IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resolvit primo quaest.secundam, id est, quintam hujus dist.per 6. concl. Prima est,
dari posse inaequalitatem beatitudinis in eadem specie, quia potest quietari appetitus naturalis beati, licet non habeat, quantum capere potest, et solvit argumenta duo in oppositum. Dari de facto illam inaequalitatem in beatis, constat ex locis adductis q. 5 August. lib. de sancta Virg. cap. 16. et tract. 67. in Joann. Cyrill. ibi lib. 9. cap. 31. Nazian. orat. 16. Cyprian. lib. de habitu Virg. fin. Ambr. lib. de bona morte, cap. 12. Greg. 4. dial. 26. qui sic exponunt locum Joan. 14. In domo Patris mei, etc. Et eodem modo exponunt Patres illum locum 1. Corinth. 15. Sicut stella, etc. definitur in Flor. in litteris unionis.
(i) Respondeo, et primo ad secundam quaestionem, circa quam sex sunt videnda. Primo quomodo potest stare inaequalitas in eadem specie ; secundo, unde est ista inaequalitas ;tertio, quod non potest absolute esse ex parte potentiae passivae ; quarto, quod est ex activo, et qualiter ; quinto, utrum ex natura voluntatis, vel habitus ; sexto ex his, quae inaequaliter fruuntur Deo.
(k) De primo, quod inaequalitas possit esse in eadem specie in beatitudine, videtur esse contradictio, quia beatitudo includit quietationem appetitus naturalis in quolibet beato. Sed appetitus naturalis in quolibet individuo est ad perfectionem summam possibilem in illa specie ; ergo si appetitus talis quietatur, non nisi per summum possibile in specie ; ergo hoc erit aequale inomnibus, quia appetitus naturalis est aequalis in omnibus ; ergo, etc.
Praeterea, appetitus liber consonus appetitui naturali, rectus est. Probo, consonans recto, rectum est ; appetitus naturalis est rectus, quia Deus est causa illius in natura, qui non potest esse causa, nisi recta et recti. Sed appetitus naturalis est ad summam perfectionem possibilem in specie; ergo et voluntas libera, si est recta, erit ad summam perfectionem in specie. Sed nullus est beatus, nisi qui habet quidquid vult recte ; ergo nullus erit beatus , nisi habeat summam perfectionem, quae est possibilis in specie.
(1) Respondeo, quod inaequalitas potest stare cum beatitudine in eadem specie. Probo, non oportet quod appetitus naturalis habeat omnem perfectionem cujus est summe capax: patet de gravi, quod est capax esse summe, deorsum, scilicet in centro, non tamen omne grave esse in centro, et si tolleretur impedimentum, esset summe deorsum, et tamen non potest esse, sed facit se deorsum quantum potest, et ibi quiescit, et ideo sufficit, quod grave quietetur eo modo quo gravitas est principium intrinsecum ad quietationem. Est autem sic principium, quod stante eadem perfectione naturae, ad quam est major intentio naturae, majorem habet perfectionem, et hoc sive sit ab extrinseco perfectivo eorum, sive ab extrinseco, quod est natura universalis ; hoc autem est, ut illa, quae sunt magis gravia,quietentur magis deorsum, unde snfficit minus gravi, quod quietetur in superficie terrae.
Sic est etiam in proposito, quod licet appetitus naturalis naturaliter inclinet ad summam perfectionem, justitia tamen distributiva in Deo, quae ordinat omnia propter seipsam, ordinat sic homines ad beatitudinem, ut haec perfectio detur propter meritum, non propter appetitum naturalem, et quia inaequalia possunt esse merita in eadem specie hominum, per consequens, et perfectio potest esse inaequalis.
Ad primum argumentum dico, quod totalis appetitus quietatur, ut est consonus voluntati, sive regulae superiori, non quod tantum accipiat, quantum capere posset ; nihilominus tamen quietatur, quia attingit quantum natus est attingere per dispositionem illam mediam, sine qua non erit conjunctio ad illam causam: hujus autem dispositio est per merita
Ad secundum dico, quod appetitus liber tunc est rectus, quando est consonus regulae divinae, et huic appetitui naturali hujus suppositi, modo ita est, quod quando aliquid habet duas regulas, si, ut comparatur ad superiorem regulam, est conforme ei, tunc simpliciter est rectum; si, ut comparatur ad inferiorem regulam, est ei conforme, est secundum quid rectum. Sed beatus non vult habere majorem beatitudinem, quam Deus vult eum habere, et hoc dico actu elicito ; ergo tunc simpliciter appetitus est rectus, non autem quantum inclinat naturalis appetitus, et si conformaretur sibi in hoc, non divinae regulae, jam esset simpliciter malus, et secundum quid rectus.
Et quando dicis, quod tunc appetitus naturalis esset malus, dico quod non;appetitus enim naturalis est ad hoc ad quod datus est, nec propter hoc malus est: appetitus enim naturalis tactivus non est propter hoc malus, quod non potest non delectari in tangibili convenienti, quia hoc non est in potestate sua ; sed hoc in appetitu libero esset malum, quia est in potestate sua non delectari; et ideo appetitus naturalis in hoc non est rectus, quia appetit illud quod Deus vult ipsum appetere. Non enim potest absolute appetere, quod Deus vult, sicut liber, nec tamen appetit contra Deum, quia Deus ordinat eum sic appetere.