IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) De secundo dicto, etc. Adjicit secundam conclusionem de fuga peccati, et dicit quod ad fugiendum malum culpae aliquo modo potest appeti non esse, aliquo modo non, etc. Duobus autem modis comparari potest voluntas inquantum operatur circa non esse, et circa miseriam culpae ; primo modo, ut sicut est causa culpae, sic etiam esset causa non essendi sui ipsius: sic autem non potest velle non esse sui, quia non est causa sibi essendi, neque potest causare non esse, et si causare posset, non ordinate etiam causaret non esse sui, quia peccaret mortaliter, quia post odium esse divini, magis tenetur fugero odium sui esse proprii, peccaret ergo propter talem destructionem sui et charitatem propriam, quia etiam homo nequit se interficere, ut fugiat peccatum: unde Martyres, qui se praecipitarunt in mortem, excusantur a Patribus, quod divino instinctu id fecerint, et negant communius auctores damnatum juste ad mortem posse concurrere ad sui mortem et paenam active, eo saltem concursu, qui ab aliis adhiberi potest, quia non est dominus vitae suae, neque ageret secundum charitatem quam sibiipsi debet.
Oportet ergo intelligi quaestionem, ut ad haec comparatur voluntas difformiter ad non esse quidem quatenus voluntarie sustineret non esse, si fieret a Deo annihilante, prae peccato, quod simpliciter tenetur nolle ; talis est voluntas, quando minus malum praefert majori, non quod minus malum positive eligat et velit, sed permittat et sustineat prae majori malo. Sic ergo dicit quod voluntas creata debet velle non esse a Deo annihilare ipsam magis quam peccare, alias peccaret, quia secundum rectam rationem debet servare praeceptum fugiendo peccatum ; quod praeceptum respectu ejus semper stat in sua obligatione ; non repugnando autem, aut sustinendo se annihilari a Deo agit non contra praeceptum, sed contra naturalem inclinationem quam tenetur non sequi contra praeceptum obligans ad oppositum ; ergo tenetur ud unum ut fugiat alterum.
Declaratur hoc in exemplo adducto supra, quia nemo se potest privare vita ad fugiendum peccatum, quamvis possit et debeat sustinere mortem ab alio inferendam, magis quam consentiat in peccatum.
Secundo, probat conclusionem ex eo quod quis debet operari secundum regulam superiorem magis quam inferiorem, quando illae sunt oppositae, superior est lex Dei, et voluntas, quae praecipiunt fugiendum esse peccatum: inferior est inclinatio naturalis ad esse, ergo debet non nolle potius annihilari a Deo, quam consentire in peccatura, modo praeceptum relaxetur aut revocetur.
Et dico, inquit, nisi revocetur praeceptum, quia non videtur quod circa creaturam sit aliquod peccatum mortale ex genere, sed tantum ex praecepto divino, ut cognoscere alienam, occidere hominem, quia illa ex se, si Deus revocaret praeceptum, non essent peccatum, etc. In primo non dari peccatum ex genere nisi sit malum contra praeceptum, defendit in 2. d. 34. et 35. ubi definit peccatum cum Augustino esse dictum, faclum,elc. contra legem, etc. Sic. ergo negat aliquid prohiberi, quia malum aut malitiam peccati supponi ad prohibitionem in genere, aut legem. In secundo docet aliqua praecepta secundae tabulae posse a Deo dispensari, de qua difficultate agit fusius in 3. d. 37. videatur ibi Commentarius et textus. Non intendit ergo quod peccatum mortale non contingat contra praeceptum humanum, cujus contrarium saepissime docet, sed intendit in creatura nihil esse intrinsece, et ex genere malum secluso praecepto.
Tertio, probat conclusionem, quia ille actus est perfectae charitatis.
Probat quarto ex Philosopho 9. Ethic. cap. 9. quod propter bonum actum virtutis studiosus se debet exponere morti, non eam sibi inferendo, sed patiendo.
Dices quod Philosophus non diceret hoc, si scivisset eum habere vitam immortalem, quia propter brevitatem vite Philosophus praefert actum virtutis prolongationi brevi. Diceret ergo Philosophus immortalem vitam esse praeferendam, ergo similiter diceret non esse appetendum aut supportandum non esse magis, quam aliquid turpe admittendum.
Respondet quod sicut homo debet secundum rectam rationem conjungere se fini in operando, id est, operari propter finem, ad quem inclinat recta ratio, sic etiam debet se conjungere ei, quod est connexum fini, sicut medium necessarium ad finem, vel conditio concomitans, et hoc ex ipsa obligatione, qua tenetur sequi finem, et ad omnia concomitantia per se, sive sint conditiones finis, aut operantis, ut conjungitur fini, vel natus est conjungi: sive ergo mortalitas, sive immortalitas habeat se ut concomitans, tenetur ad actum bonum, ne perdat finem rectae rationis.
Si dicas quod substantia, et ejus esse excedat operationem, quae est accidens ; ergo nunquam beatitudo in operatione est finis, quia finis perfectior est eo, quod est ad finem ; substantia vero perfectior est operatione.
Respondet quod beatitudo non dicitur bonum, nisi ut conjungit fini extrinseco, qui simpliciter est bonus, et ad quem se habet beatitudo, ut medium uniendi ipsi. Sic intelligit Aristoteles, quod operatio ad finem praeferenda est omni ei, quod avertit a fine, quia per eam perficitur, et conservatur substantia, quam simpliciter excedit finis extrinsecus beans ipsam,quod est dicere, quod licet beatitudo formalis in esse entis sit accidens, et inferioris generis et perfectionis, substantia cujus est perfectio per modum actus secundi, si sumatur, ut includit suum terminum, ut objectum qui est finis, et cum ipso facit unum per modum unientis et conjungentis se, simpliciter excedit substantiam, quae est ad finem, prout ipse finis eam praecedit.
(h) Ad argumenta. Ad primum, etc. Primum fuit ex illo Matth. 26. melius) fuisset ei si natus non fuisset homo ille, etc. Respondet quod prius debuisset eligere quod non fuisset creatus a Deo quam habere malum culpae; ita Carthusianus, et patet ex dictis. Quod si intelligatur de malo paenae, dicendum est quod melius ei fuisset mors in utero, quam nativitas extra uterum. Alii exponunt, ut Maldonalus, has locutiones vulgares et hyperbolicas proverbiales esse, et non trahendas ad rigorem.
Ad secundum patet responsio ex littera, sicut ad tertium, quorum solutio patet ex corpore quaestionis.