IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(n) Respondeo ergo ad quaestionem, etc. Hic slatuit propriam sententiam, quae tribus conclusionibus absolvitur, quarum prima est quod duo corpora divina virtute possunt esse in eodem loco. Hanc probavit superius variis exemplis Christi Domini,
eamque docet fides, ut ipse asserit, et Patres, ut ibidem discurrimus contra modum primum negantem penetrationem corporum esse possibilem: et probavit hanc repugnantiam esse virtualem, et non formalem, quod etiam sic breviter repetit. Non esse repugnantiam ex parte corporum respective ad divinam virtutem, patet, quia potest Deus suspendere effectum secundarium causae efficientis, potest separare posterius a priori. Situs autem diversus et repugnans sic convenit quantitati diversae, non est repugnantia nisi ad locum ut terminum: haec etiam potest tolli consequenter tam materialiter, ex indistantia duorum corporum quoad repletionem ejusdem loci quam formaliter, quia non repugnat in ipsis ut diversis fundari diversos respectus ejusdem speciei in ordine ad eumdem locum, ut terminum.
(o) De secundo dico, etc. Haec est secunda conclusio, in qua dicit hanc possibilitatem penetrationis in loco convenire huic corpori glorioso, et deberi, ut ab hac anima gloriosa, scilicet informatur, et haec possibilitas, i nquit, est dos subtilitatis. Aliter alii explicant dotem subtilitatis, nam Durandus in 4, d. 44. q. 5. art. 1. Paludanus q. 3. art. 1 . statuunt dotem subtilitatis in perfecta subjectione corporis ad animam in ordine ad operationes cognoscitivas et appetitivas. Alia est sententia D. Thomae d. 44. q. 2. art. 2. quaestiuncula prima, et art. 3. q. 1. ad 3. et in hac dist. quaest. 4. art. 5. q. 3. ad 2. et in cap. 15. primae ad Corinthios lect. 6. adfinem, statuit dotem in completissima subjectione corporis ad animam, ut haec est forma complete informans corpus, per quam subjectionem corpus prompte recipit formam cujuscumque imperii animae beatae, quod est proprium corporis subtilis, ut patet in aere et aqua, quae suscipiunt formam vasis continentis. Sequitur Capreolus in dist. 44. q. 3. art. 1. concl. 1. Soncinas q. 3. Solus in hac dist. quaest. 4. art. 6. conclus. 3. Abulensis, Valentia citati, Viguerius in Instit. Theolog. cap. 14. estque frequens in Schola D. Thomae. Itaque dotem statuit in ordine ad hunc effectum, penetrationem autem corporum negat esse ex dote haec sententia, sed virtute divina. Si haec sententia intendat subjectionem ad imperium animae in ordine ad formam situs, et penetrationem aliorum corporum, non differt in re ipsa a sententia Doctoris.
Conclusio Doctoris est hanc dotem esse in ordine ad penetrationem corporum in eodem loco sine divisione ipsorum corporum, quam tenet D. Bonaventura in hac d. art. 6. q. 1. Richardus art. 4. q. 4. Petrus a Tarantasia quaestiunc. 3. Omnes nostrae Scholae Doctores, Palacius d. 44. disp. 3. Suarez 2. tom. in 3. p. disp. 48. sect. 1. Salas citatus disp. 14. sect. 19. Altisiodorensis in 4. part. Summae tract. 12. . quaest. 2. Parisiensis de universo: estque magis consentanea Patribus, qui hanc perfectionem explicant in ordine ad penetrationem corporum, qui per oppositum dicunt hoc repugnare corporibus non beatis ob corpulentiam et dimensiones, quae inter connaturales defectus corporis mortalis. Damascenus lib. de fide cap. ult. Seminatur, inquit, corpus animale crassum et mortale, resurgit corpus spirituale, immutabile, impassibile, subtile ; hoc enim designat spirituale, quale Domini corpus post resurrectionem clausis portis ingrediens, etc. Epiphanius haeresi 20. Christus, inquit, surrexit ex mortuis, non aliud corpus suscitans, sed seipsum, quod erat, in spiritualem subtilitatem transmutans, et spirituale totum conveniens ingressus per fores conclusas, id quod fieri nequit hic in nostris corporibus propter crassitudinem,
quod nondum in spiritualem subtilitatem sunt conjuncta, etc. Vide sequentia, etc. Augustinus de Agone Christiano cap. 24. loquens de eodem ingressu Christi januis clausis : Post resurrectionem suam, inquit, de corpore suo fecit quod voluit ; si enim potuit ante passionem clarificare illud, sicut splendorem Solis, quare non potuit, et post passionem ad quantam vellet subtilitatem in temporis momento redigere, ut per clausa ostia posset intrare, etc. Euthymius in cap. 20. Joannis : Clausis illis ( supple januis ) introivit tanquam Deus, et quasi corpore suo levi jam, et subtili ac immortali effecto, etc. Accedit tandem quod subtilitas in ordine ad penetrationem etiam a Philosophis capitur.
