IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Paenas privativas damnatorum, ut damni et culpae (haec lato modo paena dicitur) non posse videri, secundum speciem, ut loquitur
August, 1. ita, ut habeant proprias ideas in Deo, reliquas paenas positivas, de quibus supra dist. 44. quaest. 2. sic videri posse, quia habent in eo ideas, et de facto videntur, secundum Greg. hom. 40. in Luc et Mag. hic, qui dicit esse commune Sanctorum ; et colligitur ex Isai. ult. Non erit in voluntate beatorum complacentia de miseria damnatorum qua talis, imo conditionate vellent eos liberatos, si Deo placeret, complacebunt tamen in justitiajudicis, inflictiva paenarum.
(c) Secundo est videndum quomodo hoc est, an paena habeat ideam in Deo? Dico secundum Augustinum ?iono de Trinitate, capitulo decimo, quod aliquid est cognoscibile secundum speciem, et aliquid secundum privationem ; cognitio secundum speciem est ejus rei, quae cognoscitur in se; secundum privationem cognoscitur, quod cognoscitur per aliud: et idem dicit Philosophus quarto, septimo et nono Metaphysicae, quod privatio cognoscitur per habitum.
Tunc dicitur ad propositum, quod paena damnatorum est multiplex, quaedam paena damni, carentia scilicet visionis divinae: alia est tristitia de ipsa paena: tertia, tristitia de culpa, non ut est offensivaDei, sed ut est causa paenae; quarta est tristitia de igne continente perpetuo: quinta de igne immutante et retinente intellectum damnatorum in perpetua consideratione sua: tertia tristitia, scilicet de culpa, inquantum est peccatum, est vermis conscientiae.
Si ergo est quaestio de paena damni, quae est carentia visionis divinae, sive de culpa, quae est causa paenae, sic dico quod non vident in essentia divina, quia nec habent ideam in Deo, nec imitantur ideam, quia nec in se, nec in aliquo gradu entis sunt, nec per consequens imitantur illam in aliquo gradu, et ita non est ratio cognoscendi in essentia divina secundum speciem, quia non habent propriam ideam in Deo, sed secundum similitudinem per aliud. Si autem est quaestio de tristitiis aliis, tunc dico quod illae cognoscuntur secundum speciem, quia sunt vere entia positiva, quae habent propriam ideam in Deo.
Sed quid facit idea, si ponatur ad cognitionem et visionem illam? Dico quod si idea ponitur respectus essentiae divinae ad extra, cognitio illorum ad quae est respectus ille, necessario praesupponitur: essentia enim nunquam est comparata, nisi prius intelligatur illud ad quod fit comparatio: non enim fit comparatio ad ignotum. Per quid ergo cognoscuntur illa, ad quae comparatur? non per cognitionem illius respectus: oportet ergo quod per illam essentiam, quae perfectissime omnia repraesentat, quae ut sic repraesentans illa ut objecta cognita, habet rationem ideae.
Et si arguatur, quod hoc non potest esse, quia illud quod sic se habet in ratione cogniti est deductum, vel abstractum ab alio ; ergo habet necessario exemplar, a quo vel unde productum est, sub ratione propria et determinata, et hoc habet rationem ideae. Dico quod falsum est, imo ipsa essentia est exemplar illimitatum. Et ista est prima ratio in esse cognito, non autem alia ratio, quae prius det esse cognitum, ut dictum est in primo
libro. Et haec magis determinate repraesentat, quam aliquid limita tum nedum extra existens, imo quam aliquid intra. Illo modo loquebatur Augustinus, quia ipse loquebatur de ideis sicut Plato: Plato autem ponebat eas in mente divina, sicut per se entia.
(q) Sed de tertio principali, scilicet quomodo se habet voluntas beatorum ad ipsas paenas damnatorum, non credo quod consolentur absolute de paenis eorum quia nec Deus, qui est judex, inferens paenam, consolatur absolute, ut patet per Isaiam: Heu me consolabor super inimicos meos: obje ctum enim circa quod ordinatur, est natura nuda, et illam non ordinat ad paenam nisi propter rationem mali: non ergo gaudent de eis, nisi propter justitiam judicis, si est, imo quia est volita ab eis, aliud autem, ut culpa, est nolitum ab eis.
