Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
7. Quae via, ipsae et viae: quemadmodum quae 1837A Ecclesia, ipsae Ecclesiae; et quod coelum, ipsi coeli. Pluraliter dicuntur, et singulariter dicuntur. Propter unitatem Ecclesiae, una Ecclesia: Una est columba mea, una est matri suae (Cant. VI, 8) . Propter congregationes fraternas per loca, multae sunt Ecclesiae: Ecclesiae, inquit, Judaeae quae in Christo, gaudebant quod ille qui nos persequebatur, nunc evangelizat fidem, quam aliquando vastabat; et in me glorificabant Deum (Galat. I, 22, 24) . Ecclesias sic dixit, et unam Ecclesiam sic dicit: Sine offensione estote Judaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei (I Cor. X, 32) . Sic ergo et viae, et via; et semitae, et semita. Quare semitae, et quare semita? Quomodo quare Ecclesiae et Ecclesia rationem reddidimus, debemus et hinc reddere rationem. Semitae dictae sunt Dei, quia multa praecepta sunt: et quia eadem multa praecepta ad unum rediguntur, quia plenitudo legis charitas (Rom. XIII, 10) ; propterea viae istae in multis praeceptis ad unam colliguntur, et una dicitur, quia via nostra charitas est. Videamus si charitas via est. Audiamus Apostolum: Et adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro (I Cor. XIII, 31) . Quam dicis, o Apostole, supereminentiorem viam? Quam dico audi: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum: et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (Id. XIII, 1-3) . Ergo charitatem dixit supereminentiorem viam. Magna ista via, fratres, magnum miraculum habet. Haec via certe, quia supereminentior est, et excellentior est; hoc enim supereminet, quod excelsum est. Nihil excelsius via charitatis, et non in illa ambulant nisi humiles. Has ergo semitas, dicit praecepta charitatis . Tu, inquit, cognovisti semitas meas: tu nosti quia quod pro te patior, amore patior; tu nosti quia charitas in me omnia tolerat; tu nosti quia et si trado corpus meum ut ardeam, habeo illam, sine qua illud non prodest homini.