(p) Sed de tertio principali, etc. Hic statuit tertiam conclusionem, nempe hanc dotem non per qualitatem aliquam superadditam corpori, sed non repugnantiam, essendi simul, sublata divina virtute repugnantia, quae est effectus quantitatis, quo divina virtus assistit voluntati beati in ordine ad hunc effectum. In hac conclusione quantum ad hoc quod asserit divina virtute fieri penetrationem, convenit etiam Schola D. Thomae, et ipse Angelicus Doctor, et reliqui omnes praeter paucos, estque communior in Scholis. Probat Doctor, quia possibilitas essendi cum alio in eodem loco non est ex parte corporis aliud, quam non repugnantia respective ad divinam virtutem. Deinde, nulla qualitas creata respectu ubi, videtur habere majorem virtutem, quam habeat Angelus, qui nequit corpus constituere penetrative in loco. Tertio, quia illa qualitas vel esset passiva, et hoc non, quia sic constitueret passibile corpus gloriosum quod est falsum: vel erit activa, quia simultas corporum in loco nec esset actio ejus, vel terminus actionis, quia simultas magis importat non expulsionem, unde potius dicit carentiam actionis. Si enim haberet aliquam actionem, illa esset potius expulsiva alterius corporis, quia si ageret ad ubi, ergo inclinaretur ex virtute sua ad tollendam resistentiam alterius corporis, et consequenter ad expulsionem ejus e loco.
Respondet Lusitanus q. 6. art, 4. hanc qualitatem esse formam supernaturalem majoris virtutis, quam sit virtus Angeli, esse activam in ordine ad penetrationem corporis non gloriosi, et suspensivam repugnantiae quoad situm in utroque corpore, quo se mutuo in eodem loco compatiantur.
Contra, haec sententia obscurat mysterium sine ulla necessitate, et Patres in divinam potentiam solam referunt penetrationem corporum, non in ullam creatam ; ergo hic modus neque ipsis cohaeret, neque conducit ad praesens;alio enim modo loquuntur Patres de aliis formis supernaturalibus, ut de adjutoriis gratiae, et ejusmodi, admittentes fieri a Deo effectus operationum per aliquod auxilium. Aliter loquuntur de penetratione corporum in exemplis allatis supra, hanc tribuentes soli Deo, unde excludunt causam secundam concurrentem physice.
Deinde, non solvitur difficultas per hoc quod illa qualitas fingatur supernaturalis, quia per hoc non excedit naturam qualitatis: ergo neque actionem connaturalem qualitati in genere, etc. Sed haec actio qualitatis tam hujus quam cujuscumque materialis, qualis debet esse illa, de qua agimus, quae inexistit corpori, supponit quantitatem, extensionem et situm in ordine ad locum; ergo non tribuit corpori glorioso hos effectus, neque in ipsos influit, qui habentur complete per causas priores connaturales corpori, neque exigunt consequenter qualitatem supernaturalem.
