IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Quinta conclusio, voluntatem inaequalem, supposito quod sit activa, facere inaequalitatem effective physice, in beatitudine. Si tamen nobilior voluntas unius beati haberet aequalem gratiam cum ignobiliori voluntate alterius, non exiret in actum secundum totum conatum, Deo sic ordinante, ut gloria correspondeat meritis. Eamdem doctrinam tenet 3. dist. 13. quaest. 3. ad arg. de inaequalitate actuum supernaturalium ratione inaequalitatis potentiae naturalis. Et idem docet Ricliard. dist. 49. art. 2. quaest. 8. Gabr. q. 2. art. 3. Durand. 3. dist. 14. quaest. 1. et Palud. ibi ; pro opposito clamant Thomistae i. part. quaest. 12. art. 6. sed frustra. Sexta conclusio, quod beati de facto inaequales sunt in gloria, ut probatum est scholio primo; non est tamen necesse nullos esse aequales in ea, quia verisimile est, parvulos et martyres innocentes aequales esse, ac nonnullos adultos aequalia habere merita.
(n) Quinta conclusio sequitur ex illa quarta, quia si voluntas est causa inaequalitatis, quia est principium activum inaequale, tunc erit inaequalitas in beatitudine in naturalibus. Si autem inaequalitas sit per habitum charitatis, tunc videtur quod nobilior voluntas, si non habet aequalem habitum charitatis, non potest aequaliter agere, sicut ignobilior, quod videtur inconveniens.
(o) Respondeo ad hoc, quod sive sit voluntas aequalis, charitas vero inaequalis, sive charitas aequalis, et voluntas inaequalis, potest tamen in aequalem actum ; probo, in effectu potest esse perfectio aliqua, non solum a prima causa, sed etiam a secunda.
Sed dices,si sit aequalis charitas, ita quod habens voluntatem ignobiliorem habet tantam charitatem, quantam habens nobiliorem voluntatem: et habens nobiliorem, habet simplicem charitatem, et est causa aequalis actus tunc, quantum est ex parte actus charitatis, tamen quantum est ex parte actus voluntatis, qui habet voluntatem nobiliorem, habet perfectiorem actum: et tunc cum charitas sit ratio merendi, sequitur quod inaequaliter meriti erunt aequaliter beati.
Respondeo, et dico quod est aequalitas quantitatis in illis in specie actus, tamen est inaequalitas proportionis: inferior enim voluntas agit secundum totum suum conatum, sed voluntas nobilior non, et sic secundum hoc non dabitur tanta charitatis uni, sicut alteri proportionaliter.
Sed argues, ille qui habet nobiliorem voluntatem, et minorem charitatem, non habet aequalem beatitudinem aequali actu. Dico quod primo sunt aequales in merendo aequalitate quantitatis, non aequalitate proportionis, quae attenditur secundum majorem conatum, vel minorem: ideo charitas inaequaliter inaequalitate proportionis tribuitur eis, beatitudo tamen aequaliter aequalitate quantitatis.
(p) Ex hoc patet sextum, quod scilicet inaequaliter fruuntur Deo. Sed quid, voluntne aequaliter bonum suum, et alteri bono bonum suum majus, vel inaequaliter? Videtur quod non, quia majus bonum est magis diligendum; sed bonum beatissimae Virginis est majus quam bonum Lini: ergo beatus Linus magis diligit bonum Beatae Virginis, quam suum sibi: et si sic, cum dilectionem sequatur gaudium, tunc tantum gaudebit, imo plus de bono alterius, qui habet majus gaudium quam de bono suo, quod est minus.
Respondeo, unusquisque citra
Deum plus diligit se quam alium, et ad hoc tenetur, quia post Deum minus tenetur odire se, quam aliquem alium, et magis diligere se, quam aliquem alium, quia si non, tunc non teneretur magis vitare peccatum in se, quam in quacumque creatura, quod est falsum: in nullo enim tantum debet fugere peccatum, sicut in se, et pro tanto magis tenetur sibi diligere Deum amore commodi, quam Beatae Virgini.
Ad rationem, quando dicitur majus bonum, etc. dico quod verum est, caeteris paribus ; hic autem non sunt caetera paria; excluso igitur simpliciter optimo, falsum est, quod omne melius sit magis diligendum, nisi sit aequalis unitas utriusque boni ad diligentem, quia dilectio fundatur in unitate.
Aliter potest dici, quod verum est extensive, non intensive ; vult enim Beatae Virgini bonum, quod est majus, et sibi suum, tamen vult bonum suum intensiori actu, quam Beatae Virgini suum bonum, licet plura bona velit Beatae Virgini.
Sed quid, eritne adhuc propter hoc aequale gaudium, quia vult illi bonum suum, quod est majus et sibi ipsi bonum suum, quod est minus? Videtur quod sic, quia vult illi majus bonum quam sibi, quod bonum etiam evenit sibi; sed de hoc generatur gaudium; ergo habebit gaudium tantum, vel plus de bono alterius, sicut de suo.
Respondeo, gaudium majus non semper provenit ex volito magis bono, sed ex intensiori actu volendibonum volitum: sed bonum suum est magis volitum intense, quam alterius ; ergo ex hoc majus gaudium est.