Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
8. Cum autem non declinatum fuerit cor tuum, o membrum Christi, cum cor tuum non fuerit declinatum «in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et non» combinabis «cum electis eorum.» Hoc enim sequitur: «Et non combinabo cum electis eorum.» Qui sunt electi eorum? Qui seipsos justificant. Qui sunt electi eorum? Qui sibi justi videntur, et contemnunt caeteros, sicut pharisaeus ille in templo dixit: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines (Luc. XVIII, 11) . Qui sunt electi eorum? Hic homo si propheta esset, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Agnoscitis vocem alterius pharisaei, qui Dominum 1820 invitaverat, quando mulier illa quae erat in civitate peccatrix, venit et accessit ad pedes ejus? Illa impudica, quondam frontosa ad fornicationem, frontosior ad salutem, irrupit in domum alienam. Sed ille qui ibi discumbebat, non erat alienus. Non extranea quemlibet convivam, sed ancilla Dominum suum secuta est. Accessit ad pedes, quia ejus vestigia sequi cupiebat; lavit lacrymis, tersit capillis. Pedes Christi qui sunt, nisi per quos peragravit totum mundum? Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7; Rom. X, 15) ! Pedes ergo Domini quanti susceperunt, ut suscipiendo justum in nomine justi, mercedem justi acciperent; et susceperunt prophetam in nomine prophetae, ut mercedem prophetae acciperent! «Et quicumque potum dederit,» inquit, «uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam» (Matth. X, 41, 42) . Qui ergo tali humanitate pedes Domini suscepit, quid impendit, nisi quae habebat in domo superflua? Merito quia capilli quasi superflui sunt, inde illa pedes Domini detergebat. Superflua tua necessaria fiunt tibi, si inde fueris obsecutus pedibus Domini. Ergo illa curari volebat, conscia magni vulneris. Sed numquid magnum vulnus, et parvus medicus? Pharisaei autem nolebant se tangi ab immundis, vitabant omnem contactum peccatorum; et si quando forte necessitate tangebantur, abluebant se. Et prope baptizabant per omnes horas non tantum se, sed et vasa sua, lectos suos, calices, paropsides, sicut Dominus in Evangelio commemorat (Id. XXIII, 25) . Cum ergo ille pharisaeus nosset hanc mulierem, quae utique si ad pedes illius pharisaei accederet, repelleret eam, ne sanctitas ejus pollueretur; habebat enim eam in corpore, non in corde; et quia non habebat eam in corde, utique falsam habebat in corpore: quia ergo ille eam repulsurus esset, cum hoc Dominus non fecit, existimavit eum nescire quae illa esset, et dixit apud semetipsum, Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Non dixit, repulisset eam: sed, sciret quae esset; tanquam esset consequens ut si sciret, repelleret. Ex illo ergo quod non eam repulit, etiam nescisse eum pro certo suspicatus est. Dominus autem sic habebat oculos in illam mulierem, ut aures haberet in cor pharisaei. Itaque audita cogitatione ejus, proposuit similitudinem quam nostis. «Duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat quingentos denarios, alter quinquaginta: cum non haberent ambo unde redderent, donavit ambobus. Quaero abs te,» inquit, «quis eum plus dilexit? Et Ille respondit,» jam coactus veritate adversus seipsum proferre sententiam: «Credo,» inquit, «Domine, quia ille cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit ad Simonem: Vides istam mulierem? Introivi in domum tuam: osculum mihi non dedisti; illa autem non intermisit pedes meos osculari: aquam mihi ad pedes non dedisti; illa lacrymis suis lavit mihi pedes: oleum mihi non dedisti; illa unxit unguento. Propter quod dico tibi: dimittuntur ei peccata 1821 multa, quoniam dilexit multum» (Luc. VII, 36-47) . Quare? Quia confessa est, quia flevit, quia non declinatum est cor ejus in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis, non combinata est cum electis eorum, id est, defendentibus se.