Quod habeatur quantitas et extensio ad locum in corpore glorioso independenter ab illa qualitate, admittit auctor, et non potest negari; ergo sequitur quod ex parte corporis gloriosi sit totum, quod est necessarium ad occupandum locum capacem sui, et non impeditum. Est praeterea in beato potentia motiva et expedita ad se movendum in ordine ad locum capacem non impeditum ; ergo sublata resistentia, et impedimento ex parte loci pleni alio corpore, potest se movere ad illum locum, et se etiam statuere in loco eodem cum alio ; ergo necessitas illius qualitatis non est ad motum, extensionem, neque ad terminum motus, nisi in hoc praecise quod tollat resistentiam ex parte utriusque corporis extensi in eodem loco. Sed haec resistentia est tantum activa, ut idem affirmat, quatenus quodlibet corpus ex illis est causa diversi sitos; ergo qualitas illa solum exigitur a primo ad ultimum ad tollendum illam resistentiam. Sed tollitur resistentia per solam suspensionem alterius actionis, seu mutuae actionis conservandi diversos situs, aut expellendi se mutuo ab eodem loco; ergo illa qualitas in tantum est activa, inquantum suspendit actionem mutuam, qua suspensa, reliqua salvantur ex naturalibus principiis ipsorum corporum, ex quibus habent posse occupare locum sibi aequalem. Sed futile est dicere ullam formam creatam habere esse activum hoc modo, quae nequit agere nisi assimilando passum per aliquem terminum positivum a se productum, quo posito subigit sibi passum, et non aliter ut active se habet: ergo si illa forma habet actionem et terminum talem, explicetur, quod nequit fieri: non enim est ubicatio formalis, quia hoc convenit corporibus in quantum sunt quanta extensa et indistantia, seu materialiter conjuncta in eadem superficie,
aequaliter continente. Quis enim unquam dixit esse corpus in loco formaliter aut materialiter per qualitatem ullam tanquam per rationem essendi in loco ; aequalitas etiam et adaequata occupatio loci convenit ratione quantitatis dimensae aequaliter loco ; ergo non apparet quis possit esse effectus ille positivus illius qualitatis productus ; ergo manet quod tantum sit activa respectu suspensionis actionis corporum, qua se mutuo expellunt, sed ad hoc non potest esse necessaria qualitas activa. Quidquid enim sit, an per modum formae impedientis actionem, et resistentis ex parte corporis gloriosi, id praestaret, non apparet unde posset resistere aut impedire actionem hujus in aliud. Deinde, ut alias dictum, est, repugnat formae et causae naturaliter, seu per modum naturae agenti, suspendere actionem causarum naturalium, quae neque in esse, neque etiam in operari dependent ab ipsa. Haec enim suspensio a solo Deo immediate, et per modum suspensionis fieri potest, cujus concursus est necessarius ad ipsam actionem ; ergo potius in eum refundenda est immediate haec suspensio quam in illam qualitatem cui repugnat. Alias impugnationes satis fundatas hujus sententiae videre licet apud Suarem et alios, quibus brevitatis gratia supersedeo.
( q) Dico ergo, i nquit Doctor, quod subtilitas, vel illa possibilitas non habet susceptivum intrinsecum in corpore glorioso ( ad quod scilicet positive sequeretur tanquam formam ), sed habet causam intrinsecam voluntatem suam, et
extrinsecam voluntatem et potentiam divinam;et sic ille ordo intrinsece est in illo corpore, et debetur sibi quasi de jure,: ut dictum est de dote impassibilitatis, et secundum hoc dicitur dos, etc. quod est dicere hoc detritum esse in corpore glorioso, et ex meritis, et ad plenam et perfectam completionem suae beatitudinis tam animae quam corporis, et ex voluntate et potentia motiva cum Dei concursu parato in ordine ad hunc effectum.
(r) Ad argumenta, etc. Ad primum patet ex dictis, et ex littera.
(s) Ad secundum. Ostendit diversam esse rationem impossibilitatis essendi idem numero corpus in diversis locis, et duo corpora in eodem loco, quia licet ejusdem virlutis increatae solius sit efficere utrumque effectum, tamen major est repugnantia ex parte naturae ad constituendum idem corpus in diversis locis simul, quam duo corpora in eodem loco, ut bene declarat in littera.
(t) Ad tertium. Dicit sicut alias in corpore, utrumque corpus in eodem loco habere diversas dimensiones quoad se, licet in ordine) ad locum habeant eumdem situm, per quem uniformiter occupant locum.
(u) Ad ultimum. Negat duo corpora gloriosa posse esse simul penetrative per dotem penetrabilitatis, neque animam unius habere eamdem potestatem in corpus alterius, sicut in corpus proprium. Haec de hac quaestione et distinctione, circa quam plura alia dici possint ; sed haec festinanti sufficiant, reliqua ex auctoribus suppleri possunt.