Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
9. Non enim et huic ipsi mulieri, si declinaretur cor ejus in verba maligna, deesset defensio peccatorum. Annon quotidie pares ejus in turpitudine, sed non pares in confessione, meretrices, adulterae, flagitiosae defendunt peccata sua? Si latuerint, negant; si autem vel deprehensae atque convictae fuerint, vel publice id egerint, defendunt. Et quam facilis defensio earum, quam cita, sed quam praeceps, quam quotidiana et quam sacrilega! O si Deus hoc nollet, non facerem! Hoc voluit Deus, fortuna hoc voluit, hoc voluit fatum. Non dicit, Ego dixi, Domine, miserere mei; non quomodo illa peccatrix ad pedes medici veniens, Sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5) . Et ista, fratres mei, defensio qualium est? Non solum indoctorum, sed etiam doctorum. Sedent, et computant sidera; intervalla , cursus, volubilitates, status, motus intendunt, describunt, conjiciunt. Docti, magni videntur. Totum hoc doctum et magnum, defensio peccati est. Eris adulter, quia sic habes habes Venerem: eris homicida, quia sic Martem. Mars ergo homicida, non tu; et Venus adultera, non tu. Vide ne et pro Marte et pro Venere tu damneris. Deus enim qui damnaturus est, novit quia tu es, qui dicis, Non ego, judici scienti. Porro ipse mathematicus qui tibi fabulas laqueorum tuorum etiam vendit, ut non vel gratuitam compares mortem (emis enim mortem a mathematico pretio, qui contempsisti vitam a Christo gratis): ipse ergo mathematicus si uxorem suam paulo petulantius viderit conversari, aut aliquos alienos improbe attendere, aut fenestram crebro repetere; nonne arripit, verberat, et dat disciplinam in domo sua? Respondeat illi uxor: Si potes, Venerem caede, non me. Nonne et ille respondebit: Fatua, aliud est quod competit rectori, aliud quod profertur emptori? Ergo electi eorum qui sunt? Electi malorum, electi impiorum, cum quibus non est combinandum, id est, cum quibus non est habenda societas. Qui sunt autem? Arbitrantes se justos, et contemnentes caeteros quasi peccatores, sicut erant illi pharisaei: aut quia ipsa peccata manifeste vel deprehenduntur, vel publice fiunt, defendentes et asserentes, ne aliquid culpae eorum tribuatur; et ut ipsi nihil mali fecisse judicentur, sed totum Deus, qui vel sic creavit hominem, dicunt, vel stellas composuit, vel res humanas negligit. Defensiones sunt electorum saeculi. Sed dicat membrum Christi, dicat corpus Christi, dicat Christus ex persona corporis sui, «Non declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et non combinabo cum electis eorum.»