In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Refutat primam sententiam quoad primam partem, quae est Richardi, quia rationes ejus ita concludant d3 malo culpae, sicut de malo paenae, et tamen ipse tenet non esse esse eligendum pro malo culpae vitando, cujus rationes hic solvit Doctor satis clare.
(d) Contra primam opinionem, quae dicit quod malum poenae est magis eligendum, videtur quod illae rationes sint contra eos, quia ita concludunt de malo culpae, sicut de malo poenae, et tamen non dicunt ipsi uniformiter de utroque malo, nec est etiam ista propositio vera, quod illud quod adimit majus bonum, vel plus de bono, sit majus malum.
(e) Praeterea, illae rationes de malo culpae habent instantiam, quia quando dicitur in prima ratione, quod quilibet tenetur magis fugere quod est contra Deum quam contra seipsum, dicendum quod verum est, si eodem modo est contra Deum, et contra seipsum, aliter non oportet. Patet in aliis, plus ego diligo pedem meum quam aliquem alium hominem: tamen magis volo aliquam laesionem pedis mei quam mortem alicujus alterius. Sic plus diligo Deum, tamen potius volo sibi aliquam offensam, quam me non esse; sed qui peccat, non ita facit contra Deum, quod velit Deum non esse, sed tantum facit contra praeceptum Dei: et sic non facit contra esse Dei.
Dico ergo, quod modo eodem non est contra Deum culpa mea, quomodo non esse est contra hominem et vitam ejus, quia per culpam non destruitur Deus, neque detrimentum fit ei, sicut non esse est detrimentum meum, et contra me. Sed ideo dicitur contra Deum, quia culpa fit contra praeceptum divinum: nec propter culpam Deus vult te non esse simpliciter, nec peccator appetit non esse propter culpam, nec non esse est contra praeceptum.
Ad secundum dicendum, quod major vera est caeteris paribus, scilicet quod majus malum est fugiendum, quia caeteris paribus carentia boni debiti est majus malum quam boni indebiti. Si autem bonum debitum supponit bonum indebitum, nec sine ipso potest haberi, tunc carentia boni indebiti est majus malum, quia sic est carentia boni indebiti causalis occasio carentiae boni debiti: sic est in proposito; bonum enim, secundum quod est bonum debitum, non potest haberi sine bono indebito, quod est primum, et sic major in proposito est falsa, quia caetera non sunt paria. Unde quando dicitur in minori, quod malum culpae est majus malum, dico quod est petitio principii.
Ad tertium eodem modo dicendum, sicut ad primum: si enim Deo, vel universo posset esse pejus in se propter culpam, verum esset: sed turbatio universi non est in toto universo, sed tantum in hac parte, sicut damnatio non est, nisi in hac parte. Si ergo intelligis per malum simpliciter huic, est verum: si autem intelligis, quod est simpliciter malum, et huic, falsum est, quia sic non esse est ibi simpliciter malum, non culpa, quia non esse tollit totale esse ejus, et sic est sibi totale malum ; non autem sic culpa, quia non tollit totam naturam.
Cum dicis, quod peccator inhonorat Deum, et ideo est malum simpliciter, dico quod si peccatum tolleret aliquid de his, quae sunt in Deo a Deo, tunc verum esset: sed quia non tollit aliquid honoris, nisi quod debet esse in honorante, ideo non valet.
Praeterea, secundum hoc Deus maxime debet nolle peccatum, quia est contra ipsum, et secundum hoc potius deberet annihilare peccatum, quam velle ipsum non esse peccantis.
Vel dicas, si argumentum concludit, quod culpa contra Deum est, tunc esset magis nolendo ab illo, contra quem est, quam non esse illius, qui culpam commisit contra eum, et sic Deus magis vellet destructionem illius, scilicet culpae, quam permittere aliud, scilicet non esse, et magis deberet nolle peccatum, quam non esse istius; sicut si frigus esset malum rosae plusquam aliquid aliud, tunc calor conservans rosam destrueret frigus, sicut majus malum. Item, secundum hoc deberet quilibet absolute appetere non esse antequam alius peccaret, quia in eo non salvaretur honor Dei, sicut nec in se, quando peccat mortaliter; sed hoc non credo esse verum.
Praeterea, quodcumque peccatum mortale cujuslibet personae aequale existens, aeque inhonorat Deum, et tunc secundum hoc quilibet potius tenetur velle non esse,
quam in quemcumque mortaliter peccare, quod non credo tamen.