IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Si mali in inferno peccabunt. Hic oritur quaestio ex praemissis ducens originem. Supra enim Augustinus, loquens de malis in inferno damnatis et bonis in caelo glorificatis, dixit, quod nec bonis voluntas, nec malis facultas peccandi esse poterit. Et de bonis quidem constat: sed de malis, a quibus voluntatem malam non removet, quaeritur, quomodo sit ve rum, eos non posse peccare, imo quo modo verum sit, eos non peccare, cum malam habeant voluntatem? Quidam autumant, illam voluntatem non esse peccatum sed supplicium tantum: alii vero peccatum esse fatentur, sed per illud eos non mereri aliquam paenam, quia non est ibi locus merendi. Illud ergo peccatum dicunt non esse meritum supplicii, sed supplicium mali meriti, quod in hac vita praecessit. De hoc autem Augustinus ita dicit: " Tempus acquirendi vitam aeternam in hac tantum vita Deus hominibus dedit, ubi voluit etiam paenitentiam esse fructuosam. Ideo hic paenitentia fructuosa est, quia potest hic homo, deposita nequitia, bene vivere, et mutata voluntate, merita simulque opera mutare et ea gerere, quae Deo placeant. Quod qui in hac vita non fecerit habebit quidem paenitentiam in futuro saeculo de malis suis, sed indulgentiam in conspectu Domini non inveniet, quia, etsi erit ibi stimulus paenitudinis, tamen nulla erit correctio voluntatis. A talibus enim ita culpabitur iniquitas sua, ut nullatenus ab eis possit vel diligi vel desiderari justitia. Voluntas enim eorum talis erit, ut habeat semper in se malignitatis suae supplicium,nunquam tamen recipere possit bonitatis affectum, quia sicut illi, qui cum Christo regnabunt, nullas in se malae voluntatis reliquias habebunt, ita illi qui erunt in supplicio aeterni ignis cum Diabolo et Angelis ejus deputati, sicut nullam habebunt ulterius requiem, sic bonam nullatenus poterunt habere voluntatem ; et sicut cohaeredibus Christi dabitur perfectio gratiae ad aeternam gloriam, ita consortibus Diaboli cumulabit ipsa malignitas paenam, quando exterioribus deputati tenebris, nullo illustrabuntur interiori lumine veritatis. " Ex his apparet, reprobos in inferno paenitentiam sic gesturos, ut per eam pravam voluntatem non deserant: et illa maligna voluntas erit eis ad cumulum paenae, per quam tamen non merebuntur, quia nullus meretur nisi in hac vita.
Quare dicuntur tenebrce exteriores?
Hic quaeri potest : Quare illae tenebrae, quibus involventur mali in gehenna, dicuntur exteriores ? Quia tunc mali penitus extra lucem corporalem et spiritualem, scilicet Deum, erunt. Nunc enim, etsi patiantur tenebras in caecitate mentis, non tamen penitus extra lucem Dei sunt, nec corporali luce privantur. De hoc Augustinus sic ait : "Ira Dei et in judicio erit et hic est in caecitate mentis, cum dantur mali in reprobum sensum. Ibi exteriores tenebrae erunt, quia tunc peccatores penitus erunt extra Deum. Quid est enim penitus esse extra Deum, nisi esse in summa caecitate ? Siquidem Deus habitat lu cem inaccessibilem. Hae autem tenebrae hic jam incipiunt in peccante, cum ab interiori Dei luce secluditur, sed non penitus, dum in hac vita est." Ecce, quare ibi peccator dici tur pati exteriores tenebras, et non hic quia ibi secludetur penitus a luce Dei, quod non hic. Sed quomodo intelligenda est illa seclusio? An quia non videbunt Deum per speciem? Sed nec aliquis videt hic Deum per speciem. An per dissimilitudinem, quam facit peccatum inter Deum et hominem ? Sed et hic multi per gravia peccata elongantur a Deo. An quia Deum odiunt, ita ut velint, Deum non esse? Sed et hic multi Deum oderunt, de quibus scriptum est: Superbia eorum, qui te oderunt ascendit semper Quae est igitur illa elongatio? Sane exteriores tenebrae
intelligi possunt quaedam maligni tas odii et voluntatis, quae tunc excrescet in mentibus reproborum, et quaedam oblivio Dei, quia tormentorum interiorum et exteriorum doloribus adeo afficientur et turbabuntur, ut ab illis ad cogitandum aliquid de Deo vix vel raro, vel nunquam mentem revocent, ut qui nimio premuntur pondere adeo stupescunt et turbantur, ut interim in aliam cogitationem non extendant, sed illuc tendit impetus cogitationis, ubi sentitur vis doloris. Sed in hac vita nullus adeo malus est, ut penitus secludatur a cogitatione Dei, quia nec perdit appetitum beatitudinis, et quemdam boni amorem, quem naturaliter habet rationalis creatura. Illas autem exteriores et profundissimas tenebras reprobos perpessuros post judicium, dicit Augustinus, opponens de illo divite, qui in inferno positus, elevans oculos, vidit Abraham et in sinu ejus Lazarum, cujus comparatione coactus est confiteri mala sua, " usque adeo, ut et fratres roget ab his praemoneri, quod ante judicium factum legitur. Sed post judicium in profundioribus tenebris erunt impii, ubi nullam Dei lucem videbunt, cui confiteantur. "
De animabus damnatorum, si quam habent notitiam eorum quae hic fiunt.
