IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Damnatos appetere suum non esse,licet inordinate, quia non propter fugiendam culpam, sed juxta rectam rationem optandum esset non esse, potius quam esse in miseria damnatorum. Ita August. serm. 26. ad fratres et 5. contra Jul. 8. Nyssen. oratione de infantibus. Bernard. serm. 35. in Cant. colligitur ex illo : Bonum erat illi, si natus non fuisset. Matth. 26. et Marc. 14. ubi gIoss. Lyra. D. Thom. Theophil. Vide Satas tr. 13. dist. 15. num. 60. qui alios pro hoc citat. Facit id Apocalypsis 9. Desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.
(i) Ad secundam quaestionem jam patet quid sit dicendum, quia licet debeant magis velle non esse quam in peccato permanere, credo tamen, quod appetunt non esse, non propter culpam fugiendam ( sunt enim obstinati), sed propter paenam quam sustinent. Ratio est, non esse non est maximum malum, nec per se odibile; sed miseria est per se malum et per se odibile: ergo quilibet ipsam naturaliter refugit, nec ab hac fuga retrahitur; tale autem non est non esse; ergo, etc. Prima patet, quia sicut non esse ab aeterno non fuit malum, sic nec post est malum ; nec aliquis unquam contendit cum Deo, quia non fuit natus antequam fuit natus. Sed poena et miseria est simpliciter malum, et ideo simpliciter nolenda, quia est contra appetitum naturalem, nec esse est per se objectum commodi ; unde si daretur mihi optio, ego eligerem potius non esse simpliciter, quam in tali et tanta miseria esse.
(j) Contra, esse est magis diligibile affectione commodi, probo, omnis appetitus affectione commodi est concupiscens; concupiscens alicui concupiscit, et hoc habet pro fine ; sed omnis appetitus affectione commodi sibi concupiscit; ergo maxime concupiscit sibi suum esse.
Praeterea, Augustinus decimo nono de Civit. Dei, dicit quod amor sui usque ad contemptum Dei facit civitatem Diaboli: hoc maxime viget in damnatis, sicut ex opposito maxime amor Dei in beatis.
Praeterea, affectio commodi sequitur appetitum naturalem; sed natura maxime appetit esse; ergo et affectio commodi maxime est ad esse ; tunc sic,cujus oppositum quis maxime odit, ipsum affectione commodi maxime diligit: sed oppositum ipsius esse maxime quis odit, affectione commodi ; ergo esse maxime diligit.
Respondeo, de minori posset esse dubium propter beatitudinem, quae magis videtur diligi affectione commodi, quia opponitur ipsi miseriae; sed tamen certum est, quod licet concupiscentia quoad concupitum, sit magis ad beatitudinem, non tamen concupita est beatitudo, nisi propter me, sicut propter finem: concedo ergo minorem ; sed ad maiorem, quando dicitur quod esse
est maxime eligibile affectione commodi, et sic oppositum ejus est maxime fugiendum, dico quod est falsa, nisi sit in eodem genere oppositionis. Tunc ad minorem dico, quod non esse est oppositum esse contradictorie, sed miseria et beatitudo contrarie, velle etiam et nolle sunt actus contrarii, et habent opposita objecta: nunc autem contradictorium non habet rationem formalem odibilis, sed contrarium; contrarium enim est majoris odii quam contradictorium. Probo, ex affectione beatitudinis est odibilitas, non enim appeto non esse, nisi quia vellem beatus esse ; sed huic opponitur miseria: ergo, etc.
Praeterea, illud est malum formaliter ; sed non esse non est malum formaliter. Et sic patet, quod illa propositio est falsa, quae dicit, quod opponitur magis bono, est magis fugiendum, nisi opponantur contrarie, credo tamen quod propter fugam paenae vellent non esse, quia dicit hoc Scriptura secundum illud Apocalypsis: Desiderabunt homines mori, et fugiet mors ab eis.
Ad argumenta. Ad primum dico quod ibi sunt duo nolle, tamen fortius nolle teneret, et sic dicuntur nolle esse, quia in non esse nihil mali imaginantur.
Ad secundum dicendum, quod consequentia bona est de volitione efficaci, non tamen de absoluta vel simplici volitione; et ideo arguis ex opposito consequentis ad oppositum antecedentis, non destruendo totum consequens.
Vel sic ad primum, dico quod ibi sunt duo nolle, et unum fortius alio, et ideo cedit uni, et vult illud aliud, quia scilicet miseria paenae habet rationem majoris nobilitatis, licet sint duo nolita, et duo nolle, unum contrarie, et aliud negative, et ideo unum magis nolendum quam alterum. Ad secundum, cum dicitur, quod damnati non possunt non appetere beatitudinem, et sic semper esse in quiete appetunt, dico quod consequentia est bona, loquendo de volitione efficaci ; non est autem bona loquendo de conditionata, id est, si possent velle non esse. Unde istud argumentum procedit ex opposito consequentis ad oppositum antecedentis, non destruendo totum consequens: simul igitur possunt appetere beatitudinem et non esse, voluntate conditionata.