Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
7. Quid enim nobis prodest hoc ostium continentiae? quid orat ex persona corporis Christus? Ut non declines, inquit, cor meum in verba maligna. Quid est, cor meum? Cor Ecclesiae meae, cor utique corporis mei. Verba illa attendite ubi nobis regula figitur, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4) ? cum ipsum nemo tetigisset. «Esurivi, et cibastis me; sitivi, et potum dedistis mihi:» et caetera. Et illi: «Quando te vidimus esurientem aut sitientem?» Et ille: «Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis» (Matth. XXV, 35, 37, 40) . Haec Christianis inusitata esse non debent, maxime in quibus regulae fixae sunt et caeterorum intelligendorum; et aut non turbabuntur, aut cito corrigentur. Sicut ergo ibi dicturi sunt justi: Domine, quare dixisti, Esurivi, et dedistis mihi manducare? quando vidimus te esurientem? et ille responsurus est, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis; sic et hic dicamus Christo intus, in interiore homine nostro, qui ibi per fidem habitare dignatur (Ephes. III, 17) . Non enim absens est a nobis, et non est cui dicamus, cum ipse dicat: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) . Dicamus ergo illi et nos, quoniam vocem ejus in hoc psalmo accepimus: ejus enim vox est, quod nemo negat, «Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.» Dic ergo consequenter: «Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea; ut non declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis.» Quare sic oras, Domine? quae peccata tua excusaturus es? Respondet, Cum unum ex membris meis sic orat, ego sic oro: sicut ibi respondit, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.