentiam actionis ; ergo propter illam non oportet ponere qualitatem activam. Si ergo inesset qualitas talis, non ageret, imo magis impediret, quia si haberet aliquem actum, ille esset expellere aliud corpus , quod autem sit aliqua qualitas, et non habeat aliquam actionem, inconveniens est.
(q) Dico ergo quod subtilitas vel illa possibilitas non habet susceptivum intrinsecum in corpore glorioso, sed habet causam extrinseeam voluntatem suam, et intrinsecam voluntatem, et potentiam divinam: et sic ille ordo intrinsece est in illo corpore, et debetur sibi quasi de jure, ut dictum est de dote impassibilitatis, et secundum hoc dicitur dos.
(r) Ad argumenta. Ad primum, dico quod non erit corpus gloriosum subtile per carentiam alicujus partis materiae, sed per possibilitatem existendi cum alio corpore secundum libitum voluntatis animae suae, non tamen ex se effective, sed per aliam causam, scilicet voluntatem divinam.
(s) Ad secundum dicitur communiter, quod non est simile: major enim virtus requiritur ad hoc, quod unum corpus sit in duobus locis, quam quod duo in uno loco, et ideo consequentia non valet. Ista solutio non valet, utrumque enim non est nisi potentiae increatae, ergo aequalis virtutis; neutrum enim est possibile potentiae creatae: sicut ergo unum posset esse per dotem, ita et reliquum.
Sed posset dici, quod natura non potest dare, nec causare mutationem positivam sine mutatione privativa, in quibus nata sunt concurrere. Unde non potest dare albedinem, nisi privet subjectum nigredine, in quibus tamen non sunt nata concurrere, in illis potest, ut in illuminatione: ibi enim est mutatio positiva sine privativa.
Ad propositum, omnis motus ad diversa ubi, est talis quasi ad contraria, et ita absolute loquendo natura non potest facere, quod corpus aliquod accipiat unum ubi, et non privetur alio ubi, quia natae sunt concurrere mutationes positivae et privativae in talibus. Sic non est, quando facit duo corpora simul, quia privat corpus uno situ et ponit ipsum in alio situ, non tamen facit illam mutationem privativam circa aliud corpus, sed in se.
Praeterea, si faceret unum corpus in duobus locis, faceret mutationem, quae nata est terminare motum sine motu, quod patet, quia si manet in illo loco, et est in alio, non movetur ad illum, quia jam dimitteret primum, quia motus ad illud ubi est recessus ab alio ubi; sed impossibile est naturam facere mutationem sine motu, quae mutatio nata est terminare motum localem, ut patet: ergo, etc. Hoc autem non sequitur si ponantur duo corpora in uno loco. Potest etiam dici, quod ad hoc quod unum corpus sit in diversis locis, requiritur aliqua actio positiva, et sic aliqua virtus activa; non autem ad hoc quod duo corpora in uno sint, et ideo non est simile.
(t) Ad tertium, dicendum quod procedit ex falsa imaginatione, quia dimensiones illas esse easdem dimensionibus loci, potest intelligi positive vel negative; si positive, falsum est, quia non sunt eaedem alicui dimensioni loci, quia locus non habet dimensiones, ut patet 4. Phys. praeter dimensiones locati. Si autem intelligatur negative, id est, non aliae, verum est, et tunc glossandum est, dimensiones illius corporis, et alterius corporis, quae sunt in eodem loco, sunt idem dimensionibus loci, id est, non aliae, quia non sunt dimensiones loci aliae a dimensionibus looati vel contenti in loco ; sed propter hoc dimensiones corporis illius non oportet quod sint idem dimensionibus alterius, quia non sunt alicui alteri idem, et ideo manent distinctae dimensiones.
(u) Ad ultimum dico, quod non est data potestas corpori glorioso coexistendi corpori alteri glorioso, licet sibi possit dari, quia dos subtilitatis est, quod ad imperium voluntatis suae sit cum alio propter perfectionem aliquam ;quod autem sit cum glorioso non requirit dos subtilitatis, nec perfectio aliqua. Ad illud quod dicis quod magis convenit gloriosum cum glorioso quam cum non glorioso, dico quod verum est: et cum dicis, ergo deberent esse magis simul, dico quod non oportet, nisi essent caetera paria, non enim omnis similitudo est ratio simultatis ;si enim ratio valeret, concluderet quod cum duae dimensiones plus conveniant inter se quam quantitas cum qualitate, ergo magis possent esse simul, quod falsum est. Potest etiam ibi dici, quod non, propter imperium voluntatis alterius beati: non enim habet anima imperium super corpus gloriosum, sicut super non gloriosum.