Aliter tamen est in eis uellequam in Deo, quia Deus est judex voluntarie inferens; sed eis non est nisi velle complacentiae, inquantum est determinatum a justa voluntate divina, et si placeret Deo, vellent liberationem eorum, vel saltem, non displiceret eis, si placeret Deo; et sic patet quod non acceptant paenam ut primum objectum, sed ut est a justitia divina inflicta eis.
Alii textus sic sunt. De tertio prin cipali, scilicet quomodo voluntas beatorum se habet ad istas paenas damnatorum, nec video, nec scio, quomodo vel ipsi, vel Deus gaudeant, vel consolentur de paenis eorum. Unde Deus dicit Isaiae 1. per modum plangentis : Heu consolabor super hostibus meis. Undo. cum dicit heu, non dicit nisi quasi dolendo, quia Deus est,cui proprium est misereri semper et parcere, nec laetatur in perditione malorum morientium; unde non ordinat aliquos ad paenam, nisi quadam ratione necessitatis in natura, eo quod non potest aliter ordinare salvo ordine justitiae, qua ordinari debet culpa sub poena; non tamen est volitum simpliciter, nec a Deo, nec a beatis, sed tantum est volitum secundum quid ; gaudent enim propter justitiam inquantum natura existens sub culpa ordinatur per paenam.
Sciendum tamen, quod aliter debet gaudere judex de paena juste inflicta, quam alius, cujus non interest ; unde Deus acceptat damnatorum paenam, quia justa est, et fit in vindictam offensae judicis, et ideo ejus interest habere majorem complacentiam infligendo juste paenam, quam debeant habere beati, quia alii beati minus debent habere de complacentia, eo quod ad eos non pertinet vindicta, imo si placeret Deo, vellent eorum liberationem, vel saltem non displiceret eis liberatio eorum. Unde Deus acceptat id quod justum est in se ; seu beati acceptant illud pro tanto, ut est ordinatum et inflictum ajdeo.
(e) Sed eritne tristitia in eis in videndo paenas damnatorum propter illud nolle? Dico quod non, quia beati omnia vident in Deo sicut in primo objecto eorum volito, et volunt quod Deus vult; vident autem Deum velle paenas eorum, et intelligere eas, ideo volunt eas intelligere ut Deus, et velle, ut Deus vult eas; et ideo paena illa non est eis ut objec um nolitum, sed volitum ; tamen si placeret Deo, absolute nollent, nec tamen propter hoc est tristitia in eis, quia voluntas eorum non est capax tristitiae propter delectationem perfectam, quae impedit omnem tristitiam,non solum oppositam, sed quamcumque contingentem. Nec est etiam ista nolitio, nisi conditionalis, scilicet si Deus vellet, et ideo non sequitur tristitia, quia talis nolitio non est sufficiens causa tristitiae.
(O Ad argumenta. Ad primum, nego majorem, quando dicis quod essentia non potest esse ratio cognoscendi. Et ad probationem, quando dicis quod est indeterminata, dico quod verum est, non tamen in determinatione, quae est cum potentialitate quadam ad contradictoria, quae est imperfectionis ; et isto modo materia est indeterminata ad formas, et genus ad species, et de ista verum est, quod non sufficit ad determinatam cognitionem. Sed alia est indeterminatio et illimitatio activa, et actualitatis, et talis est sufficiens ratio et causandi et cognoscendi: sic essentia divina est indeterminata propter illimitationem suae perfectionis. Illud autem indeterminatum, quod propter suam illimitationem est perfectius, quam determinatum determinatione opposita, bene potest esse ratio determinatae cognitionis, sicut esset unius tantum; sic autem essentia divina sic se habet ad omnia cognoscibilia.
Ad aliud dico, quod non habet ideam: cognoscitur tamen per habitum, sicut privatio habet cognosci.
Ad tertium dico, quod volunt eas, sed non primo, quia volunt quidquid Deus vult, et si etiam illas paenas volunt, non tamen propter hoc sunt crudeles, quia nolunt prima nolitione, nec tamen propter hoc tristantur, quia appetitus eorum non est capax tristitiae, ut dictum est, sed vultu divino satiantur.