In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Beatos non videre damnatorum paenas sensibiliter ob nimiam distantiam, nec etiam eas intelligere intuitive in genere proprio, si requiratur proportionata distantia ad intellectionem, de quo 2. dist. 9. quaest. 2, possunt tamen eas videre in Verbo, idest, in essentia divina, quia haec sine ulla determinatione superaddita,licet illimitata et indifferens sit, determinate omnia repraesentat, et contingenter, ut vult respectu aliorum intellectuum a suo, ostendit contradictoria, contraria et disparata, de quo 1. distinct. 7. et dist. 28. quaest. 3.
(a) Respondeo, hic primo est videndum, utrum videant, vel cognoscant illas paenas in genere proprio. Secundo, utrum in Verbo. Patet quod non videant visione sensibili, quia nec est distantia debita: similiter si requiratur distantia debita inter intellectum et objectum, etiam non cognoscunt, quia non est distantia proportionata inter potentiam existentem caelo empyreo, et objectum in inferno Sic ergo patet, quod non in genere proprio.
(b) Remanet ergo quaestio, si in Verbo cognoscant eas, ubi prima difficultas est, quid est ratio cognoscendi eis illas paenas in Deo ? Et dico quod est essentia divina, non respectus, nec personale aliquod. Probatio, quando causa est illimitata ex perfectione sua ad plures effectus in se, ex se est determinatissima determinatione excludente contradictionem, vel indifferentiam ad contradictoria, ad quodcumque illorum plurium. Probo, quia si esset tantum illius, esset determinata ad illud; sed quod extendit se etiam ad aliud causandum, nihil diminuit de virtute sua respectu illius, nec impedit determinationem sui respectu illius, tunc arguitur :
Si aliqua essentia esset determinata ad repraesentandum tantum hanc essentiam, illa esset determinata duplici determinatione ad contradictoria, et determinatione ad alia: sed essentia divina est illimitata ad omnia entia, et est ad quodlibet illorum determinata dedeterminatione excludente indifferentiam ad contradictoria, ut ostensum est in primo libro; ergo per hoc quod extendit se, et est illimitata ad plura, nihil tollitur sibi de perfectione respectu illius, vel cujuslibet illorum in se; et ideo sine omni determinatione, et omni determinante, re vel ratione, cognoscibilis est ex se, et ratio cognoscendi omnium ad quae est.