In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(i) Respondeo, et primo ad secundam quaestionem, etc. Haec quaestio dividitur in sex articulos. Primus,.quomodo potestslare inaequalitas in eadem specie. Secundus, unde oritur? Tertius, quod non ex parte potentiae passivae. Quartus, quod ex activo, et qualiter? Quintus, utrum ex natura voluntatis et habitus. Sextus, ex his quae inaequaliter fruuntur Deo.
(k) De primo, etc. Movet rationem difficultatis pro opposito, quae est talis: Consonans recto, rectus est: appetitus naturalis est a Deo, et ad summam perfectionem possibilem, cui conformis est appetitus liber; rectus ergo erit ad summam perfectionem in specie: sed nullus est beatus nisi habeat quidquid recte vult; ergo nullus est beatus nisi habeat summam perfectionem.
(I) Respondeo quod inaequalitas, etc. Hic se objicit haeresis Joviniani, qui dicebat beatitudinem fore aequalem in patria, ut patet ex Hieronymo contra eumdem lib. 2. cap. 6. ex hoc errore fortasse deducebat nullum esse meritum virginitatis, quem errorem docuit Lulherus; et alii
Protestantes, qui posuerunt justitiam nostram non esse intrinsecam, sed esse justitiam Christi, et damnant justitiam operum. (Merito etiam reprehenditur Durandus in d. praecedenti q. 2. asserens probabile esse non fore inaequalitatem in beatitudine essentiali, sed in accidentali. Hic error omissis aliis damnatur in Florentino in litteris unionis, ubi habetur : Animas justorum, quae nihil jam habent purgandum, in caelum mox recipi, et intueri clare Deum trinum et unum, sicuti est; pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius. Supponitur veritas opposita a Tridenlino in sess. 6. cap. 1. et 16. can. 24. et 32. ubi bonis operibus decerpitur argumentum gratiae et gloriae.
Eamdem veritatem docent omnes Patres et interpretes Scripturae. Patet Joannis 14. In domo patris mei mansiones multae sunt, etc. quem locum de bac veritate inaequalitatis mansionum caelestium quoad gloriam inaequalem exponunt Patres. Tertullianus in Scorpiaco cap. 6. de Monogamia cap. 10 . Origenes hom. 23. in Jesum Nave, Hilarius in Psal. 64. Cyprianus de habitu virg. cap. 10. Basilius in lib. de Spiritu sancto cap. 16. in reg. breuioribus reg. 203. Ambros. in lib. 5. in Lucam, et sermone de beatitudinibus, Hieronymus contra Jovinianum lib. 2. cap. 15. et in cap. 9. Amos, et epistola 1. ad Demetriadem, Cyrillus Alexand. lib. 9. in Joann. cap. 31. August. tract. 60. in Joann. et lib. de sancta Virginitate cap. 26. Gregorius lib. 4. Moralium cap. 42. et lib. 25. cap. 24. et alias ut lib. 4. Dialog. cap. 35. in Ezechielem homil. 16. Theodoret. in 1. ad Corinth. cap. 15. Prosper de vita contemplativa cap. 4. Bernardus in Apologia ad Gulielmum Abbatem.
Item, 1. ad Corinth. 15. eadem veritas habetur de claritate stellae supra stellam diversa, et Lunae, et Solis, ubi communiter
Patres et Interpretes. Patet etiam ex 2. ad Corinthios cap. 9. Qui parce seminat, parce et metet, etc. Vide Augustinum tract. 22. in Joan. et interpretes. Item cap. 3. lnusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem, etc. et cap. 5. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Item, ad Galatas 6. Quae enim seminaverit homo, haec et metet, etc. Item, patet ex parabolis sementis et talentorum. Patet etiam de promissionibus factis operibus in Scriptura, et beatitudinibus. Hanc eamdem veritatem defendunt omnes Patres et interpretes Scripturae, et Scholastici hic, et in 1. part. q. 10. Videatur pro ea noster Vega in Trident. a cap. 4. Castro verbo Beatitudo, Bellarmin. lib. 3. de justificatione, et reliqui Controversistae.
Objicit Iovinianus parabolam illam vineae, in qua conventum est cum operariis de denario diurno, et singuli receperunt denarium, ita ut novissimi fierent pares primis, qui pondus diei et aestus sustinuerunt. Hinc deducit per denarium significari gloriam, et aequalem dandam mercedem omnibus.
Respondetur illam parabolam induci contra Pharisaeos, qui plurimum de seipsis confidebant et ad retundendam Superbiam et confidentiam humanam: ergo parabola intelligitur accommodari ad illam Christi sententiam : Erunt novissimi primi, et primi novissimi. ut communis Patrum est, et interpretum sensus habet. Origenes tract. 1. in Matthaeum, Hieron. Beda, Euthymius, Glossa ordinaria, Jansenius concordiae cap. 101. Maldonalus, et alii: Sic, inquit, Christus, erunt novissimi primi et primi novissimi, etc. quae est ipsius parabolae explicatio et confirmatio. Parabola autem includit in se mysterium, tam vocationis quam etiam retributionis.
Vocationis autem, ut constat ex Luca : Ecce sunt novissimi, qui erant primi, et sunt primi novissimi, etc. In verbis enim praecedentibus agit de vocatione eorum, qui ab oriente et occidente, ab austro et aquilone venient et recumbent cum Abraham et Prophetis in regno, exclusis filiis regni, qui legem et Prophetas habebant, et qui vocati sunt ad regnum. Potest accommodari etiam substantiae beatitudinis formalis in ipsis electis, et beatitudini objectivae; potest etiam accommodari ipsis electis ut qui majores hic fuerunt in auctoritate et ministerio, sint minores in regno caelorum,et e contra hic despecti sint ibi primi. Omnes hae solutiones accommodari possunt parabolae, et quaelibet pro se auctores habet. Eam solvit Doctor infra.
Conclusio probatur ex iis, quae de retributione bonorum operum tradunt Scriptura, Patres et Concilia, ex inaequalitate etiam paenae damnatorum, quae disseretur in resolutione primae quaestionis, ex praerogativa quorumdam operum prae aliis, ut virtutum Evangelicarum, et Martyriis, et praerogativa quorumdam prae aliis Sanctorum apud Deum. Summa probationis, quam breviter subjicit Doctor, consistit in duobus, nempe beatitudinem non dari intuitu appetitus naturalis, sed per merita, tanquam dispositionem, et media ordinata a Deo secundum proportionem justitiae, et qualitatem meritorum, et excessum, supponens ea quae de natura justitiae divinae, et actibus ejus dixit supra d. 46. Ad rationem autem difficultatis respondet appetitum naturalem totalem quietari, prout consonus est regulae superiori, et secundum dispositionem praeviam meritorum ; quod appetitus liber sit conformis regulae superiori ut sit rectus, quia sequitur naturam et dispositionem ejus. Nec ergo beatus vult majorem beatitudinem quam sit illa quam Deus elargitur,-et ei ex meritis debetur. Regula autem superior est quam respicit appetitus liber ; appetitus autem naturalis nullam habet regulam, quia passivus est, et sequitur virtutem agentis prout reducitur in actum, hic et nunc, secundum dispositionem praesentem ; regula enim operandi illi soli praefigitur, cujus est virtus operandi, quae competit praecise appetitui libero.