Praeterea quaeri solet, si reproborum animae, quae nunc in inferno cruciantur, notitiam habeant eorum quae circa suos in hac vita geruntur, et si aliquo modo doleant super infortuniis suorum carorum. Hanc quaestionem Augustinus commemorat, ex parte eam explicans, ex parte vero insolutam relinquens. Ait enim : "Quaeret aliquis, an ullus dolor tangat mortuos de his quae in suis post mortem contingunt, vel quomodo ea quae circa nos aguntur, noverint spiritus defunctorum? Cui respondeo magnam esse quaestionem, nec in praesenti disserendam. Verumtamen breviter dici potest, quod est cura mortuis de suis caris, ut de divite legitur, qui dum tormenta apud inferos pateretur levavit oculos ad Abraham, et inter alia dixit : Habeo enim quinque fratres, mitte aliquem ex mortuis, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Habent enim mortui curam de vivis, quos sciunt vivere, quia nec in locis paenarum vident eos, ubi dives sine fratribus erat, nec in requie beatorum, ubi Lazarum et Abraham, quamvis longe, agnoscebat. Non tamen ideo consequens est, eos scire quae circa caros suos aguntur hic, vel laeta, vel tristia. "
Quomodo accipienda sunt quae de Lazaro et divite leguntur.
Si quis autem quaerat, quomodo intelligatur quod de Lazaro et divite legitur, audiat Augustini responsum dicentis : " Si quis putat, animas corpore exutas locis corporalibus contineri, cum sint sine corpore, non deerunt, qui faveant et divitem sitientem in loco fuisse corporali contendant, ipsamque animam corpoream praeparasse Unguam et stillam de Lazari digito cupiisse. Sed melius est dubitare de occultis quam litigare de incertis. Divitem in supplicio, pauperem in refrigerio esse, non dubito. Sed quomodo intelligatur lingua divitis, digitus Lazari, flamma inferni, sinus Abrahae et hujusmodi, vix a mansuetis, a contentiosis nunquam invenitur."
Si boni et mali invicem se vident.
Quaeri solet etiam utrum vicissim se videant illi qui sunt in inferno, et illi qui sunt in gloria? Sicut sancti tradunt, et boni malos, et mali bonos vident usque ad judicium: post judicium vero boni videbunt malos, sed non mali bonos. Unde Gregorius :"Intideles in imo positi, ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. "
De chaos inter bonos et malos.
Sed cum sancti malos in tormentis videant, nonne aliqua compassione erga eos moventur? Nonne eos de tormentis liberari cupiunt ? Recole illud Evangelicum, quod Abraham diviti respondit : Inter vos et nos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc ad vos transire, non possint, neque inde huc transmeare. Quid est illud chaos inter bonos et malos, nisi hinc justitia, inde iniquitas, quae nullatenus sociari valent? Adeo enim sancti justitiae Dei addicti sunt, ut nulla compassione ad reprobos transire valennt, nulla pro eis inter Sanctos fiat intercessio. Quomodo ergo inde volunt aliqui transire ad illos, sed non possunt? Quia, si Dei justitia admitteret, non fleret eis molesta liberatio eorum. Vel ita dicuntur velle et non posse, non quia velint et non possint, sed quia, etsi vellent, non possent eos juvare. De hoc ita Gregorius ait : " Sicut reprobi a paenis ad gloriam Sanctorum transire volunt et non possunt, ita et justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis, ut eos liberent, sed non possunt, quia justorum animae, etsi in naturae suae bonitate misericordiam habent, jam tunc auctoris sui justitiae conjunctae,tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur. "
Utrum visa impiorum paena minuat vel augeat beatorum gloriam ?
Postremo quaeritur, an visa poena reproborum decoloret gloriam beatorum, an eorum beatitudini proficiat? De hoc ita Gregorius " Apud animum justorum non fuscat beatitudinem aspecta paena reproborum, quia, ubi; m compassio miseriae non erit, minuere beatorum laetitiam non valebit. Et licet justis sua gaudia sufficiant, ad majorem tamen gloriam vident paenas malorum, quas per gratiam evaserunt: quia qui Dei claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint." " Non est autem mirandum, si Sancti jam immortales reprobos videant mentis intelligentia, cum Prophetae adhuc mortales videre haec omnia meruerunt. Egredientur ergo electi, non loco, sed intelligentia vel visione manifesta, ad videndum impiorum cruciatus: quos videntes non dolore afficientur, sed laetitia satiabuntur,agentes gratias de sua liberatione, visa impiorum ineffabili calamitate." Unde Isaias,impiorum tormenta describens et ex eorum visione laetitiam bonorum exprimens, ait: Egredientur, electi scilicet, et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni, id est electis. Laetabitur enim justus, cum viderit vindictam.
EPILOGUS.
Haec de pedibus Sedentis super solium excelsum, quos Seraphim duabus alis velabant, scriptori, etsi non auditori, commemorasse sufficiat, qui a facie exorsus sedentis, per media ad pedes usque, Via. duce pervenit.
( Finis textus Magistri .)
Explicit quartus et ultimus liber Sententiarum.