In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ad primam quaest., quae est quarta hujus, declarat in quo sit inaequalitas paenae damni et videtur totam inaequalitatem ejus reduco,
re ad nolittonem, atque adeo ipsam privationem meram ubique esse aequalem. Ita sequuntur Doctorem Angles, q. de sacr. pcen. art. ult. diff. 2. Bassol. hic q. 2. a. 2. Praeterea Doctor 2. d. 37. q. i. g Ex ista n. 9. et quodl. 18. art. 3. g Ex isto, docet privationes secundum se non dicere magis, nec minus, sed eas esse pejores, quae melioribus rectitu di nibus specie, vel numero privant ; et infra ad secundum, ait privationem esse majorem, quia privat majori bono, vel quia magis involuntaria ; et hanc opin. de aequalitate paenae damni in omnibus tenent Alens. 3. p. q. 57. m. 3. D. Bonavent.4. d. 22. a. 1. q. 2. Vasq. 1. 2. d. 100. c. 3. et 5. citans Durand. et Palud. Assor. tom 1. lib. 4. c. 24. Oppositum tenent Richardus hic art. 5. q. ult. Solo q. unic. art. 4. Suar.tom. 4. disp. 12 sect. 2. ubi modum explicandi Doctoris sequitur, sed tacito ejus nomine.
(s) Ad primam quaestionem concedo, quod damnati erunt miseri, miseria scilicet animae et corporis, et ita est duplex miseria, sicut et beati sunt beati in anima et corpore ; miseria autem animae est in duplici paena, scilicet damni et vermis. De paena damni dico, quod non est solum carentia, quia sic non esset paena,sed carentia est boni apti nati inesse, etconvenien tis, quod debet inesse, non boni remoti, sed propinqui, nec cum hoc toto esset illa carentia paena, nisi esset nolita, et ideo oportet quod sit carentia involuntaria: sic autem potest dupliciter intelligi inaequalis. Primo, quia esset carentia inaequalis, quia inaequaliter ordinati ad beatitudinem, quia ad alios et alios gradus beatitudinis. Similiter potest esse inaequalitas involuntaria, quia magis vellet minus bonum suum quam alterius.
Sed qualiter erit illa inaequalitas in illis? Dico quod erit secundum inaequalitatem culpae, quia qui habet graviorem, habebit carentiam majoris boni, ad quod fuit ordinatus. Probo, quanto actus elicitur cum majori conatu, tanto debet habere majorem rectitudinem, et per consequens, tanto magis debet ordinari al majus praemium: qui ergo gravius peccat, privat se majori bonc ; et sic patet secundum primum modum quomodo potest paena damni esse inaequalis.
Ex alia parte, quanto aliquis gravius peccat, tanto magis dimittitur affectioni commodi, et privatur affectione justitiae, et per consequens erit magis nolens peccatum suum, inquantum est causa paenae; ergo magis habebit de nolitione quam alius, quanto magis habet de affectione commodi.
(t) Contra, si ille qui fuit major peccator, magis diligit se, et sic magis tristatur de damno suo, tamen quantum diligit se, magis delectabitu r probo, si talis magis diligit se, et voluntarie operatur circa se ut objectum dilectionis suae, ut puta circa objectum beatissimum, et sic tunc aliqua delectatio erit in eis, quod est inconveniens.
Respondeo, si quilibet damnatus, et praecise Daemones possent stare in quieta cognitione sua, et dilectione sua perpetua, et non determinarentur ab hoc vel ab alio, reputarent se beatos beatitudine naturali, et ideo in cognitione sua maxime quiescerent; et credo quod quia ab hoc impediuntur, quod est eis maxima paena.
Et tunc ad rationem dicendum, quod nullus potest stare absolute in cognitione et consideratione sua, sed tantum, ut est terminus cujusdam alterius, scilicet inferni, vel carentiae, vel privationis tanti boni commodi; sicut infirmus considerat se, non tamen delectatur, quia non considerat se, nisi ut est terminus concupitae sanitatis, qua caret, quam si obtinere non potest, amplius tristatur et punitur ; et tunc dico, quod diligens se ad habendum aliquid, quod nunquam poterit habere, illa dilectio est causa maeroris et tristitiae.