IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Ad primam quaestionem concedo, etc. Supponit damnatos puniri anima et corpore. Duplex autem paena est in anima, nempe damni et vermis. Dicit paenam non consistere in nuda carentia nisi sit nolita, ideoque debet esse carentia involuntaria, quia debet esse carentia boni nati inesse. Duplex autem potest esse inaequalitas, vel potius ex duplici capite oriri, nempe quia ordinatur unus ad majus bonum quam alius, vel quia etiam minus bonum magis desideratur; potest ergo crescere ex natura habitus excedentis, quo privat, vel ex vehementiori actu voluntatis circa volitum aut nolitum. Plures enim magis tristantur circa perditionem minoris boni, quam alii circa perditionem boni majoris, ut avarus magis tristatur ex parvo dispendio, quam liberalis ex majori.
Ex utroque patet esse inaequalitas poenae, quia qui gravius peccat, privat se majori rectitudine et merito, ad quae per legem vocatur, et quae sunt media acquirendae gloriae, ac proinde etiam consequenter se privat gloria, quae alias corresponderet; magis etiam dimittitur affectioni commodi, et privatur affectione justitiae, quae est secundum rectam rationem, et consequenter erit magis nolens peccatum ex quo incurrit tantum incommodum.
(t) Contra, si illae, etc. Objicit contra hunc secundum modum, ex quo dicit resultare inaequalitatem paenae, inde sequi quamvis peccator ex incommodo tristetur magis, quanto magis in eo praedominatur affectus commodi, tamen inde etiam sequetur in eo major delectatio de seipso, inquantum se amat magis, quam aliquod aliud, quia amat commodum sibi, ut fini cui.
Respondet damnatos non permitti in quieta et stabili consideratione sui, ut alias supra dixit de his paenis in specie, et respondet ad rationem quod damnati non permittuntur in consideratione sui, nisi ut sunt terminus alicujus adjacentis noliti, ut inferni aut ignis, aut carentiae beatitudinis et boni commodi ; sicut infirmus considerat seipsum, non absolute, sed respective ad sanitem qua caret, et quam desiderat, et quanto magis concupiscit sanitatem, tanto magis sui consideratio cum carentia ejus est ei causa doloris. Vide quae latius circa haec dicta sunt, distinct. 44. quaest. 2. et 3.
Conclusionem positam de inaequalitate paenae damni, tenent Abulensis in 25. Matth. supplementum Gabrielis in 4. d. 44. q. 3. art. 3. concl. 3. Almainus cap. ultimo moralium, Curiel. art. 4. dub. 1. Videantur alii, quod citat Seboliastes. Ratio conclusionis est, quia paena damni in parvulis et adultis esset eadem ; quod videtur inconveniens. Secundo, quia meritis inaequalibus correspondet praemium essentiale inaequale ; ergo etiam peccatis inaequalibus paena essentialis et inaequalis damni. Tertio, quia major est paena damni quam sensus ; ergo debet crescere ex peccato majori et multiplicato. Quarto, non obstat quod consistat in privatione,
quia etiam aversio peccati unius excedit aversionem alterius, licet utraque consistat in privatione. Deinde, haec privatio est moralis quantum ad rationem paenae, quia supponit debitum in voluntate respective ad gloriam, inquantum per voluntatem antecedentem Deus mediante lege, vocatione, aliis mediis ordinaverit voluntatem creatam ad gloriam per merita acquirendam. Unde, privando se rectitudine multifaria operum, privavit etiam se per eadem peccata gloria in gradu proportionato illis meritis, quorum debitrix erat voluntas in ordine ad gloriam acquirendam in eadem proportione ; licet ergo privatio physica aequalis sit in eo sensu, quo tollit simpliciter gloriam, et in omni suo gradu, tamen privatio moralis non erit aequalis, sicut neque debitum aequale est. Accedit quod haec privatio non solum opponitur gloriae secundum speciem, sed etiam gradum perfectionis, ita ut sit tantae gloriae, quanta exclusa est per demerita, sublata rectitudine, quae deberet inesse,et secundum gradum rectitudinis, non solum in specie, sed in individuo; voluntas enim debitrix est hic et nunc ut operatur, operari secundum regulam praesentem, cui opponitur peccatum, quod committit. Haec autem rectitudo, quae hic et nunc excluditur per malitiam oppositam, et deberet esse, habet sibi commensuratum gradum gloriae, et sicut peccatum opponitur directe ipsi rectitudini, ita includit damnum gloriae correspondentis, quod consistit in privatione illius gloriae commensurata ipsi in substantia et gradu. Et hoc modo crescit privatio quantum crescit in gradu ipsa gloria.
Hinc excluditur modus, quo Gabriel declarat hunc excessum privationis, et poenae damni respective ad gratiam et merita, quae ante lapsum fuerunt, quia hic modus destruit conclusionem ; si enim quis habens plura merita, et peccaret finaliter peccato leviori, quam alii, qui nunquam habuerunt gratiam et merita, sequeretur talem habere majorem paenam damni, quod est absurdum. Distinguenda igitur est paena damni essentialis a paena damni accidentalis: quae distinctio sumenda est non ex statu, quem habuit damnatus, sed ex praecisa ratione peccati, et causat damnum, privando directe ipsa rectitudine, quae deberet inesse, et consequenter gloria correspondente illi rectitudini, et haec est paena essentialis damni, quae consequitur per se ad peccatum. Secunda paena est accidentalis ex statu viatoris peccantis finaliter, aut non resipiscentis, si is habuit plura merita et gratiam, ea amittit per peccatum finale ; hoc tamen per accidens est, ut talia fuerint, et damnum eorum proinde ut causatur ab hoc peccato, est per accidens, sicut erat per accidens talia praecessisse. Paena ergo damni essentialis explicanda est modo dicto, sicut solemus etiam explicare differentiam inaequalitatis inter eadem specie peccata, aut etiam diversa, ut suo loco tractatur.
Objiciunt alii, ut Durandus in 4. d. 44. et Paludanus eadem q. 1. concita. 2. Capreolus q. 2. art. 3. et alii, quos citat pro opposita sententia Scholiastes, quod paena damni sit privatio totalis visionis beatificae; sed privatio non suscipit magis et minus, ergo neque inaequalitatem.
Respondetur, quod privatio in specie in ratione damni tanto major est, quanto forma est perfectior, qua privat. Unde in proposito non solum attenditur illa privatio secundum rationem seu oppositionem in specie, sed etiam oppositionem in individuo, qua privat gloria et visione commensurata rectitudini, qua hic et nunc privat peccatum, et quae est damnum, quod per peccatum incurritur: negatur ergo minor, quia sicut aptiludo et debitum proximum illius beatitudinis extenditur ad ipsam non in specie tantum, sed etiam in gradu et individuo, sic etiam privatio ad eamdem sub his rationibus extenditur et distinguitur a privatione in specie per determinationem superadditam. Reliquae objectiones facile ex dictis resolvuntur.