In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(m) Secundo est videndum, etc. Probat in hoc secundo articulo, primum hanc inaequalitatem non esse ex objecto, quia hoc est infinitum, et prout infinitum extrinsece beat, quod non admittit inaequalitatem secundum se ; beatitudinis autem objectum esse infinitum, ut infinitum est, probat, quia alioquin potentiae nequeunt quietari nisi in objecto infinito, qua infinitum est.
Secundo dicit quod inaequalitas non sit ex potentia passiva, qua absolute passiva est, quia est ad perfectionem totam in specie, prout est in singulis individuis, ita ut nulla ipsi in individuo repugnet, cum sit ejusdem speciei, et quamvis merita sint dispositio quaedam moralis ad actum in hoc vel illo individuo, non sufficiunt ad inaequalitatem, ut est ex causa physica, de qua causa hic praecise quaeritur, sicut et de inaequalitate physica beatitudinis ; merita autem transeunt in esse physico pro instanti conferendae beatitudinis.
Quarta conclusio est, hanc inaequalitatem reducendam esse in causam activam I physicam beatitudinis, et procedens divisive,dicit illam, vel intrinsecam esse beato, utpote potentiae et gratiae, vel esse extrinsecam, nempe Deum; inaequalitas autem in Deum auctorem tantum referri potest ,ut agit inaequaliter intensius aut remissius ad effectum, vel ex mera voluntate, vel etiam secundum dispositionem praeviam meritorum ; utroque enim modo sic agere potest, et illi qui dicunt potentias non operari ad beatitudinem effective, sed a solo Deo inesse, sic debent inaequalitatem physicam ejus reducere in Deum auctorem. Quam sententiam hic non examinat Doctor.
Si autem ponatur principium intrinsecum activum respectu beatitudinis, tunc dicit illum esse habitum, v. g. charitatis cum potentia: et idem dicendum est de intellectu cum lumine in sententia Doctoris, prout eam supra explicuimus d. 49. quaest. 1. Hoc dato, inquit, facile est invenire principium physicum inaequalitatis ex parte beati, et intrinsecum.