IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia tenens non licere appetere non esse pro fugienda miseria paenae vel culpae, late suadetur. Primo, quoad paenam ; et hanc partem tenet Richard. hic art. 4. q. 2. Secundo, quoad culpam.
(b) Respondeo ad primam quaestionem, quod potest dupliciter intelligi, secundum quod est duplex miseria, scilicet paenae et culpae. Si quaerat quaestio, utrum possit quis secundum rectam rationem ad fugiendum miseriam poenae, appetere non esse; dicunt quidam quod non. Prima ratio est ad hoc, malum ideo est malum, quia adimit aliquod bonum ; sed non esse adimit totum bonum, quia totam naturam ; ergo majus malum est non esse, quam miseria poenae. Sed secundum rectam rationem majus malum nunquam debet appeti propter fugam minoris mali; ergo nunquam non esse est appetendum secundum rectam rationem propter fugam paenae.
Praeterea secundo, fuga majoris perfectionis non est appetenda propter adeptionem minoris perfectionis: igitur nec oppositum majoris perfectionis propter fugam oppositi minoris. Sed esse est major perfectio quam gaudium, quia secundum Dionysium de divin. nom. i nter omnes divinas participationes esse est nobilior ; ergo oppositum ipsius non potest appeti propter fugam oppositi ipsius, quod est paena.
Si autem quaeratur de malo culpae, dicunt quidam quod non, sicut et prius dictum est in universali, et ad hoc, concludunt duae praedictae rationes: Prima,quia culpa non adimit totum bonum, quia relinquit naturam ; sed non esse nihil relinquit. Secunda, quia esse est nobilior participatio divina, quam esse sine culpa, vel participatio justitiae oppositae culpae. Ad hoc etiam assignantur aliae rationes : Prima est talis, si propter fugam culpae esset appetendum non esse, et non propter paenae fugam,hoc esset per aliquam rationem mali repertam in culpa, quae non reperitur in paena. Triplex autem malum invenitur in culpa, quod non in poena; unum, quia pro culpa infligitur paena: secundum, quia Deus potest paenam efficere, non culpam ; tertium, quia culpa facit habentem formaliter malum. Propter primum non potest appeti non esse, quia nihil est appetendum, quod est majus malum propter fugam minoris mali ; sed appetendo non esse propter fugam culpae, ratione mali paenae infligendae peream, non vitatur majus malum quam sit malum paenae, quae infligitur pro illo. Praeterea, paenae infligentia numquam potest esse ita mala, sicut non esse ; ergo non est appetendum non esse propter fugam paenae infligendae pro culpa.
Praeterea, nec propter secundum malum repertum in culpa, quale est, quod Deus non potest facere, quia sicut non potest facere culpam, sic etiam non potest facere non esse ; neutrius enim est causa positiva, ut patet per Augustinum 83. qq. 21. ubi dicit, quod Deus non est causa alicui creaturae tendendi in non esse, sed tantum est causa non esse, non conservando esse; sic est etiam causa peccati, non infundendo gratiam, per quam tollitur peccatum. Nec propter tertium, quia per culpam non deordinatur tota natura, nec efficitur mala, nisi voluntas; ergo propter illam malitiam, etiam non est appetendum non esse.