IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Secunda conclusio, inaequalitatem beatitudinis non provenire ex parte objecti, quia est infinitum. Tertia conclusio, non provenire ex parte potentiae passivae, quia haec est ad totam perfectionem eamdem in specie, in quocumque individuo: provenit tamen ex meritis ut ex dispositione praevia, ex i. Gor. 13.2. Cor.9. Matth. 13. et 19. et 25. Quarta conclusio, provenire ex parte activi extrinseci et intrinseci, quia Deus non coaget inaequaliter ad beatitudinem, nisi praehabeat in beato dispositionem vel concausam inaequalem ; dispositio haec est 1.
(m) Secundo est videndum, unde sit illa inaequalitas: oportet enim quod sit vel a potentia passiva vel activa, vel ab objecto beatitudinis, si potentia sit neutra; sed non potest esse ab objecto. Probatio, objectum beatitudinis non potest esse objectum beati, nisi ut infinitum in perfectione ; infinitum ut infinitum in perfectione non potest esse inaequale: ergo ex parte objecti non potest esse inaequalitas. Major probata est in primo libro, et modo etiam probatur : Impossibile est potentiam quietari perfecte, nisi in optimo,in quo salvatur ratio objecti sui. Sed totum ens est objectum voluntatis sub ratione boni, et intellectus sub ratione veri; ergo intellectus et voluntas non quietantur nisi ubi est objectum suum in summa sua perfectione: sed in nullo finito potest esse in summa sua perfectione: ergo non nisi in infinito. Minor probatur, enti ut ens non repugnat esse infinitum, ut probatum est libro primo: ergo, etc. Patet ergo quod ex parte objecti non potest esse ista inaequalitas, quia secundum totum secundum rem et rationem objicitur objectum.
Tertia conclusio est, quod non potest esse ista inaequalitas ex parte potentiae passivae absolutae, cujus ratio est, quaecumque potentia passiva in specie est ad perfectionem totam eamdem in specie absolute, in quocumque individuo, propter dispositionem tamen, ut puta propter merita, ut disposita sic potest esse inaequalis respectu perfectionis in diversis individuis in eadem specie. Sed ista non sufficit, quia non manet cum effectu, scilicet beatitudine, nec est causa principalis, sed est tantum praevium ad effectum, non autem manet quando inest.
, Quarta conclusio est, quod est ex parte activi: activum autem potest poni vel intrinsecum vel extrinsecum: si ponatur extrinsecum, impossibile est quod ponatur inaequale in se, sed quia tantum inaequaliter agit; non autem potest inaequaliter agere, vel saltem non agit inaequaliter, nisi quia dispositio praevia est inaequalis ( nisi forte diceres, quod agit inaequaliter sine dispositione, quia agit sicut vult, et non secundum justitiam distributivam ), tunc enim, non est causa quare unus minus, vel plus habeat quam alius, nisi quia vult uni dari plus quam alteri, et si esset agens necessarium, ut poneret Philosophus, quod ageret necessitate naturae, sequeretur quod causaret in quolibet, quantum posset capere natura illa.
Si autem ponatur principium activum intrinsecum, aliqualiter videtur probabile, quod sit charitas ; non enim videtur poni propter aliud, nisi propter principium activum ; non enim videtur facere ad passionem, nec frustra ponitur ; ergo habet rationem principii activi. Sed non potest habere rationem principii activi, nisi potentia sit activa, quamhabilitat ad agendum, quae potentia est voluntas. Si sic, tunc facile est videre quomodo est inaequalitas, non solum in actione, sed etiam in ipso principio activo est inaequalitas,ut patet: voluntas enim, et charitas in diversis secundum perfectionem, possunt esse inaequales.