Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
14. Erue me a persequentibus me. A quibus putatis quod oret ut eruatur? Ab hominibus qui persequebantur? Ita vero ipsi homines sunt hostes nostri? Habemus alios hostes invisibiles, qui aliter persequuntur. Homo persequitur, ut occidat corpus; persequitur alius, ut illaqueet animam. Et ideo per vasa sua, quia de illo dictum est, Operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2) : per vasa sua, id est, homines in quibus operatur, agit persecutionem corporis, ut intus fiat ruina cordis. Nam si cadente corpore stat anima, muscipula comminuta est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7) . Ergo sunt et alii hostes nostri, a quibus deprecari debemus Deum ut eruat nos, ne seducant nos, vel fractos molestiis saecularibus, vel inductos illecebris. Qui sunt isti hostes? Videamus si ab aliquo servo Dominico aperte describuntur, ab aliquo milite perfecto qui cum illis congressus est. Audi Apostolum dicentem: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Nolite quasi odia vestra convertere in homines, et eos vobis hostes existimare, et eorum inimicitiis vos conteri putare: isti homines quos timetis, caro et sanguis sunt; Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Sic voluit dicere, contemnens hominum mortalitatem. Et adversus quos? Adversus principes, inquit, et potestates, et rectores hujus mundi, tenebrarum harum (Ephes. VI, 12) . Expaveras, cum audires, rectores mundi. Si rectores mundi istius, numquid praeter mundum iturus es, ubi illos non patiaris? praeter mundum iturus es, ubi ab eis eruaris? Sic ergo accipe mundi et tenebrarum harum rectores, non rectores coeli et terrae; nam ipsa fabrica Dei est. Coelum et terra mundus dicitur, et homines mali mundus. Quare et isti mundus? Quia diligunt mundum: et ideo tenebrae, quia impii. Ideoque jam ex ipso numero credentibus multis, quid dicit Apostolus? Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Id. V, 8) . Antequam essetis ergo lux, cum tenebrae essetis, attendite quem rectorem habuistis. Quem rectorem habent iniqui, nisi diabolum, quomodo pii et fideles rectorem habent Christum? Ergo diabolum et angelos ejus rectores mundi appellavit, id est, rectores dilectorum mundi, rectores peccatorum, quod est, tenebrarum harum: ipsos habemus inimicos, a quibus debemus deprecari Dominum ut eruamur.