IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Licitum esse, quod paterer non esse (si mihi daretur optio) potius quam esse in culpa, imo ad id tenerer, quia eo casu non peccarem non volendo esse, sed peccarem volendo esse in culpa ; id enim tantum esset contra appetitum naturalem, hoc contra Dei praeceptum. Secundo, tunc velle non esse esset propter honorem Dei, ne offenderetur. Tertio, secundum Philosoph. ob bonum virtutis laudabiliter quis exponit se morti. Vide alias efficaces rationes, quibus Doctor hanc probat.
(g)De secundo dico, quod adfugiendura malum culpae potest aliquo modo appeti non esse, et alio modo non. Unde sciendum quod dupliciter potest comparari voluntas ad non esse, et ad miseriam culpae, scilicet uniformiter et difformiter. Uniformiter, ut sit causa ipsius non esse, sicut est causa ipsius culpae, et hoc modo quaestio nulla esset, quia nullo modo potest esse causa ipsius non esse; nec etiam si posset, deberet velle se facere non esse, propter fugiendam culpam, quia in hoc peccaret mortaliter. Probo, sicut post esse divinum maxime teneor diligere esse meum, sic post odium esse divini, maxime teneor vitare, et fugere odium esse proprii: ergo odiendo esse proprium, et volendo ipsum facere non
esse, pecco mortaliter. Ergo opor tet ut intelligatur quaestio, secundum quod ad ea comparatur voluntas difformiter, videlicet secundum quod voluntas potest appetere non esse, non ut sit causa, sicut est causa peccati, sed ut voluntarie sustineret ipsum non esse, si infligeretur sibi: et sic non est quasi velle simpliciter,sed quasi non nolle ; et talis voluntas est semper, quando duo mala ponuntur, majus et minus malum, quia quando sunt duo mala, in eligendo minus malum est fugere majus malum, quia ibi unum habet rationem boni respectu alterius, ut patet 5. Ethico rum cap. 6.
Sic ergo intelligendo quaestionem, dico quod voluntas creata tenetur non vitare non esse a Deo annihilante, aliter enim mortaliter peccaret. Ratio ad hoc, quia quilibet secundum rectam rationem tenetur servare praeceptum divinum, quamdiu non est revocatum, et per consequens non facere peccatum in quocumque casu, quia quodcumque peccatum est peccatum, quia est contra praeceptum divinum; ergo quocumque peccato quis transgreditur praeceptum divinum, sed non nolendo se a Deo annihilari, non transgreditur quia praeceptum divinum, sed inclinationem naturalem; vitare autem peccatum includit praeceptum, quod non est revocatum; nunc autem semper sic est; ergo tenetur ad istud, ut fugiat et vitet illud.
Praeterea, quando aliqua duo concurrunt secundum diversas regulas, semper illud, quod est secundum regulam superiorem, est eligendum et faciendum: sic est in proposito, quia praeceptum divinum est secundum regulam superiorem, quia secundum voluntatem divinam ; quod est de non committendo culpam, sed nolle non esse est secundum inclinationem naturalem, quae est inferiori ergo potius debet non nolle se annihilari a Deo, quam culpam suam vel peccatum esse.
Et dico, nisi revocetur praeceptum, quia non videtur, quod circa creaturam sit aliquod peccatum mortale ex genere, sed tantum ex praecepto divino, ut cognoscere alienam, occidere hominem, quia illa ex se, si Deus revocaret praeceptum, non essent peccata.
