In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(d) Contra primam opinionem, etc. Refutat primam sententiam ex eo quod rationes nimium concludant, quia perinde concludunt non esse magis fugiendum quam culpa et paena; quod tamen secunda sententia non admittit, neque etiam D. Bonaventura qui loquitur tantum de malo paenae. Deinde, negat illam propositionem, nempe quod illud quod adimit majus bonum, sit majus malum ; magis enim bonum est vitae, quam bonum famae vel fortunae; tamen aliquando Illud bonum contemnendum est hic et nunc prae aliis, quae censentur magis mala hic et nunc. In genere etiam morali peccatum contra virtutem inferiorem aliquando est majus peccatum, quam contra superiorem hic et nunc.
(c) Praeterea, illae rationis, etc. Dicit illas rationes Richardi habere instantiam, hoc est, esse solubiles, quibus proinde ipse respondet. Ad primam, dicit quod vera est propositio, si in eodem genere et oppositione sit peccatum contra Deum et non esse, vel malum contra seipsum, aliter non sequitur. Instat, quia plus diligit quis vitam propriam, et membrum quam alium, tamen magis vellet aliquam laesionem suae vitae, quam alium non esse, vel eum mori. Peccans autem non vult Deum non esse, neque in affectu, neque in effectu, sed tantum facit contra praeceptum Dei, et non contra esse ejus. Neque Deus ob peccatum vult peccatorem non esse, mo non obstante peccato vult peccatorem esse ad ostensionem suae justitiae, vel misericordiae, et magis voluit secundum Augustinum de malis benefacere,
quam nulla mala esse non sinere, etc. Neque ergo conformiter ad Dei voluntatem et providentiam peccator ad peccatum fugiendum recte appetit non esse, quamvis ut infra Doctor, magis debeat permittere mortem, ut ab alio inferendam, quam peccare mortaliter, ac proinde elective est efficaciter velle non esse, non est medium proportionatum ad fugiendum peccatum, quod inest, neque conforme divinae legi aut voluntati. Ad secundum respondet, caeteris paribus, majus malum esse fugiendum, et quod caeteris etiam paribus, carentia boni debili sit majus malum quam carentia indebiti. Tamen si bonum indebitum necessario supponatur ad bonum debitum, tunc carentia boni indebiti est majus malum causative, quia et tollit bonum debitum et causam per quam, vel sine qua acquiri non potest bonum debitum ; sic se habet in proposito, quia beatitudo, quod est bonum debitum, nequit acquiri sine esse, et non esse consequenter tollit et causam sine qua, et ipsum bonum debitum, et capacitatem ejus; unde in minori, quando dicitur peccatum esse majus malum, petitur principium.
Ad tertium respondet, quod non tollitur aliqua perfectio Dei, nec universi ordo per peccatum, nisi in hac oola parte ; peccatum ergo non est malum simpliciter privans totum suo ordine, sed tantum est malum simpliciter huic. Quod autem dicitur peccator inhonorare Deum, verum est quantum ad honorem, qui est in honorante, et non in Deo, quia tollit tantum debitam subjectionem sui in hoc actu ad legem Dei. Alias Deus potius deberet non permittere peccatum esse quam permittere si per peccatum tolleretur aliquis honor intrinsecus Deo, aut perfectio, et magis velle non esse peccati quam peccantis, quod tamen non contingit.
Praeterea, alias sequeretur quod sicut quolibet peccato mortali inhonoratur Deus, quilibet deberet potius velle non esse, quam Deum sic offendere;quodnon credo tamen, inquit, quia scilicet viator peccans non debet hanc voluntatem habere, vel seipsum destruere ut fugeret peccatum, sed magis recurrere ad media salutis, quibus a peccato liberatur.