In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(c) Secundo est videndum, etc. Quaerit quomodo cognoscantur paenae in Deo. Duplicem modum cognitionis adducit ex Augustino in textu, nempe cognitionem secundum speciem, et est illa qua cognoscitur aliquid in seipso. Alia cognitio est non secundum speciem, estque privativa, qua cognoscitur non in se, sed per similitudinem seu ordinem ad aliud ; talis est cognitio privationis, quae cognoscitur tantum per habitum oppositum, ut asserit Philosophus locis citatis in textu ; subdit multiplex genus paenae damnatorum, de quibus egit superius d. 44. q. 2. et resolvit paenam privativam non habere ideam, in Deo, neque imitantur ideam, quia nullum habent gradum entis in se aut in alio, et cognoscuntur tantum per sua opposita ;paena autem positiva cognoscitur directe, et in specie per ideam a sensu contrario, quod tenet Gregorius homil. 40. in Lucam, Magister in hac distinctione asserens esse communem Patrum, et colligitur ex Isaiae ultimo, estque communis Doctorum. Docet praeterea rationem cognoscendi esse ipsam essentiam divinam, quae est perfectum exemplum omnium, non vero relationes aliquas in essentia, quae supponunt necessario cognitionem extremorum, et explicat Augustinum. De his est varia sententia Scholasticorum, quam quaestionem in proprium locum remitto, ubi de ea per se agit Doctor, et alii, sicut etiam illam controversiam, an possint creaturae videri in Verbo ; quod negat Vasquez per ipsam visionem videri, quae magis tractatur de scientia Dei, et de cognitione Christi etiam in 3. d. 14.
(d) Sed de tertio principali, etc. Quaerit an laetentur Beati de paenis damnatorum ?
Respondet quod non directe et formaliter, sed tantum complacent de justitia divina adimpleta, et de ordine universi servato, neque etiam ipse Deus aliter infligendo paenam respicit paenas damnatorum nisi sub ratione justitiae adimplendas et manifestandae, quia paena, ut habet praecise rationem mali, non est objectum volibile prosecutive, sed ut habet tantum rationem boni ;sic autem habet rationem boni, ut est justa, et per eam ordinatur culpa. Uterque modus, quo hoc declaratur in littera, aequivalet.
(e) Sed eritne tristitia in eis, etc. Respondet negative ob conformitatem cum divina voluntate, et propter affectum justitiae, et quamvis nollent paenas damnatorum, si Deus ita vellet, tamen haec est conditionalis voluntas, et insufficiens causa Iristitiae, cujus etiam non sunt capaces beati, qui Dei vultu satiantur.
(f) Ad argumenta. Ad primum, etc. Respondet quod indeterminatio essentiae divinae ad repraesentandum creaturas sit indeterminatio potentiae actiyae et summae actualitatis, ac proinde seipsa reducuntur in actum sine aliquo determinante superaddito. Non est autem determinatio potentiae passivae seu contradictionis, qualis est in materia et genere, et hujusmodi,
ut est intellectus, quae requirunt per aliud determinari.
Ad secundum et tertium respondet sicut in corpore.