IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(i) Ad secundam quaestionem, etc. Hic resolvit, ex dictis in prima, secundam quaestionem. Dicit secundum rectam rationem modo supra dicto posse velle non esse ad fugiendum peccatum, non vero ad fugiendum paenam justam: tamen de facto voluit non esse ad fugiendam paenam non ex affectu justitiae ad fugiendam culpam, sed commodi ad fugiendam paenam. Eamdem tenet D. Thomas hic art. 1. quaest. 2. quaestiunc. 3. et Richardus art. 4. quaest. 3. qui distinguunt duplicem voluntatem in illis, aliam naturalem, aliam deliberativam; negant voluntate naturali eos velle non esse, et recte si detur talis voluntas, quia sequitur inclinationem naturae quae semper et uniformiter est ad esse. Voluntas alia est deliberativa et libera, et haec consideratur ad non esse nudum, et sic non est appetibile, quia nullam rationem boni includit: alio modo consideratur quatenus inducit carentiam paenae, et sic potest appeti, et de facto appetitur a damnatis. Hanc distinctionem voluntatis naturalis elicitae et voluntatis deliberativae non admittit Doctor, de qua difficultate egimus in d. praecedenti, ideo Doctor sine illa distinctione procedit.
Probat conclusionem, quia non esse non est per se malum, aut per se odibile ; sed miseria est per se odibilis, ergo quilibet eam naturaliter refugit. Majorem probat, quia ab aeterno fuit non esse, nullum tamen malum, et nemo cum Deo contendit, quod non fuerit natus antequam natus est: ergo etiam post esse non est malum ; paena autem est malum propter repugnantiam appetitus naturalis: esse autem non est objectum appetitus commodi. Unde secundum hunc affectum commodi magis appetendum esset non esse quam esse in miseria. In hac ratione agit Doctor de bono commodi et malo opposito: et sic intelligenda est major, quatenus non esse non est malum per se post esse, quamvis etiam propositio intelligi possit universaliter, quia non esse neque per se est malum nisi tantum contradictorie.
(j) Contra esse, etc. Objicit contra resolutionem datam et probationem. Primo quod esse sit diligibile secundum affectum commodi, ut finis cui; ergo maxime concupiscibilis affectu commodi. Secundo ex Augustino 19. de civitate Dei cap. ultimo, ubi dicit, quod amor sui usque ad comtemptum Dei fecit civitatem Diaboli, qui amor maxime viget in damnatis, sicut amor Dei in beatis. Tertio, quia affectio commodi sequitur appetitum naturalem, qui maxime inclinatur ad esse; ergo oppositum magis habetur in odio.
Ad primum respondet negando majorem nisi sit in eodem genere oppositionis :
non esse autem contradictorie tantum opponitur affectui commodi, miseria vero contrarie; affectus ergo commodi licet magis inclinetur in beatitudinem quam in aliud, et ex hoc motivum refugit oppositum, tamen magis refugit oppositum contrarium, quam quod opponitur remote et contradictorie. Quod probatur, quia ex affectione et inclinatione commodi, qua fertur in beatitudinem, est odium tam contradictorii quam contrarii, ex eadem affectione, qua quis desiderat beatitudinem, desiderat etiam non esse, quia sic desiderat quietem, et quamdam beatitudinem per remotionem miseriae, quae magis repugnat inclinationi commodi: et quia non esse non est malum formaliter, sicut est miseria, ideo negat illud, quod magis opponitur bono, esse magis appetibile, per affectum commodi, nisi opponatur contrarie. Ex qua solutione patet ad objectiones. Ad primam : Quod affectus commodi maxime et directe inclinatur ad beatitudinem, quia inclinatio actus secundi ad summam perfectionem actus secundi, quae est beatitudo, quamvis haec inclinatio sit ad esse etiam substantiae, eatenus est ad esse, ut finis cui, quatenus est ad objectum proprium ut ordinatur per modum perfectionis ad substantiam in esse, quae proinde non transcendit suum objectum, sicut neque ulla alia inclinatio ad actum secundum. Si ergo miseria opponatur directe contrariae beatitudini et inclinationi naturali, ut est ad beatitudinem in genere, seu ad bonum, qua commodum est, non esse vero opponatur tantum remote et contradictorie, et per consequentiam tantum, inde est quod magis inclinatur affectus commodi ad fugiendam miseriam quam non esse. Unde patet ad secundum, quod est Augustini, nempe amorem proprium inclinare maxime in commodum, atque consequenter fugere maximum incommodum prae alio minori. Ad tertium, patet ex dictis. Tandem concludit Doctor : Credo tamen, inquit, quod propter fugam paenae vellent non esse, quia dicit hoc Scriptura secundum illud Apocalypsis 9. desiderabunt homines mori, et fugiet mors ab eis, etc. quod ita plures interpretantur.
Ad argumenta patet solutio ex littera et ex dictis.