Hoc autem potest sic declarari, quia non dicitur, quod circa creaturam sit aliquod peccatum ex genere; habere enim non suam, non est peccatum, nisi ex circumstantia; cognoscere enim non suam non est actus simpliciter malus, sed circumslanlionalus, non autem ex genere actus. Unde si Deus faceret illam suam, nullum esset peccatum. Similiter, occidere hominem non est peccatum ex genere actus, quia licite potest fieri a justo judice, et hujusmodi; peccatum aulem,dum stat peccatum, tenetur quilibet vitare, et praeceptum, dum stat praeceptum, tenetur quilibet servare; igitur dum stat praeceptum, tenetur nolle esse illud, quod est contra praeceptum, et haec est cul-Ipa mortalis; et isto modo tenetur polius sustinere non esse " Deo annihilant quam peccare. Unde ex una parte transgrediendo praeceptum, est causa peccati; ex alia parte, non est causa peccati, sed sustinet non esse propter Deum, et ideo hoc est potius et citius eligendum. Debet igitur intelligi, quod non
debet quis facere contra praeceptum manens praeceptum; sed si revocetur, tunc licite potest eligere illud sine peccato, et Deus potest facere de non licito licitum, et de praecepto non praeceptum. Praeterea, velle illo modo non esse, ne scilicet peccet quis mortaliter, est velle non esse, ne inhonoret Deum: sed hoc procedit ex maxima charitate et dilectione Dei, quia in tantum vult servare praeceptum Dei, quod potius vult non esse quam transgredi. Sed actus procedens ex maxima dilectione Dei, est actus consonus rationi rectae ; ergo debet se permittere occidi a Deo, antequam velit peccare: Deus enim non peccat occidendo te, etc.
Praeterea, secundum Philosophum 9. Ethicorum, propter bonum actum virtutis debet se virtuosus exponere morti, non quod occidat seipsum, sed quod se offerrat alteri, ut occidatur, priusquam committat aliquid turpe; ergo magis, qui sequitur legem divinam, debet se exponere morti, etiam ipsi non esse, antequam faciat contra legem divinam.
Etsi dicas, quod Philosophus non diceret, quod debet se exponere morti, si scivisset quod haberet vitam immortalem, quia vita immortalis praeponderat illi actui virtutis, propter quem mortuus est; sed quia non diu durasset vita illitis secundum eum, ideo praeponderavit ille actus virtutis omnibus aliis, quos postea habuisset, etsi tunc secundum rectam rationem non fuisset eligendum apud Aristotelem non este, potius quam committeretur turpe, ergo non nunc
Respondeo, si homo secundum rectam rationem debet se conjungere fini, tunc secundum rectam rationem debet se conjungere omni quo conjungitur illi fini, sicut si tenetur ad finem moralem secundum rectam rationem, tunc quidquid concomitatur illum actum, nihilominus habet aeque necessarium ordinem ad illum finem; sive ergo concomitetur immortalitas, sive non, pro illo nunc ne perdat finem moralem, secundum rectam rationem tenetur ad illum actum virtutis, per quem sibi conjungitur.
Et tunc si arguatur, in omni natura ita est, quod melior est substantia quam operatio, vel beatitudo ejus, quia beatitudo ejus est accidens; nullum autem accidens perfectius est substantia ; ergo nunquam beatitudo est finis, quia finis nobilior est eo quod est ad finem. Respondeo, pro tanto operatio vel beatitudo non dicitur bonum, nisi quia conjungit fini, quod est simpliciter bonum, et quia est medium ei; sic intelligit Aristoteles, quod quaecumque operatio se habet ad finem humanum, illa est simpliciter eligenda, quia secundum hanc, substantia sua perficitur et conservatur, et sic aliud non est accipiendum quod avertit.
Ad argumenta. Ad primum dicendum quod potest concedi, quod prius debuisset eligere se non fuisse creatum a Deo, quam quod fecisset istud malum. Si autem inl telligatur, quod melius fuisset sibi non fuisse natum, quam habere paenam illam, tunc exponitur de nativitate extra uterum, quod melius sibi fuisset, quod fuisset mortuus in utero.
Ad secundum dicendum, quod carentia mali, supposito aliquo bono, est delectabilis; sed nullo bono supposito non est delectabilis, quia nihil est. Si autem arguas de malo culpae, tunc argumentum est pro me.
Ad aliud dicendum, quod arguit de miseria culpae, et hoc concedo: potest etiam concedi, quod est verbum discipuli, tamen Anselmus approbavit.
Ad illa in oppositum dicendum, quod absolute loquendo non debet appetere non esse, i ta quod voluntas sit causa ipsius non esse quantum est in se; potest tamen appetere non esse, scilicet permissive, scilicet, quod si infligeretur sibi, voluntarie acciperet ; et secundum hoc procedunt rationes Augustini.